Text List

On this page

Caput 3

Prev

How to Cite

Next

Caput 3

Caput 3

Utrum sit proprium primae personae, esse principium deitatis

CAPUT III. UTRUM SIT PROPRIUM PRIMAE PERSONAE, ESSE PRINCIPIUM DEITATIS.

1. Patres uti illa locutione. — Haec locutio est frequens apud Patres, et nonnullam habet obscuritatem, et ideo explicanda est, simulque declarabimus alias locutiones, vel attributa, quae de Patre dici solent. Reperitur ergo illa locutio apud Dionysium, cap. 3, de divinis Nominibus, ubi Patrem vocat fontem ceelestis divinitatis. Ita etiam loquitur Augustinus 4, de Trinitate, cap. 2, circa finem, et Athanasius, orat. contra Gregales Sabellii. Imo Concilium Toletanum 11, in Confessione fidei, vocat fon- tem et originem totius Deitatis. Idem Concilium Florentinum, sess. 24, in litteris unionis. Difficilius Concilium Wormaciense, in Confess. fidei, Patrem vocat principiumtotius Trinitatis.

2. Difficultates circa illum. — Duo ergo explicanda sunt. Primum, quomodo possit Pater esse principium Deitatis, cum Deitas non procedat, nec generetur : aut Trinitas, cum repugnet totam Trinitatem habere principium: alioqui esset ab illo distincta, nam principium et quod est a principio, distincta sunt. Secundum est, cur esse principium in divinitate specialiter attribuatur Patri, cum etiam Filius vere, ac proprie sit principium ad intra, ut definit Concilium Florentinum, et in sequentibus late videbimus.

3. Ad primam difficultatem. — Ad priorem partem respondent D. Thomas et caeteri theologi, Patrem non appellari principium Deitatis, eo quod ipsam Deitatem producat, sed quia Deitatem communicat. Unde nomen Deitatis, in illa locutione positum , non significat proprium terminum relationis principii, ut constat, quia ille terminus debet esse realiter distinctus a principio, sed significat formalem terminum, seu naturam, in qua tale principium sese communicat. Ita fere exponunt Magister, et cum ipso alii scholastici in 1, dist. 29. Qui dicunt, Patrem vocari principium totius Deitatis, quia est principium omnis personae, cui per originem communicatur divinitas. Principium autem Trinitatis dicitur, non quia tota Trinitas, aut omnes ejus personae ab eo procedant : hoc enim plane falsum est, ut ratio facta probat, sed quia multiplicatio personarum Trinitatis ab illo ducit originem. Est ergo principium Trinitatis, non condistinctum ab illa, sed in ea inclusum, tanquam prima persona , quae est aliarum fons et principium. Inter has autem duas locutiones, haec posterior minus usitata est, et ideo non est usurpanda, vel clarioribus verbis explicanda est. Prior vero adeo jam vulgaris est inter Patres et theologos in hac materia, ejusque sensus ita ex usu declaratus est, ut licet in rigore verborum videatur habere aliquam improprietatem, sine scrupulo usurpari possit.

4. Ad secundam difficultatem.—Ad alteram partem propositam respondendum est ex doctrina Patrum, principium generaliter sumptum non esse proprium attributum Paíris, ut ratio facta probat, et sumitur ex capite Firmiter, de summa Trinitate, et Augustino 15, de Trinitate, cap. 13. Nihilominus tamen esse grincipium sine principio, seu esse principium primum in illo ordine, est Patri proprium. Nam Filius est principium de principio. lttem Filius est principium tantum unius processionis. Pater autem est principium universale in illo ordine, scilicet omnis processionis, quae. intra Deum esse potest. Unde ad hoc significandum vocant etiam sancti primam personam fontem Deitatis, et Bonaventura, loco supracitato, dixit in eo esse fontalem plenitudinem: nam foecunditas divinae naturae in illo est per se et sine dimanatione: et ideo in illo est ad omnem actum illius foecunditatis: in Verbo autem est per processionem a Patre, et ideo non est ad omnem productionem ad intra.

5. Pater appellatur Origo. — Radix. — Auctor. — Initium. — Hoc etiam solius explicant sancti nomine Originis tribuentes Patri, quod sit Origo personarum , ut videre licet in Concilio Toletano 6, in Cont. fidei. Ibi autem origo non sumitur pro ipsa professione, ut apud scholasticos accipi solet, sed pro principio primo omnis processionis. Hinc etiam Chrysostomus, orat. 9, in fine quinti tomi, Patrem vocat radicem sancti illius fructus. Augustinus 3, contra Maxim. , cap. 14, vocat auctorem. Quam vocem interpretans divus Thomas, q. 32, art. 1. dicit. idem significare, quod principium primum. Verum est, Hilarium 2 et 4, de Trinitate, etiam Filium vocare auctorem Spiritus sancti. Et ideo Phebadius, libro contra Arianos, Patrem vocat auctorem sine auctore. Denique idem sensit Bonaventura, in 1. dist. 29, art. 1, queest. 1, ad 2. de hae voce initium, nimirum, si sumatur pro primo principio, tribui posse Patri. Tamen quia illa non est propria et usitata significatio illius vocis, nam magis videtur significare durationis, aut existentiae initium, ideo cavenda est : nam potest generare suspectum sensum. Unde Concilia potius negative loquuntur dicentia, divinas personas non habere initium sui esse. Quod etiam ex Hilario4, de Trinit., notarunt Magister, et D. Thomas in illa dist. 29.

6. Corollarium.—De nomine principii.—Ex quibus omnibus constat, per omnes has voces non significari novam proprietatem, vel notionem Patris. Quia per illa omnia attributa solum manifestatur, ut primum principiüm intra Deitatem. Nomine autem principiisignificari potest aut ratio generalis confusa, et haec non numeratur inter notiones, vel proprietates, ut constat ex dictis, libro quinto, aut significari potest principium particularium processionum, et sic nihil dicit praeter paternitatem, et ad summum complectitur spirationem activam. Quod autem additur primum solum, notat carentiam originis, quae per innascibilitatem declaratur, ut dixi. Posset autem hic tractari, an hoc nomen, principium, analogum sit in Deo; ut dicitur ad intra et ad extra, vel etiam ut dicitur ad intra de Patre et Filio. Sed haec res est parvi momenti, et priorem partem suflicienter tractavi in primo tomo Metaphysicae, disp. 1, de Causis. De posteriori dicam aliquid infra in fine capiti septimi, libri decimi. De analogia vero hujus vocis Pater, dicam libro sequenti disputando de Filio. Denique de nomine causee, an possit Patri attribui ad intra, dixi supra primo libro, et ideo de prima persona haec sint satis.

PrevBack to TopNext