Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER NONUS. DE SECUNDA TRINITATIS PERSONA.

Multa sunt nomina, seu attributa notionalia, quae secundae personae Trinitatis in Scriptura tribuuntur: praecipua vero sunt tria, vel quatuor, quae in hoc libro a nobis explicanda sunt : nam si quae alia inveniuntur, vel ad haec revocantur, vel non tribuuntur illi personae secundum divinitatem, seu prout ab aeterno productae, sed prout unitae in tempore humanitati per incarnationem suam. Primo ergo appellatur haec persona Filius , vel genitus (has enim duas voces in praesenti non distinguimus), vocari etiam solet unigenitus , sed haec vox ultra rationem Filii non dicit rationem aliquam positivam in illa persona, sed addit negationem alterius Filii in divinitate, et ideo non tam ad Filii, quam ad Spiritus sancti cognitionem pertinet, et in eo habet specialem difficultatem, quam in undecimum librum reservamus. Alterum secundae persona no- men est Verbum, quod magis declarat perfectionem et immaterialitatem generationis ejus. Tertium nomen est imago, quod perfectionem illius filiationis et ejusdem Verbi excellentiam declarat. His adjungitur sapientie appellatio, quae peculiari modo Verbo tribuitur. De his ergo sigillatim dicemus, quomodo in illam personam conveniunt, quomodo etiam inter se comparentur, ne secundae personsae proprietates multiplicari videantur.

PrevBack to TopNext