Text List

On this page

Caput 2

Prev

How to Cite

Next

Caput 2

Caput 2

Utrum esse ingenitum sit altera proprietas primae persona

CAPUT II. UTRUM ESSE INGENITUM SIT ALTERA PROPRIETAS PRIMAE PERSONA.

1. Ingeniti appellatio Catholica. — De hac voce. Ingenitus, olim dubitatum fuit, quia haeretici Ariani et sequaces significatione illius abutebantur ad concludendum, diversam esse substantiam Patris et Filii. Quibus antiqui Patres imprimis respondebant, se non cogi ad illam vocem admittendam, quia in Seriptura non reperitur Patri attributa. Non quia sentirent, nullam vocem in Sceriptura non inventam, usurpandum esse in hoc mysterio. nam potius in hoc ipsi damnabant Arianos, sed ex propriis et quasi ad hominem illes reprehendebant, eo quod illo titulo vocem Consubstantialitatis, non admitterent et ad impugnandam veritatem, novas voces invenirent, ut egregie tractat Ambrosius, de Incarnationis Dominieas Saeramento, cap. 8et 9. Athanasius, oration. 2. contra Arianos, et in Epist. de decretis Nicaenae Synodi, et in alia epistola de synodo Ariminensi et Seleuciano. Unde recte Idacius Clarus, lib. contra Varimandum, circa principium: Paitrem ingenitum esse, nec prodere possis, nec probare (scilicet, testmonio Scriptura, in quo habeatur) sed quia id ipsum fides erigit Christiana, absque ulla dubitaiione ingenitus credatur.

2. Ingeniii appellatio quomodo Pairis propria. — Veritas ergo certa est, Ingenitum esse proprium attributum notionale Pairis. lta docent Concilium Toletanum 6 et 11, et Concilum Vormaciense, in Confessionibus fidei, Damasus. in expositione fidei ad Hieronymum, Hilarius 4, de Trinitate. propefinem. etlibro 9, ubi utitur nomine innascibilis, quod est frequentius apud scholasticos. Hem Augustinus, libro quinto. de Trinitate. capite sexto et sepumo. et libro 15. capite 6, Bibro enam octosinta trium quaestionum. quaestione secunda. Fulgentius optime. ad 7 objectionem Arianorum, ubi dicit, secundum fidem hoc negari non posse. Idem habet Basilius, libro 1 ei 2, contra Eunomium, ubi etiam, utitur pomine innasciblilis. Idem Athanasius, locis citatis, Cyrillus, in compendiaria fidci expositione, in tomo 4 Bibliothecae, ubi ait: Patrem differre a Filio, quia ille ingenitus, hic autem genitus. Quod etiam habet Anastasius Synaita, in lib. f, de rectis Fidei dogmatibus. Sic etiam Nazianzenus, orat. 23, ingenitum vocat proprietatem Patris characteristicam. Idem orat. 36, in sancta lumina, et optime Damascenus, lib. 1, cap. 8, et sequentibus.

3. Farim significationes ingeniti. — Ut autem res declaretur, distinguendae sunt significationes hujus vocis, quas Athanasius attigit supra, et nos in superioribus tres insinuavimus. Primo enim ingenitum dicitur quidquid creatum non est et hoc modo usurpabant hanc vocem Ariani; errabant tamen tribuentes illam in hac significatione Patri, ut propriam ejus, ut inde concluderent, Filium esse genitum, id est, factum vel creatum, cum tamen hoc modo vox illa essentialis sit, aeque conveniens Filio, ac Patri, ut praeter dictos sanctos notavit Epiphanius, haeres. 13. Secundo accipitur, ut solum negat propriam generationem. Et sic etiam non est propria Patris, sed Spiritui sancto etiam convenit, nam genitus non est, ut in Symbolo Athanasii dicitur. Et ita usurpavit vocem illam aliquando Epiphanius, ut notavit Joannes Theologus, in Concilio Florentino, session. 18, circa principium, eo denique modo videtur etiam loqui Nazianzenus, or. 35, n. 36. Sic etiam Augustinus 5, de Trinitate, capite 6, dicit, ingenitum aliquando. Idem ex Hierony mo notavit Magister in 1, distinct. 13, et D. Thomas, 1 part., quaest. 33, art. 3, ad 2. Tertio ingenitum significat id quod nullo modo nec per creationem, nec per quamlibet aliam productionem realem productum est. Et sic usurpatur in praesenti, ideoque ita Patri tribuitur, ut non solum de Filio, sed etiam de Spiritu sancto negetur, ut in dicto Concilio Toletano 11, expresse declaratur, et notavit etiam Justinus Martyr, in expositione Fidei, Cyrillus Alexandrinus 1, Thesauri, capite secundo et tertio. Et sic etiam dixit Nazianzenus supra, genitum et ingenitum non esse immediate opposita, quia neutrum de Spiritu sancto dicitur. Quod ideo est, quia non cum proportione sumuntur : nam genitum juxta communem usum non dicitur de quocumque procedente quovis modo, sed per propriam generationem : ingenitum autem dicitur, quod nullo modo procedit, et ita plusnegatur per ingenitum quam per genitum affirmatur, et in hoc sensu neutrum Spiritui sancto convenit.

4. Objectioni occurritur. — Dices etiam hoc modo ingenitum, non esse proprium Patris, nam convenit Deitati, seu huic Deo, ut a personis abstrahit, a nullo enim productus est. Ad hoc vero jam est in superioribus responsum ex D. Thoma, supra ad 2, ingemitum posse sumi negative tantum et sic convenire etiam Deitati, et non esse proprium Patris: alio autem modo sutni privative, non quatenus privatio dicit catentiam alicujus positivi, quod deberet inesse Patri, sed quod convenire possit illi, non quatenus Pater est, sed quatenus persona divina est. Sic igitur, ingenitum dicit carentiam alicujus proprietatis, quae potest convenire personae divinae, quatenus persona divina est. Aliquando enim privatio dicit carentiam in subjecto apto, non in individuo, sed in specie, vel genere, atque hoc modo illa privatio est propria Patris. Addere etiam possumus, quod, licet hic Deus secundum se sit ingenitus, non tamen repugnat illi esse aliquam personam genitam : nam hic Deus est Filius et Spiritus sanctus. Pater autem ita est ingenitus, ut nullo modo genitus esse, aut dici possit, atque ita haec notio est propria Patris.

5. Dubium. — Prima opinio. — Improbatur. — Dubitant autem ulterius scholastici, an haec vox formaliter dicat negationem, seu privationem tantum, an etiam positivum aliquid ? Fuit enim antiqua opinio, quam refert Bonaventura, in 1, distinctione 27, quaest. 1, dicens, ingenitum, significare de formali relationem quamdam ad genitorem, vel potius ad ingenitorem. Dicebant enim auctores illius opinionis, sicut inter quantitates non solum est relatio realis aequalitatis, sed etiam inzequalitatis, ita non solum relationem geniti, sed etiam ingeniti esse realem. Haec vero sententia reprobata est ab omnibus et merito. Quia vel illa relatio est ad non genitorem ut sic, et ita non habet terminum realem, nec est habitudo, sed potius carentia habitudinis, vel intelligitur esse ad aliquam personam, verbi gratia, ad Filium, vel Spiritum sanctum, quatenus ab illis Pater non generatur: et hoc etiam est frivolum, tum quia (ut recte ait Augustinus supra) esse ingenitum est prius, et in suo conceptu omnino dependens ad hoc, quod aliquid procedat ab ingenito, tum etiam, quia inter homines unum non esse genitum ab alio non est respectus realis.

6. Ingenitum pricationem dicere. — Dicendum ergo est, de formali significari tantum illa voce privationem omnis originis realis. Ita D. Thomas, d. q. 33, art. 4, et in 1, dist. 28, q. 1,a. l, ad I. Idem tenet Scotus ibi, q. 2, Capreolus, q. 1. art. 1, Cajetanus et Thomistae omnes. Solet autem Bonaventura citari in contrarium, sed immerito, ut patet ex q. 1,2 et 3, ubi solum ait : 7ngenitum de formali dicere negationem ; fundamentaliter vero aliquid positivum. Quod etiam habet Durandus, ibi q. 1, et alii non negant, nec negare possunt, ut statim dicam.

7. Assertio ergo de significato formali, quod privativum sit, ex dictis evidens est, et declaratur in dicto Concilio Toletano 11, his verbis: Si modun, quo Pater consistit, queras, cum eum a nullo alio ortum videas, ingenitum appellabis - Sic etiam Basilius 5, contra Eunomium, circa finem, ingenitum, inquit, quod natum non sit, demonstrat. Idem expresse habent Epiphanius et Augustinus supra, et ratione constabit ex dicendis, quia non potest aliter haec notio a Paternitate distingui. Quod vero Bonaventura et Durandus, addunt de fundamento positivo, negari etiam non potest. Quia haec privatio non solum actum, sed etiam capacitatem originis negat in tali persona, ut talis est, et ideo necessario et ab intrinseco illi convenit, omnis autem negatio, vel privatio hoc modo rei inconveniens fundamentum habet in propria ejus perfectione : ergo hoc fundamentum etiam reperitur in prima persona respectu talis privationis. Neque in hoc est ditficultas.

8. De fundamento illius privationis. — Sed nonnulla est in explicando, quod sit hoc fundamentum. Aliqui enim concludunt, esse positivam quamdam rationem, seu formalitatem in Patre inventam et distinctam ratione ab essentia, et a Paternitate, quam dicunt circumscribi a nobis per illam negationem. Ratio est, quia hac vox indicat specialem primae personae dignitatem, ratione distinctam a dignitate Patris, illa autem dignitas non potest consistere in sola negatione, quia negatio ut sic nullam perfectionem importat : ergo consistit in fundamento illius negationis: ergo est aliquid positivum, ratione distinctum a Paternitate et essentia. Major probatur, quia alias innascibilitas non esset notio distincta a Paternitate. Quod si inquiratur, quid sit illud positivum, respondent, esse rationem primi principii, seu fontalis plenitudinis, ut ait Bonaventura supra, et dist. 24 quaest. Confirmatur haec sententia ex Patribus, qui aliquando dicunt, ingenitum significare modum existendi primae personae, ut videre licet in Basilio 4, contra Eunomium, c. 2, Nazianzeno, orat. 23, Damasceno., lib. 1. de Fide, c. 9, Cyrillo, lib. 1, Thesauri, c. 4, modus autem existendi positivum quid sit.

9. Fera sententia. — Longe tamen verior est sententia D. Thomae supra, quam tota ejus schola sequitur. Innascibilitatem formaliter consistere in privatione, pro fundamento autem nihil aliud dicere, nisi Paternitatem, vel ad summam Paternitatem simul cum activa spiratione. Quod sufficienter demonstratur hac ratione. Quia in Patre nihil positivum est, nisi essentia, vel relatio: ingenitum autem, ut sic, non fundatur in sola essentia, quae communis est, etin qua sola non intelligitur innascibilitas per modum privationis, ut dixi. Unde licet essentia possit dici radix innascibilitatissecundum rationem, quia ab illa quasi manat proprietas, ratione cujus persona est innascibilis, juxta dicta, capite praecedenti, non tamen est proprium et quasi formale fundamentum innascibilitatis, ergo necessario debet esse relatio. Secundo declaratur in hunc modum, quia Paternitas ex intrinseca ratione sua habet, quod sit ante omnem originem, quia constituit principium primae originis, ante quam non potest esse origo, ergo ex propria ratione habet constituere personam sine origine ab alia, hoc autem est esse fundamentum innascibiltatis.

10. Satisfit fundamento alterius opinionis et redarguitur.—Cbertio destruendo fundamentum, seu declarationem alterius sententiae. Cum enim dicitur, illud positivum esse rationem primi principii, duo ibi includuntur. Unum est rauo principii, et hoc sine dubio positivum est, tamen, ut recte dixit Augustinus supra, hoc non explicatur nomine ingeniti, nam licet aliqua persona non esset genitor, nec principium, posset esse ingenita, si non esset ab alio, quia haec vox significat, quid non sit, non autem quid sit. Deinde, ut addit divus Thomas, etiamsi ingenitum aliquo modo dicat rationem principii, saltem pro fundamento, illa ratio non est distincta a ratione Patris, vel spiratoris, vel si sumatur confuse abstrahendo ab utraque, sic non pertinet ad notiones, ut supra tetigi, et iterum dicam capite sequenti. Alterum ibi inclusum est ratio primi, et hoc si dicat habitudinem ad secundum, non est aliud in Trinitate quam esse Patrem, si vero dicat habitudinem ad priorem, sic non dicit positivum quid, sed negationem prioris, ergo nihil positivum relinquitur ratione distinctum, quod significari possit pro tali fundamento.

11. Evasio producitur. — Dicunt vero aliqui, illud quidem fundamentum esse positi- vum et relativum, non ratione reali, sed rationis. Est tamen improbabilis fuga et non sibi constans. Quia relatio rationis non dicit majorem dignitatem, quam privatio : si ergo propter dignitatem negant privationem, cur illam ponunt in relatione rationis? Quod si dicant non relationem rationis formahter sumptam, sed fundamentum ejus pertinere ad dignitatem, de illo fundamento redibit quaestio ; an sit sola paternitas, vel aliquid aliud reale : hoc enim posterius neque ab eis admittitur; si autem dicatur prius recte concluditur, ingenitum pro fundamehto nihil aliud, praeter paternitatem habere. Et praeterea illa relatio rationis, vel est ad alias personas et hoc non, quia ingenitum, ut sic, concipitur, ut abstrahens a respectu ad personas procedentes, vel est ad personam priorem, et sic relatio illa supponit negationem prioris, tantum abest, ut possit esse fundamentum ejus.

12. Ad rationes. — Ad rationem autem alterius sententiae responsum est libro quinto, capite ultimo, ubi ostendimus, cur haec privatio constituatur distincta notio, quamvis non dicat positivum aliquid a paternitate distinctum. Nihilominus tamen verum est, quod D. Thomas dixit, notionem hanc ad dignitatem pertinere, quia per illam negationem explicare intendimus Primae personae dignitatem : dicimus autem hanc dignitatem non esse aliam a Paternitate ipsa. Quae nostro modo concipiendi, ex vi suae rationis duo includit. Unum est, quod per se, seu a se sit, per immediatam conjunctionem cum essentia, prout explicavimus, capite praecedente, et hoc declaramus per hanc negationem. Alterum est, esse constitutivum principii generandi, quod Pater nominatur.

PrevBack to TopNext