Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

Utrum relatio sub propria ratione relationis sit forma constituens personam

CAPUT VII. UTRUM RELATIO SUB PROPRIA RATIONE RELATIONIS SIT FORMA CONSTITUENS PERSONAM.

1. Rationes dubitandi. — Ex his quae hactenus diximus, a sufficienti partium enumeratione concluditur , relationem personalem esse etiam proprietatem personalem constituentem personam, quia, excluso absoluto et exclusa origine, nihil aliud superest : quomodo autem hoc esse possit, declarandum est. Est autem principalis ratio dubitandi, quia persona producens, in suo esse personali constituta, est prior origine et ratione, quam persona ab illa procedens: et tamen relatio neutro illorum modorum potest esse prior: ergo non potest relatio constituere. Accedit alia difficultas, quia persona, ut sic etiam in divinis dicit de formali personalitatem, ut ex ipsa voce constat, ergo non dicit de formali relationem : ergo personalitas non est relatio ipsa. Minor patet, quia persona, ut sic, non dicit quippiam relativum : nam relativum alicujus esse dicitur, persona vero non est alcujus persona, ergo non dicit de formali relationem.

2. D. Thome resolutio.—In hac difficultate explicanda laborat D. Thomas, in dicta q. 40, art. 4, et tandem concludit, relationem dupliciter posse considerari, primo, ut proprietatem personalem , secundo, ut relationem , et priori modo dicit constituere personam ; posteriori autem referre tantum. Quam distinctionem pro viribus impugnant Durandus, in 4, dist. 26, q. 1, Scotus, dist. 28, quaestione ultima, in fine, et alii. Thomistae vero eam defendunt constanter, Cajetanus et Torres, dicta quaest. 40, art. 2 et 4, Capreolus, in 1, dist. 26, quaest. 1, Ferrariensis 4, contra Gentes, c. 26, quibus consentit Marsilius; in 1, q. 29, art. 1, dub. 1. Verumtamen etiam ipsi Thomistae inter se non consentiunt in explicanda distinctione D. Thomoae.

3. Cajetanus ergo, quem fere sequitur Torres, absolute defendit relationem, ut relationem, constituere. Ad solvendam autem difficultatem D. Thomae utitur vulgari distinctione de relatione, ut concepta, vel ut exercita, et utroque membro vult comprehendi relationem ut rclatio est. Tamen priori modo ait, concipi solum, ut in se existentem, seu nut adhaerentem, vel afficientem illum, cui convenit: posteriori antem modo ait, intelligi, ut tendentem ad terminum. Sub priori ergo ratione dicit constituere personam, et esse priorem origine, et vocari a D. Thoma proprietatem personalem : sub posteriori autem ratione dici, referre, et subsequi originem, et vocari a divo Thoma relationem, utique referentem.

4. Hanc sententiam impugnavit late Ferrariensis quem postea moderni plures secuti sunt. Ille autem praecipuam vim faet, in verbis divi Thomae, nam aperte distinguit relationem, ut relatio est a proprietate personali, ut sic, scu quatenus est forma hypostatica. Sed ad hoc facile respondet Cajetanus. Quia in ipso exercitio relationis maxime cernitur ejus propria ratio, et quasi completur effectus formalis ejus, ideo illam vocasse D. Thomee relationem, ut relatio est, et retinuisse commune nomen formae hypostaticae, seu proprietatis personalis ad illam sub alia ratione significandam. Non quia, ut sic, non sit etiam relatio, sed quia non concipitur, conferre totum id, quod est relationis, sed id tantum, quod est hypostaticae formae.

5. Impugnatur. — Omissis ergo argumentis aliorum, duo mihi videntur in hac opinione difficilia. Primum est, quia si relatio concepta. ut re concipitur, ut relatio secundum ultimam rationem constitutivam relationis: ergo debet etiam concipi, ut habens suum effectum formalem in eo, quem constituit: effectus autem formalis relationis, ut relatio est, est referre ad alterum, eum, cui inest, ergo necesse est talem relationem sic conceptam esse etiam exercitam. Prior consequentia patet, quia relatio si concipitur , ut constituens, concipitur etiam, ut intrinsece informans, quia, ut ipse divus Thomas dixit, hoc est de ratione pro- prietatis constituentis personam: si autem concipitur, ut informans, ergo concipitur, ut relatio informans, ergo ut habens suum effectum formalem in eo, quem constituit seu informat, ergo ut referens illum, quia hic est formalis effectus relationis, ut relatio est, ergo jam concipitur, ut exercita: quae erat ultima consequensia facta. Quae ex ipsis terminis supra declaratis nota est, quia relatio, ut exercita, nihil aliudest, quam, ut referens ad alterum. Secunda difficultas est, quia Cajetanus solum invenit illam distinctionem coactus illo argumento, quod relatio videtur consequi ex origine tanquam ex ratione fundandi, quod principium ex creaturis transfertur ad Deum. At vero in creaturis, quacumque ratione sumatur paternitas, ut paternitas sive ut exercita, sive ut concepta, utroque modo intelligitur, ut consequens ad generationem, quia non solum exercitium relationis, ut sic dicam, sed simpliciter tota relatio resultat ex fundamento et termino: ergo si illud principium admittimus in divinis, et consequenter loquimur, etiam relatio, ut concepta, est posterior generatione, vel, si quoad hoc non admittitur illud principium, negetur etiam quoad aliud: illa ergo distinctio videtur magis difficultatem augere, quam expedire.

6. Capreoli distinctio. — Capreolus ergo, Ferrariensis et alii Thomistae aliter explicant distinctionem. Nam relatio, inquiunt, divina dupliciter considerari potest. Primo, ut subsistens est, et sic constituit, et antecedit ratione generationem. Secundo, secundum esse ad, et ut sic subsequitur, inquiunt, generationem, et non constituit personam, sed refert illam. Hi auctores non habent aliud fundamentum, nisi et auctoritatem D. Thomae. Et quia videntur sibi hoc modo explicare difficultatem.

1. Impugnatur. — Mihi tamen non minus difficilis haec sententia videtur, quam praecedens. Cum enim sumunt relationem, ut subsistentem, secluso esse ad, interrogo, qualis sit illa forma, quae subsistens eoncipitur? Aut enim est relativa, aut absoluta, aut abstrahens ab utraque ratione. Primum dicere non possunt, nam praecisa ultima differentia contrahente, non manet forma in tali specie concepta, sed ipsum ad est quasi differentia ultima constituens for.cam relativam, ergo, praeciso Ad, non manet conceptus formae relativae. Secundum etiam non dicunt, quin potius in eo contradicunt Scoto. Tertium vero de ratione absttrahente ab abso!uto et respectivo impugnatur ab aliquibus ex doctrina Durandi, in 1, distinc- tione vigesima-tertia, quaestione prima, quia non datur, nec dari potest conceptus communis relativo, et absoluto, abstrahensque ab utroque. At vero loquendo de communitate generica, vel quasi transcendente, non repugnat dari talem rationem abstractam, ut saepe in superioribus dixi, et capite sequenti iterum dicam. Loquendo autem de forma singulari et concepta, ut existente et informante, verum plane est, non posse abstrahere ab absoluto et respectivo. Quia non potest dari particulare individuum generis abstrahens ab omnibus differentiis specificis, hic autem debet concipi personalitas, verbi gratia, Patris, ut constituens particularem et individuam personam, alioqui conceptus ille personae abstrahentis ab absoluta et respectiva de se communis est omnibus personis, etiam creatis. Quod si ad divinas determinetur ex parte naturae, communis est omnibus personis divinis : si autem determinandus est ex parte personalitatis, necessarium videtur concipere subsistens relativum, et in tali relatione, ut sic conceptus hujus personae et non alterius.

8. Secundo possumus ab his auctoribus interrogare, cum dicunt relationem subsistentem constituere, an ut sic, sit subsistens subsistentia essentiali tantum, vel etiam personah ? Primum dici non potest, quia in tali conceptu solum relinquitur hic DEUS communis tribus personis , qui non potest esse principium , quod generat Filium, quia ab illo non distinguitur, ut praecedenti libro dictum est. Si vero dicatur secundum , ergo subsistentia illa incommunicabilis est, est autem incommunicabilis solum ratione oppositionis, ergo ratione relationis, quia ibi oppositio non aliunde provenit : ergo non potest condistingui a relatione sic subsistente propria ratio relationis.

9. Prima assertio. — Dico igitur primo. Relatio divina constituit personam secundum propriam rationem relationis. Ut hanc assertionem explicem, animadverto, quod supra dixi, constitutionem hanc divinarum personarum virtualiter saltem, vel fundamentaliter esse in re ipsa, licet modus constitutionis instar compositionis sit ex conceptione nostra. Si ergo attendamus ad fundamentum hujus constitutionis, certum videtur, illud esse relationem, ut relatio est. Probatur, quia hoc fundamentum est ipsa relatio, quatenus determinat, vel addit aliquid ipsi essentiae commune, sed nec determinat, neque addit, nisi quatenus relatio est, ut ex Patribus ostendimus; ergo non potest esse tale fundamentum , nisi ut relatio. Deinde hoc convincunt argumenta proxime facta contra secundam sententiam. Quia fundamentum hujus constitutionis esse debet id, quod est proprium, et incommunicabile, quatenus tale est : item esse debet, prout in re ipsa particulari modo subsistit : sic autem non est nisi paternitas, ut paternitas, imo etiam, ut talis paternitas , et sic de caeteris. Unde fit, ut persona divina in re ipsa, formaliter, ut sic dicam, et non denominative tantum, relativa sit. Potestque hoc in prima persona Trinitatis ita explicari. Nam illa, et est Pater, et est spirator, et utraque est praedicatio relativa, tamen haec posterior denominativa est secundum rationem, quia non pertinet praedicatum ad formale constitutivum illius personas, neque est fundamentum ejus: alia prior vero formalis est, contraria ratione. Personae ergo divinae formaliter relativae sunt : ergo eo modo quo in re ipsa constituuntur, relationibus, ut relationibus constituuntur , quia in esse relativo nihil constituitur, nisi per relationem, ut relatio est. Et hoc ipsum est, quod D. Thomas saepe dicit, personam esse ipsam relationem subsistentem, et relationes illas secum afferre supposita, et distinctionem eorum, ut patet in dicta quaestione 40, art. 2 et 4.

10. — Hinc ergo (descendendo ad hanc constitutionem , prout a nobis formatur) colligimus, idem omnino dicendum esse de constitutione illa, prout a nobis concipitur, et quasi componitur. Quia constitutio mentis nostrae, ut vera sit, debet esse consentanea fundamento, in quo fundatur, ergo si ita formetur, sicut in rebus ipsis divinis fundari potest, sic etiam constitutio debet esse per relationem, ut relatio est, quia alias non esset conformis fundamento, ex quo sumitur. Declaratur etiam, quia haec constitutio supra fundamentum nihil addit , nisi distinctionem rationis actualem inter formam constituentem , et naturam : sed non concipimus illam proprietatem , seu formam, ut ratione distinctam ab essentia, nisi ut relativum ab absoluto, ergo nec concipimus illam ut constituentem, nisi ut relatio est. Et hanc sententiam tenuerunt Gabriel, in 1, dist. 26, q. 1, art. 3, dub. 4, et ibi Durandus, quaest. 1, et distinct. 27, quaest. 1, et Scotus idem tenet supposito , quod personae non constituantur per absoluta, ut videre licet distinctione 28, quaest. ult., S Ad queestionem et Ad argumenta et quodl. 4, etiam ad argumenta : Nec repugnat, ut existimo, D. Thomas ut ex locutionibus, et locis proxime citatis intelligi potest. Distinctio autem ejus explicabitur in sequentibus. Atque hinc colligunt dicti auctores , si personae illae secundum se concipiantur, non esse in Patre prius ratione generare, quam referri : neque generationem illam esse fundamentum, vel rationem talis relationis. Quod etiam facile patet ex dictis, capite quinto, quia illa relatio non indiget proprio fundamento, cum ex se subsistens sit.

11. Secunda assertio. — Dico secundo. Quando aliqua persona divina concipitur a nobis, non ut relata ad aliam, non concipitur proprio, et distincto conceptu. nec secundum expressam, ac formalem constitutionem suam, sed conceptu confuso, addita aliqua negatione, vel connotatione. Haec assertio potissimum proponitur propter relationem primae personae divina,, de qua libro sequenti dicendum est, et ideo ex professo tractabitur, quantum ad id, quod est proprium Patris. Nunc ergo generatim declaratur. Quia nos concipere non possumus divina, prout in se sunt, nec propriis conceptibus : et ideo utimur proportione, et analogia creaturarum ad explicanda ea, quae in divinis personis reperimus: tunc autem non utimur propriis conceptibus divinarum personarum, sed confusis, et connotativis, vel negativis. Sic ergo, quia in humanis persona Patris prius est, quam generet , et prius generat, quam sit Pater ad hunc ordinem adaptamus modum, quo aeternum Patrem concipimus. Ac proinde tunc nec distincte concipimus constitutionem ejus, nec de illo formamus conceptum omnino positivum, secundum quem sit generatione prior, sed concipimus tantum illum sub ratione primae personae. Cum autem dico primam, negationem dico, ut supra dixi et infra declarabo. Et consequenter solum concipio illum, ut constitutum per primam personalitem. Quam ut existimo, appellavit D. Thomas relationem, ut formum hypostaticun, nam hunc modum concipiendi nostrum explicabat. Prima enim personalitas nihil aliud, quam relatio est, tamen sub conceptu personalitatis, non proprio, sed communi conceptu concipitur: nam in eo convenit cum aliis relationibus, et subsistentiis personalibus. Quia vero sub hac ratione confusa non posset sufficere ad constituendam personam particularem, addimus negationem, quam significamus, cum dicimus primam gersonalitatem , quia positivam rationem propriam addere non possumus, donec proprium ejus respectum concipiamus. Sic ergo praeintelligi potest prima persona constituta, antequam relata, quod non obstat, quo minus per se. ac proprie per relationem, ut relatio est, constituatur.

12. In personis productis non solet ita urgeri haec difficultas : existimo vero etiam illas posse concipi, ut constitutas, prius, quam ut relatas. Sicut enim in humanis prius concipio personam Petri productam a Paulo, quam ui relaiam ad ipsum: ita possunt concipere in divinis secundam personam. ut subsistentem incommunicabiliter, per proprietatem ab alio receptam, per processionem intellectus. Quia conceptus est proprius secundae personae, ut constat, et formaliter non includit relationem filiationis, ut talis est, nam de illa persona sic concepta inquirere possumus, an sit filius nec ne. Sicut de verbo infra libro nono videbimus. Imo nec relatio formaliter in illo concepta includitur : nam qui dicunt illam personam constitui per proprietatem absolutam. illas omnes conditiones in illa supponunt. Quia licet aliquod esse sit ab alio receptum : non ideo est formaliter relativum, nam esse potest quasi subjectum, vel fundamentum relationis. Et simili modo concipi potest tertia persona, servata proportione. Uterque autem conceptus ex parte personae et proprietatis, ac constitutionis ejus. confusus est. determinatur tamen ad talem personam connotando aliquam, vel aliquas conditiones, quae simul sumpta. non conveniunt alteri, licet formalter non dicant relationem. Semper tamen in his conceptibus talium personarum connotatur origo. non quia ipsa origo concipiatur, ut forma constituens: sed quia per denominationem ab illa concipitur terminus ejus in facto esse, atque adeo ut posterior origine. licet nondum expresse conceptus secundum formalem constitutionem suam.

13. Ad argumenia. — Ex his facilis est responsio ad rationes dubitandi initio propositas. Nam in priori duo attinguntur. Unum est de propzietate originis, ad quod breviter dicitur, in relationibus subsistentibus nullum esse inconveniens, quod relatio. ut relatio, sit prior origine. Nam haec prioritas nihil est aliud, quam unam relationem esse sine origine. seu sine tali origine: aliam vero esse per processionem ab illa. Sicut autem processio potest per se primo tendere ad relativum subsistens, ut supra dixi, ita potest etiam esse a correlativo. seu opposito termino subsistente. Neque hinc sequitur aliquid contra rationem relationis, quia nec sequitur prioritas naturae, cum ibi sit connexio inseparabilis et origo sine causaltate, nec etiam sequitur prioritas rationis ut jam dicam. Hoc enim in eadem ratione dubitandi secundo loco tangebatur, quo modo scilicet una relatio possit esse prior ratione, quam alia. Ad quod respondeo, si relationes concipiantur propriis et particularibus conceptibus positivis, sic non sequi prioritatem rationis, quia illa relatio. vel potius relativum, neque prius aliud attingit, ut terminum productionis, quam ut terminum relationis, et e converso, et ideo cum prioritate originis stat, ut sint simul cognitione. Loquendo autem de cognitione confusa et negativa, vel connotativa, nullum inconveniens est, ut unum relatum possit concipi. prius, quam aliud, ut ex dietis facile patet. quia non concipitur sub ratione habitudinis, ut dicetur distinctius libro sequenti. Secunda ratio dubitandi postulat prolixiorem sermonem, et ideo in sequenti capite commodius tractabitur.

PrevBack to TopNext