Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Utrum paternitas sit prima proprietas patris; et unde illi conveniat

CAPUT I. UTRUM PATERNITAS SIT PRIMA PROPRIETAS PATRIS; ET UNDE ILLI CONVENIAT.

1. Resolutio quaestionis quoad priorem partem. — De priori parte hujus quaestionis nihil fere superest dicendum: constat enim ex dictis in praecedenti libro, Paternitatem esse primam Patris proprietatem, quia ipsa est, quae illum constituit in suo esse personali. Declarari etiam potest in hunc modum. Quia in prima persona duae tantum sunt notiones, ut in praecedentibus ostensum est, scilicet, Paternitas et Innascibilitas, quarum prior positiva est, ut per se constat: posterior vero formaliter est negativa, vel potius privativa. Et hinc jam habet Paternitas, ut ipsa sit non soIum prima, sed etiam unica proprietas Patris. Verumtamen etiamsi extendamus nomen proprietatis ad innascibilitatem, semper id, quod est positivum, est prius et fundamentum privativi: ergo Paternitas est prior proprietas, quam innascibilitas : ergo est omnium prima, quia non est aliud proprium, quod supponat, sed solum id, quod commune est.

2. In secundo ergo puncto explicando, plus difficultatis esse potest. Suppono autem, cum quaerimus, unde sit illa Paternitas, non quaeri principium productivum ejus, vera et reali productione. Quia cum prima persona sit im- producta, ut libro primo ostensum est, non potest proprietas ejus habere tale principrum, neque per veram et realem processionem manare. Unde in hoc sensu non habet, unde sit, sed ex se est, sicut divinitas ipsa. Quod ergo. quaeri potest, solum est, quae sit ratio et quasi fundamentum, seu radix virtualis illius proprietatis in Deo. Ad eum modum, quo dicimus unum attributum esse rationem alterius, ut voluntatem, verbi gratia, convenire Deo, quia intellectuahis est.

3. Prima opinio. — Resolutio. — In hoc ergo sensu dixit Bonaventura, in 1, distinctione 27, proprietatem illam convenire Patri ex generatione, seu quia generat, ductus tantum argumento ex creaturis desumpto. Haec vero opinio jam rejecta est in dictis, superiori libro, capite sexto. Repugnat etiam priori assertioni hic suppositae, quia si Paternitas conveniret Patri ratione alterius attributi notionalis, proprii illius, quale est generare, jam non esset prima proprietas. Deinde interrogabimus ulterius Bonaventuram , unde conveniat Patri generare, quia non potest convenire ratione solius essentiae nude sumptae, quia illa non generat, nec per se sola est sufficiens generandi principium, ergo debet supponit terminata aliqua proprietate, ergo vel debet Bonaventura aliam proprietatem in prima persona concedere , quod non potest, nec facit, vel illud ejus assertum non potest consistere.

4. Secunda opinio. — Fundamenta. — Secunda opinio est, quae assignat pro ratione, et fundamento Paternitatis ipsum intelligere essentiale. Dicunt enim aliqui, Divinitatem prius ratione, quam determinetur ad personas esse per se intelligentem, et se ipsam actu intelligere, et comprehendere. Et ex hoc actu intelligendi aiunt, pullulare Paternitatem, non secundum rem, sed secundum rationem, modo explicato. At denique addunt, ipsum intelligere sic terminatum per Paternitatem , et notionalem effectum, esse rationem dimanationis realis Filii a Patre. Hanc sententiam non invenio in antiquis auctoribus, sed solum in quodam moderno, apud quem diligenter quaesivi aliquod fundamentum ejus, et nullum inveni. Videtur autem hic auctor, et ingeniosus, et doctus voluisse rationem aliquam fundandi relationem illam in Deo invenire, nullamque magis accommodatam, quam intelligendi actum reperisse. Quia haec relatio constituit principium productivum per intellectum, ergo verisimile est, consequi suo modo ex actu intelligendi. Item, desiderare potuit rationem ali- quam assignare : cur haec relatio prius conjuncta sit divinitati , quam quaelibet alia: nulla autem ratio magis accommodata dari posse videtur, quam, quia operatio intellectus est omnium prima , et talis relatio ad actum intelligendi dicto modo consequitur. Denique nonnullum argumentum sumi potest ex spiratione activa, nam illa consequitur actum diligendi Dei, ut infra videbimus, ergo verisimile est, Paternitatem consequi ad actum intelligendi.

5. Impugnatio inefficaa. — Aliqui vero impugnant hanc sententiam, quia intelligere essentiale in Filio etiam invenitur, et in eo non est ratio, vel fundamentum talis proprietatis ; ergo neque in prima persona esse potest. Haec vero-ratio nimium probat, aut nihil. Concludet enim, si quid probat nullam rationem, vel quasi radicem illius proprietatis assignari posse. Quia vel illa est aliquid commune, et essentiale, et quidquid illud esse dicatur, contra illud procedet dicta ratio, quia illud in Filio invenire necesse est, vel est aliquid proprium, et hoc esse non potest ante primam proprietatem. Negáre autem omnem rationem, vel quasi radicem illius proprietatis , non est rationi consentaneum, quia omnis natura est aliquo modo fundamentum , et ratio suae personalitatis. Unde facile posset responderi, negando consequentiam. Quia intelligere essentiale prout est in Filio supponit paternitatem, ut priorem origine, quasi per immediatam resultantiam ab ipso intelligere essentiali: et ideo jam non habet in ipso locum talis resultantia, quia hae relationes non multiplicantur numero.

6. Difficultas circa opinionem.—Cuod ergo in illa sententia mihti est difficile, solum est, quia personahtas naturae non sequitur ex operatione quoad intrinsecam resultantiam a natura, licet per operationem producatur, seu comproducatur, ubi persona producta est. Alioqui potius supponitur ad operationem , quia actiones sunt suppositorum, vel saltem subsistentium, unde si (ut multi opinantur) divina essentia non est subsistens ante primam personalitatem, nec proprie intelligens praeconcipi debet, sed ut natura, quae est principium intelligendi, et nihilominus, ut sie etiam concipitur, ut sufficiens ratio, et radix suae primae personalitatis. Neque enim ponendum est hoc, quasi dependens a subsistentia essentiali, quia formaliter loquendo, et per locum intrinsecum, ut aiunt illa subsistentia per se necessaria non est ad subsistentias personales. Praeterea , sicut intelligere , ita et velle essentiale est prius ratione proprietatibus personalibus, quia in universum communia sunt hoc modo priora propriis, et tamen illud velle, ut sic , non est fundamentum spirationis activae, neque alicujus proprietatis, ut infra dicam, ergo, etc. Denique ex intelligere, ut sic, solum sequitur , vel repraesentatio rei intellectae , vel terminus aliquis productus, si jam sit a quo produci possit. Paternitas autem, neque habet rationem repraesentandi , neque ullo modo comparatur ad intellectionem, ut terminus: cur ergo dicemus ex illa resultare etiam secundum rationem ? Nam illa resultantia sicut sufficit , ita etiam necessaria est ad veritatem hujus causalis. Quia Divina essentia se intelligit, ideo terminatur Paternitate, quia in rigore falsa videtur, quia illius terminationis nulla connexio, vel ratio assignari posse videtur.

7. Vera resolutio. — Cur prima proprietas sit paternitas. — Dico ergo, hanc primam proprietatem immediate consequi ad divinam naturam, hoc solo, quod talis natura substantialis est. Quod probo primo a sufficienti partium enumeratione , quia nullum aliud fundamentum excogitari potest. Secundo ex hoc generali principio, quod unaquaeque natura substantialis est sufficiens fundamentum proximum suae personalitatis sibi connaturalis, idque juxta modum existendi illius naturae in tali persona. Nam si est in illa per creationem, ex vi illius affert secum suam subsistentiam, idemque cum proportione est de quacumque alia propria effectione. Et similiter si Personalitas communicata sit per aliam propriam productionem alicujus personae, necesse est, ut ipsa natura sit formale principium talis productionis, et consequenter talis Personalitatis. Denique si absque reali productione personae alicujus natura sit in illa immediate, et per se ipsam secum afferet talem personalitatem. Ita vero se habet natura divina respectu primae personae, et ideo illa est proximum, et sufficiens fundamentum illius primae proprietatis. Dices, sed cur illa proprietas prima fuit talis, potius quam alia ? Responderi imprimis posset, hanc esse rei naturam, nam cum pervenimus ad prima, et immediata principia, non oportet rationem aliam quaerere. Deinde explicari potest, hoc inodo, nam propter communicabilitatem, et foecunditatem divinae naturae non potuit , prima ejus personalitas esse absoluta, debuit ergo esse relativa, et consequenter accommodata intimae operationi , et communicationi talis naturae. Quia igitur natura illa essentialiter intellectualis est, ideo prima communicatio ejus intellectualis etiam est, et ideo etiam prima personalitas talis est, qualis ad communicationem per intellectum erat necessaria. Atque hoc sensu, quia intelligere Dei est ejus essentiale , et quasi ratio constitutiva essentiae divinae in ratione talis naturae, dici, ac verificari posset, proprietatem hanc sequi ex natura divina, ut intelligente, non tanquam terminum ex operatione, sed tanquam personalitatem accommodatam naturae habenti talem relationem essentialem.

S. Occurritur argumento. — Neque contra nos procedit objectio, quam ali faciebant contra superiorem sententiam. Quia licet eadem natura divina sit in Patre et in Filio, tamen aliter et aliter. Et ideo in utroque quidem est fundamentum utriusque personalitatis, diverso tamen modo: in Patre quidem sine productione, in Verbo, ut communicata per productionem Verbi, quem ordinem talis essentia ex sua intrinseca natura postulabat propter foecunditatem suam.

9. Ad fundamentum secunde opinionis. — Ad fundamenta item a nobis insinuata pro eadem sententia, ne contra nostram fiant, respondere facile possumus. Ad primum, dicimus primo, in his subsistentibus relationibus non esse semper necessariam rationem fundandi , ut supra tractatum est. Dicimus deinde, ipsammet naturam divinam, ut est in tali gradu substantialis naturae constituta, esse sufficientem rationem fundandi hoc modo illam relationem nimirum, tanquam virtualem radicem ejus.

10. Ad secundum dicitur, sufficientem rationem reddi, cur haec proprietas sit per se immediate conjuncta et quasi dimanans a divina natura, quia illa natura debuit necessario habere aliquam personalitatem primam, quae non potuit esse absoluta propter foecunditatem illius naturae. Quod ergo natura illa secum afferat aliquam personalitatem, sufficiens ratio redditur ex eo, quod substantialis natura est: quod vero afferat personalitatem relativam, ratio optime redditur ex eo, quod illa natura non uni tantum personae, sed multis communicabilis est, media reali productione aliquarum personarum : quod tandem immediate afferat personalitatem relativam talem, vera ratio videtur, quia natura illa postulat communicari per modum naturae, prius ratione, quam per modum amoris, et ideo secum affert immediate personalitatem , quae suo modo possit esse immediate principium generationis. Et quia hoc habet illa natura. quia essentialiter est intellectualis per essentiam, quae ratio prior est in illa quam amoris: ideo dici potest. quod intelligere per essentiam est ratio illius personalitatis. ut suo modo complet principium quod generandi non quidem ut terminus resultans est intelligere. ut est operatio quaedam, sed tantum ut personalitas consequens naturam, eujus veluti ultima differentia est ipsum intelligere per essentiam.

11. Ad 3. de spiratione activa respondetur potius posse argumentum retorqueri, ut insinuavimus, quia ex velle essentiali. ut omnem originem antecedere intelligitur. nulla personalitas resultat distincta a paternitate. ut est certissimum. lIpsa vero paternitas eatenus dici posset consequi ad illud velle. in quantum illud etiam velle est ipsum esse essentiale naturae divinae, licet non tam formaliter (nostro modo intelligendi cum fundamento in re) sicut intelligere. Et ità est vera, quod illa proprietas prima, quam immediate. et ex se affert secum natura divina, sequitur ex illa natura secundum totam foecunditatem suam. quae et intellectum et voluntatem complectitur. Unde persona constituta per illam personalitatem est de se sufficiens principium in suo ordine cujuscumque communicationis illius natura. Et ideo illa natura immediate et sine productione reali alicujus persone. nullam aliam proprietatem personalem secum affert. Imo nec aliquam aliam relationem sub quacumque ratione spectatam. Nam spiratio activa non sequitur hoc modo ex essentia, ut infra videbimus: nec esti eadem ratio de illa. quia nec est ex se subsistens, vel ratio subsistendi: nec est per se necessaria. ut conditio antecedens ex parte principii ad aliquam productionem, ut libro decimo tractabimus.

12. Primae opinioni satist. — Denique (ut Bonaventura satisfaciamus) ex his etiam intelligitur primo, quomodo verum sit quoà supra dixi. proprietatem hanc non fundari in origine Filii, neque esse in Patre. quia generat. sed ut generet, vel ut sit apius ad generandum. Tamen quia in aeternis idem est posse et esse. ideo Pater babet hanc proprietatem actualiter generando absque alia proprietate in re. praeterquam originis respectu Filii, vel rationis respeetu actionis. seu activae originis. Intelligitur secundo. quomodo haee proprietas, non tantum secundum esse in, vel secundum aliam communem rationem, sed etiam secundum omnem propriam. quatenus in re est, antecedat origine ipsum Filium. quia imme- diate et per se est conjuncta cum ipsa essentia, ut talis est, processio autem Filii non est, neque intelligi potest, donec essentia sit terminata hac prima proprietate, quia processio debet esse a persona, non ab essentia. Tertio intelligitur hanc proprietatem esse fundamentum innascibilitatis, quod in sequenti capite explicandum superest.

PrevBack to TopNext