On this page
Praeambulum
Praeambulum
Expeditis omnibus, quae aliquo modo tribus personis communia sunt: solum superest, ut de singulis in particulari dicamus. Dicemus autem de unaquaque illa tantum, quae illi sunt propria. Quia vero haec propria in relatione sunt posita, vix possunt disputatione sejungi, quia relativa sunt simul cognitione, praesertim cum distincte cognoscuntur. Curabimus nihilominus de singulis ita disserere, ut uniuscujusque proprietates per se intelligantur, quamvis exacta omnium cognitio ex omnium simul cognitione expectanda sit. In hoc ergo libro de prima persona solum ea dicemus, quae possunt aliquo modo intelligi absque secunda: reliqua vero in sequentibus libris consummabimus.