On this page
Caput 8
Caput 8
Utrum persona in communi et maxime in divinis significet de formali relationem vel absolutlum
CAPUT VIII. UTRUM PERSONA IN COMMUNI ET MAXIME IN DIVINIS SIGNIFICET DE FORMALI RELATIONEM VEL ABSOLUTLUM.
1. Prima suppositio.—Hoc disputavit divus Thomas fere in principio hujus materiae, 1 parte. quaestione 29. articulo 4 et in 1, distinctione 23 et 26, (ubi alii doctores) et quaestione nona de Potentia, articulo quarto. Ego vero statim in libro primo illam attigi, et remisi in hunc locum., quia sine his, quae dicta sunt, intelligi non poterat. Fuerunt autem de hac quaestione multae opiniones, quas divus Thomas refert, et illas omitto, quia sine illis melius, et clarius res explicabitur. Suppono ergo. personam de formali dicere positivum aliquid et non tantum privativum: licet Scotus et Gabriel. in 1, dist. 23. aliud senserint.
Secunda suppositio.—Suppono etiam, positivumilludreale esse, quamvis communitatis ejus rauonis sit contra Durandum, in 1, dist. 23, quaestione 1. et Henricus, quodlib. 5, quaest. 6. Utrumque autem videtur mihi evidens ex dictis. quod attinet ad personas divinas, supposito fidei mysterio. Ostensum est enim, personas divinas constitui proprietatibus positivis et realibus, qua sunt personalitates ipsarum : ergo ratio personae in qualibet earum, positiva est. et realis. Quod etiam plane confirmat Incarnationis mysterium, in quo per realem et positivam actionem unica persona composita consurgit. Ut omittam alia, quae de persona, vel supposito in communi in Metaphysica disputavi.
2. Tertia suppositio. Tertio suppono, personam generatim sumptam, adaequate et in recto, (ut aiunt) significare quid constitutum ex natura rationali et subsistentia incommunicabili, quod satis constat ex supra dictis de definitione personae. Quo sensu dicunt theologi communiter, personam in Deo significare substantiam, ut patet ex divo Thoma, quaest. 9, de Potentia, articulo 4, Alensi, 1 part., q. 56, membr. 2, Marsilio 1, quaestione 26, art. 2, Bonaventura, in 1, distinctione 25, articulo 1, quaestione 1, Capreolo, quaestione 1, art. 1, conclusione 2, Gabriele, q. 1, art. 2. Cum enim id dicunt, non sumunt substantiam pro essentia, sed pro subsistente incommunicabili, nec loquuntur de solo significato formali, sed de adaequato, in quo et natura et personalitas includuntur, quia, ut dixi, persona ex utraque constat.
3. Dubium expeditur.—Vnde inquiri potest, quae illarum formalius significetur nomine personae : in quo certum mihi videtur, (quidquid alii sentiant) formalius personalitatem pertincre ad rationem personae. Ratio est, quia personalitas est, ut propria forma complens personam : natura vero se habet, ut quid indifferens, seu terminabile per personalitatem. Et ideo simpliciter in Deo sunt tres personae, quia forma, per illud nomen substantivum formaliter significata, multiplicatur : sicut e contrario persona Christi Domini unica est propter unicam personalitatem, et in rebus creatis clarum est, formam suppositi, ut sic, esse personalitatem ipsam. Imo dicunt aliqui, personam in recto significare ipsam personalitatem, naturam vero in obliquo, quia ita definitur, Est substantialis nature individua substantia. Proprie vero neutram videtur significare in recto, sed ipsum tantum suppositum, quod sic etiam posset definiri, Est substantia constans intellectuali natura et personalitate. Ubi utraque cadit in obliquo, sed natura, ut quid determinabile, personalitas, ut ultimus terminus et quasi forma.
4. Quarta suppositio — Prima opinio de signaficata persona.—CQuarto suppono, si loquamur de persona in communi, ut abstrahit a creata et increata, non posse de formali significare relationem, cum constet, personas creatas non constitui relationibus in suo esse personali. Unde dicunt aliqui, potius significare absolutum de formali, quod sentit Torres, 1 p., quaest. 29, art. 4, citans Augustinum 7, de Trinitate, capite sexto. Et putat esse sententiam divi Thomae ibi, ad primum. Et confirmari po- test ex Durando in 1, distinctione vigesima. tertia, quaestione prima, quia persona non potest formaliter significare aliquid abstrahena ab absoluto et relativo: ergo si non significat relationem de formal, significat absolutum, Consequentia est evidens, quia non potest cogitari aliud membrum. Anteccdens vero patet, quia absolutum distinguitur a relativo, quasi per immediatam privationem habitudinis ad alterum, nam co ipso, quod aliquid non habet suum esse ad alterum, absolutum est, sed omnis conceptus eo ipso, quod abstrahit vel praescindit a relativo, non habet suum esse ad alterum, ergo est quid absolutum, ergo repugnat, dari conceptum abstractum ab absoluto et respectivo.
5. Verumtamen haec sententia probari non potest, quia sub persona in illa communitate concepta comprehenduntur personae divinae, et illae absolutae non sunt, nec per absolutas formas constituuntur, ergo non potest persona ut sic, absolutum dc formali significare, quia non potest in conceptu communi includi aliquid repugnans particulari.
6. Secunda opinio. —Vera sententia. — Propter argumentum autem factum existimant aliqui, personam sic abstractam non habere unum conceptum communem, sed immediate significare personam creatam et increatam: atque adeo absolutum et relativum, quasi sub disjunctione et per quamdam analogiam proportionalitatis. Nunquam tamen hunc modum concipiendi et dicendi concipere , ac proinde, nec probare potui. Unde, sicut ens, vel substantia in conceptu communi abstrahere possunt a creata et increata, ut alibi latius ostendi: ita etiam persona, quia nulla est differentiae ratio. Nec difficultas posita magni est momenti, negatur enim antecedens, nam ens accidens et similia transcendentia abstrahunt ab absoluto et respectivo.
7. Ad argumentum autem negatur, absolutum constitui per solam carentiam respectus, sed per differentiam, vel modum positivum, cui repugnat habere suum esse in habitudine ad terminum. Quando autem conceptus aliquis abstrahit ab absoluto et respectivo , quamvis forma, seu differentia, aut modus constitutivus illius conceptus non includat habitudinem ad alterum, tamen ita est indifferens, ut per talem modum contrahi possit, qui intrinsece mcludat habitudinem ad alterum, et ratione illius, totum esse illius rei sic in particulari constitutae, in habitudine ad alterum consistat, et ideo talis conceptus communis absolutus non est, sed abstractus. Ita ergo persona in illa communitate sumpta de formali nihil aliud significat, quam subsistentiam communicabilem naturae rationalis, quae ratio abstrahit ab absoluta et respectiva, modo explicato.
8. Variae opiniones de significato formali personee in Deo. — Superest ultimo loco dicendum de persona increata, solum ut dicit conceptum communem tribus personis. De qua sunt diversee opiniones. Nam quidam respicientes ad modum significandi illius vocis, dicunt, formaliter significare absolutum, materialiter autem relationem. Et creditur fuisse sententia D. Thomae, locis supra citatis, maxime quaest. 9, de Potentia, art. 4, Alensis, Bonaventura, Marsilius et Gabriel, locis paulo ante citatis : imo et Augustinus, dicto lib. de Trin., cap. 6. Et confirmatur argumento supra facto, quia persona, ut sic, non dicitur esse alicujus persona. Item, quia si in Deo esset (per impossibile) persona absoluta, non minus significaretur illa voce, et conciperetur illo conceptu, quam nunc tres personae divinae : ergo signum est, ex vi illius conceptus non importari formaliter relationem. Alii vero attendentes ad rem significantem, existimant, hanc vocem formaliter significare relationem in Deo : ita sensit Cajetanus, d. quaest. 29, art. 4, creditque esse sententiam D. Thomae ibi, et priorem ibidem retractasse. Ratio ejus est, quia persona de formali significat personolitatem, sed personalitas Dei est relatio: ergo significat formaliter relationem.
9. Resolutio. —Ego vero censeo, suppositis, quae de constitutione personarum dicta sunt, hic non posse esse quaestionem nisi de modo loquendi, et opinor esse ortam ex aequivocatione illius termini Formaliter, nam in praesenti accipi potest, vel comparando relationem ad naturam, seu essentiam Dei. Quo sensu manifestum est ex dictis, personam significare de formali relationem, ut probat ratio proxime facta pro Cajetani opinione. Vel potest sumi per comparationem ad diversos conceptus ejusdem relationis, scilicet proprium et ultimum (qui merito dici potest formalis, quia est de relatione ut relatio est) et confusum ac generalem, qui e converso dici potest materialis. Et sic etiam constat, personam in Deo non significare formaliter relationem, sed materialiter, quia tantum illam significat sub ratione formae hypostaticae talis naturae.
10. Quod explicabitur recte distinguendo duplicem determinationem personalitatis, seu formae hypostaticae generatim sumptae, ut est quid commune ad personalitatem divinam. Una determinatio est per modum intrinsecum ipsius personalitatis, et haec est formalis, alia per solam habitudinem ad talem naturam, et haec est materialis. Prior explicatur hac voce, Personalitas relativa : posterior vero per hanc, Personalitas divina. Quae duae voces aeque communes sunt quoad rem ipsam, et eamdem formam significant, non tamen synonymae, quia sub diversis conceptibus seu habitudinibus eamdem rem significant. Et ideo Personalitas relativa formahter significat relationem, et si in rebus creatis inveniretur aliqua personalitas relativa, comprehenderetur sub illa voce, et sub conceptu illi correspondente, quantum est ex formalitate sua. Personalitas autem divina, licet de facto non comprehendat sub se nisi tres relationes, tamen si per impossibile esset in divinitate personalitas absoluta, sub illa voce et conceptu ejus comprehenderetur, et ideo merito dicitur significare relationem materialiter. Neque in hoc invenio difficultatem alicujus momenti. Neque existimo D. Thomam, in et alibi, aliud vel diversa sensisse, sed rem eamdem variis modis et vocibus explicasse : omnia vero inter se consonant, si illa distinctio terminorum prae oculis habeatur.