On this page
Caput 1
Caput 1
Sit-ne secunda trinitatis persona, verus filius, ac verbum patris
1. Haec duo non possunt disputatione separari, quia vix possumus utrumque probare, nisi ostendendo per utramque vocem eamdem personam significari, hic vero solum supponimus illam personam esse Verbum, proprietatem autem et rationem ejus postea prosequemur. De ratione vero Filii brevius hic potest tota res expediri. Multi ergo antiqui haeretici negarunt, Verbum esse proprie Filium, vel quia faciebant illud creaturam, vel quia nomen Verbi attribuebant divinitati, nomen autem Filii humanitati, seu Christo ut homini, vel Filium et Christum in persona distinguendo, vel etiam tantum ex parte naturae. De quibus erroribus videri potest Athanasius in oratione circa illud, Deum de Deo, et epistola de Decretis Nicaenae Synodi, ubi Paulo Samosateno et Arianis hos tribuit errores. Basilius Eunomio tribuit libro 1, contra illum, et de Valentino, varia figmenta refert lrenaeus, lib. 1, contra ipsum, cap. 1, et Tertullianus, lib. 2, contra eumdem, Theodoretus, lib. 1, haereticarum . fabularum, capite de Filio. Sed inutile censeo circa hos errores latius immorari. Quid vero ex Scriptura possent objicere, dicam infra.
2. Prima assertio.—Probatio prima.—bico ergo primo. Processio Verbi divini est vera et propria generatio. Est conclusio de Fide, quam ex Novo Testamento in sequent latius confirmabo. Nunc solum utor testimonio Pauli ad Hebraeos, 1 cap., probantis Christi Divinitatem ex illo Psalmi 2: Filius meus es tu, ego hodie genwi te, loquitur enim de aeterna generatione: alias nonrecte ostenderet veram Christi divinitatem. Sunt autem, qui existiment, loqui 2aulum de Filiatione naturali, non vero de aeterna generatione. Sed difficile est in eodem testimonio haec duo separare, nam ut recte dixit Anselmus ad objectiones Arianorum, in secunda : Quis Filium dicat et genitum nesciat? quis Patrem valeat credere, quem won considerat gennisse? Vtaque si Psalmista loquitur de Filiatione naturali, et ita exponitur a Paulo, credendum etiam est loqui de generatione aeterna. Atque ita intelligunt Augustinus et Ruffinus in Psal. 2, Chrysostomus et Graeci in Paulum ad Hebraeos 1, Augustinus etiam in Enchir. c. 49, et Athanasius, orat. 5, contra Arianos, Tertullianus, contra Praxaeam, c. 7. Verum est, sanctos Patres aliis etiam modis exponere locum illum, qui ita admitti possunt, ut praedictus sensus non excludatur, de quo videri possunt, quae de hoc testimonio in tomo primo et secundo disserui, et quae tractat Ribera ad Hebraeos.
3. Secunda et tertia probationes.— Probatio alia.—Simile testimonium est Psalm. 109: Ez utero ante luciferum genwi te, ubi particula Ante luciferum, significat eternitatem generationis, particula, ex utero, consubstantialitatem: nam ad indicandum generationem illam esse ex solo Patre, ponitur per metaphoram illa vox, quae Matri potius attribui solet. Sumitur ex Cyrillo, dialogo 2, de Trinitate, et Athanasio, Oratione Quod Christus sit Deus, Ambrosio 4, de Fide, c. 4. Aliud testimonium est Isaiae 53: Generationem ejus quis rail Quod licet varios etiam habeat sensus, hic excludendus non. est, quem Patres communiter amplectuntur, Clemens, Epist. 1, Justinus, in Dialogo contra Triphonem, Basilius 1, contra Eunomium, Chrysostomus, homil. 1, de Incomprehensibili Dei natura, Augustinus, lib. 1, de Symbolo ad Cathecumenos, c. 3, Eusebius, lib. 1, de Praeparatione Evangelica, cap. 8, et Cyrillus, dialogo 2. de Trinitate. Communiter etiam exponuntur de hac generatione varia loca ex libris Sapientiae, praesertim Proverb. 8, et Ecclesiast. 24. Denique in Symbolo Athanasii, et in Symbolo Apostolorum ita definitum est, Genitum, non factum, et ideo necesse non est plura Ecclesiae vel Patrum testimonia afferre.
4. Ratione confirmat veritatem hanc divus Thomas, 1 p., q. 21, art. 2, advertendo, generationem duobus modis a philosophis sumi. Primo pro omni productione substantiae ex praejacente materia , quomodo communis est inanimatis, et viventibus, et univoca, ac aequivocae productioni, quomodo fere utitur illa voce Aristoteles in libris physicorum et de generatione. Alio modo sumitur specialiter pro nativitate, seu conceptione viventium , quo modo in praesenti sumenda est. Nam divinum Verbum est perfectissime vivens. Sic autem sumpta generatio definitur, ut sit processio viventis a vivente conjuncto in similitudinem naturae. Ubi duae particulae indigent expositione. Prior est illa conjuncto, per quam significatur, generationem viventis debere esse aliquo modo de substantia ipsiusmet generantis. Inanimata enim generant ex materia extrinseca, viventia vero ex se ipsis, quia generant vitali modo: actio autem vitalis semper est aliquo modo circa ipsum operans. Sic ergo vivens producitur ex vivente conjuncto, quia ex substantia, vel aliqua parte substantiae ejus generatur. Altera particula est in similitudinem nature, de qua solet quaeri, an debeat esse similitudo specifica, vel sufficiat generica. Nam ingeneratione quorumdam viventium haec posterior tantum invenitur. Sed quaestionem hanc philosophis omitto, iilud no- bis sufficit, hanc generationem tunc fore perfectam et maxime naturalem, quando fuerit in perfecta similitudine. Quocirca si talis esse possit, ut ad unitatem etiam naturae perveniat, illa erit perfectissima. Addunt vero expositores divi Thomae huic definitioni aliam particulam, scilicet, eax vi processionis, quam ipse divus Thomas, dicta quaestione 27, articulo 4, et quaestione 35, articulo 2 et 4, contra Gentes, cap. 11, indicavit, fortasse vero illam expresse non addidit, quia in ipsa definitione subintelligi poterat. Nam processio, quae est generaratio, debet formaliter tendere ad similitudinem, quia tendit ad communicationem naturae et essentiae, ut talis est. Atque definitionem sic expositam amplectuntur theologi in prima, dist. 13. Indicavit etiam Ehas Cretensis in orationem primam Nazianzeni, S Cum contra, dicens : G'eneratio propria est cum ea generanlis essentia id quod gignitur, quantum ad essentiam, genitori simile producitur.
5. Hinc ergo concluditur ratio. Nam productio Verbi aeterni est processio viventis a vivente, maxime conjuncto, tum, quia est per actum immanentem, tum etiam, quaa est de substantia ejus, ut in superioribus ostensum est : est etiam non solum in similitudinem, sed etiam in identitatem naturae, ut supra etiam demonstratum est. Eamque similitudinem ex yi sua confert : ergo nihil deest illi processioni ad propriissimam generationem. Antecedens quoad priores partes notum est ex dictis in superioribus, quoad ultimam vero in libro sequenti tractandum est latius. Nunc satis est brevis declaratio, quia quoad hanc partem nulla est inter Catholicos difficultas. Probatur ergo, quia per illam processionem formaliter communicatur secundae personae natura divina, ut intellectualis est, et ut tenet supremam excellentiam in illo gradu, quia communicatur, ut est ipsum intelligere per essentiam, ut constat ex dictis in libro primo, et in sequentibus capitibus latius dicetur, sed perfecta et formalis assimilatio geniti consistit in recepone ejusdem natura, secundum proprium gradum specialem ejus, ut per se constat, ergo in hac processione est assimilatio ad generationem suffticientissima.
6. Dico secundo. Secunda Trinitatis persona est vere, ac proprie Filius. Hoc assertum sequitur ex praecedenti, estque de fide certum et in Scriptura expressum. Primo in dicto loco Psal. 2: Filius meus es tu, explicato ad Hebraeos 1. Et ita etiam intelligitur a Patribus illud Proverb. 36: Quod est nomen ejus, et quod nomen Filii ejus, si nosti ? Ubi videri potest Jansenius, in Evangelio est frequens haec veritas, Matthaei 3, 16 et 17, Marci 14, et alia statim referam. Definitiones autem ettestimonia Patrum notissima sunt. Ratio etiam est evidens ex dictis, quia Filius nihil alud est, quam vivens productum a vivente per propriam generationem, ostensum est autem Verbum produci per veram generationem, ergo.
7. Dico tertio. Verbum divinum et Filius Dei idem sunt, et quoad personam, et quoad naturam. Est de fide, quam contra praedictos errores ostendunt Patres in principio citati, et Irenaeus etiam lib. 2, c. Aetlib. 4, c. 37, Athanasius, Epist. ad Epictetum, etoratione 2, contra Arianos, Ambrosius, l. 1, de Fide, c. 2, et l. 4, c. 3, Augustinus 7, de Trinitate, cap. 2 et seq. Et convincitur ex Joanne 1, ubi idem, qui prius dicitur Verbum, postea dicitur Caro factum, ac tandem vocatur Unigenitus, vidimus gloriam ejus gloriam quasi unigeniti a Patre. Idem constat ex Matthaei ultimo juncto testimonio 1, Joan. 5. Nam eadem secunda persona Trinitatis, quae in priori loco vocatur F'ilius, in posteriori appellatur Verbum. Imo in eodem loco Joannis vocatur etiam verus Filius, ut simus in vero Filio ejus. :
8. Ratio etiam est evidens, ex principiis fidei, quoad priorem quidem partem, quia si non essent una persona, vel quatuor essent personae Trinitatis, vel Verbum, aut Filius excludendus esset a numero divinarum personarum : utrumque autem est aperte contra fidem.Quoad alteram vero partem probatur,quia si Filius Dei non esset Filius secundum divinam naturam, non esset verus, et naturalis Filius, et consequenter nec Deus esset Pater ab aeterno, quae sunt aperte contra fidem: Verbum ergo etiam in natura sua Filius est. Quod etiam ex dictis de secundae personae processione facile ostendi potest, quia illa processio talis est, ut Pater intelligens communicet personae, quam producit, suum proprium intelligere, quod est substantiale et essentiale esse ipsius Patris : ergo illa productio Verbi simul est etiam perfectissima generatio, quia est communicatio ejusdem vitae substantialis et essentialis, ergo Verbum est Filius.
9. Sed objici possunt nonnulla Scripturae testimonia, in quibus Verbum a Filio distingui videtur Actor. 10. Verbum misit filüs Israel Hvangelizans per J esum Christum : sunt ergo distincta, Verbum et Christus, et ad Hebraeos 1, dicitur de Filio, Portansque omnia Verbo virtutis sue, et Apocal. 1: Testimonium perhibuit Verbo Dei et testimonium Jesu Christi: Confirmatur etiam ratione, quia alas hae voces Verbum et Filius essent synonymae: quod falsum est, quia diversas important habitudines. -
10. Ad primum testimonium Athanasius, oratione in illud dictum Deum de Deo, concedit, ibi esse sermonem de Verbo divino et negat consequentiam. Quia interdum in Scriptura sit repetitio ejusdem personae per proprium ejus nomen, ut 1, Corinth. 1: Zspectantes beatam spem et adventum Domini nostri Jesu Christi, qui et confirmabit vos inculpabiles usque in diem Domini nostri Jesu Christi, quam expositionem late etiam prosequitur in libro contra Samosatos. Et confirmatur, quia statim de eodem Christo ibi subjungitur, ZTic est omnium Dominus. Secundo vero responderi potest, ibi non esse sermonem de Verbo Divino, sed de verbo evangelico, quod Deus annuntiari voluit hominibus per Jesum Christum. Ita Theophylactus, et significanter etiam Glossa, Carthusius, et Cajetanus.
11. In secundo autem testimonio, quamvis Basilius, libro de Spiritu sancto, cap. 11, per Verbum ibi Spiritum sanctum intelligat, tamen et improprie utitur illa voce, et expositio necessaria non est. Nam si per Verbum ibi Verbum divinum intelligamus, intransitive exponendum est Verbum virtutis sue, id est, quod est virtus sua, ut voluit ibi D. Thomas, lect.2. Probabilius autem videtur ibi Verbwmn non pro Filio, sed pro imperio sumptum esse, nam illo Verbo dixit, et facta sunt et eodem omnia continet. Unde ibi non est vox Aoyocu, sed prnua, quae sermonem significat, non divinam personam. Atque ita exponunt Chrysostomus et Graeci, consentitque D. Thomas, 1 part., q. 34, art. 9, ad 5.
12. Et utraque expositio potest ad tertium testimonium accommodari. Probabilius autem videtur ibi esse sermonem de Verbo divino, quia ibi est vox logos, et cum articulo, quia emphasim habet, et quia huic Verbo maxime praebuit testimonium Joannes, et quia sequentia verba non discrepant, sed potius confirmant veritatem. Nam hoc testimonium Jesu Christi , quia nimirum Verbum, et Christus idem sunt, quod in prima canonica, cap. 1, idem Joannes diserte satis explicuit, dicens in principio : Quod fuit ab initio, quod audivimus, quod, vidimus de Verbo vite, et infra: Quod vidimus, et audivimus, annuntiamus voDis, ut societas nostra sit cum Patre, et cum Filio ejus JESU Christo. Cum ergo nobis Dei Filius, et Verbum, et Jesus Christus praedicatur, eadem persona annunuiatur.
13. Ad confirmationem absolute negatur sequela. Significant quidem illae voces eamdem rem, eamdemque personam, atque adeo eamdem relationem, quo sensu dixit Augustinus T, de Trinit., cap. 2. Fodem quippe Verbum, quo Filius, et eodem Filius, quo Verbum. Nihilominus tamen sub diverso conceptu illam personam significat. Quod intelligi potest ex eo, quod illae voces abstracte sumptae, communes sunt Deo, et creaturis, et nomen Filius res creatas longe diversas sub se comprehendit quam nomen Verbum. Ergo applicatae secundae personae Trinitatis, sub diversa ratione illam significant. Unde verbum dicit respectum ad creaturas, seu res distinctas, quem non dicit Filius, ut sic: Filius ergo solum dicit processionem in similitudine naturae : Verbum autem explicat processionem intellectualem, et ideo dixit Ambrosius, lib. 1, de Fide, cap. 2: Verbwm dicitur, quia immaculatum, Filius quia genitus, et Athanasius, orat. 9, contra Arianos: Nomoen Filii (dicit) identitatem substantiee significare nomen Verbi, quod non sit materialiter genitum, idem fere Dasilius, homilia in Joan. prima, et ex dicendis capite sequenti hoc fiet manifestius.
14. Ex dictis intelligitur, filiationem, generationem, et paternitatem (quod supra in hunc locum remisi) longe diverso modo in divino Verbo, et aeterno Patre, quam in creaturis inveniri. Nam in Deo est generatio omnino immaterialis, immutabilis, aeterna, sine substantiae divisione, ac denique sine aliis imperfectionibus, quae in creata generatione inveniuntur, ideoque sicut alia nomina communia Deo, et creaturis, analoga sunt, ita etiam haec. Quod non solum verum est de filiatione illa, et paternitate, quae inter homines esse potest, sed etiam de Filiatione, quae esse potest hominis ad Deum. Quia haec etiam est per participationem tantum, vel adoptionem, atque adeo impropria, et metaphorica, ut latius dixi in3 part., q. 23. Unde etiam e contrario, hoc nomen Pater dictum de Deo notionaliter, vel essentialiter, analogum est, et prius, ac proprius convenit, quatenus notionale est, ut ex dictis satis constat. Nec refert, quod quatenus essentiale est, est commune tribus personis, nam dicit relationem ad creaturas, quae autem hujusmodi sunt, etiam si sint communia, posteriora sunt notionalibus. Quae omnia clara sunt ex dictis, et ex his, quae ass D. Thomas, 1 p., q. 33, art. 3.