On this page
Caput 2
Caput 2
An secunda trinitatis persona sit et dicatur proprie verbum
1. Non est, quod amplius de proprietate, seu veritate divinae filiationis disputemus : hoc enim satis jam actum est, et in libro primo et praecedenti capite est demonstratum, et in Scriptura expresse habemus, Verbum non tantum esse Filium, sed etiam esse cerum Filium, 1, Joan. 5. Agimus igitur solum de Verbo, ut Verbum est, quia ejus proprietas non solum ab haereticis, sed etiam ab aliquo Catholico in dubium revocata est, indigetque aliqua declaratione. Operae pretium autem erit advertere (quod Cajetanus, 1 p., q. 34, art. 2, notavit) vocem proprie dupliciter accipi posse, vel ut distinguitur contra Metaphorice, vel ut distinguitur contra commune. In hoc enim capite in priori sensu de illa disputamus, de alio dicemus in capite sequenti.
2. Varii errores refelluntur. — Fuit ergo antiqua haeresis, quee Verbum Dei ita abnegavit, ut nihil esse diceret, ideoque neque initium Evangelii Joannis, nec Apocalypsim admitteret. Ita refert Epiphanius, haeres. 51. Ubi hac de causa hos haereticos Alogianos appellat. Idem Augustinus, haeres. 30, Athanasius, orat. contra Gregales Sabellii, et in epist. de decretis Nicenae Synodi. Quo autem fundamento hi haeretici moverentur, neque hi Patres explicant, neque multum refert, cum nullum habuerint probabile fundamentum. Et contra illos sufficiunt iidem libri, quos ipsi esse in hac parte canonicos negabant : in quo satis se esse haereticos ostendunt, neque id nunc denuo confutare, aut auctoritatem illarum partium Scripturae probare necesse est, quia res est nota, et alterius loci.
3. Durandi opinio reprobatur. — Arius vero, Eunomius, et alii, qui posuerunt secundam personam esse creaturam, etiam consequenter negarunt, esse proprie Verbum, ut Athanasius eisdem locis refert, et oratione contra Arianos in id Dewn de Deo, et Hilarius 6, de Trinitate, Cyrillus, lib. 7, Thesauri, cap. 3, et lib. 1, in Joan., cap. 3 et 7, loquebanturque isti haeretici consequenter. Quia si illa persona esset creatura, non maneret intra Deum ipsum, non ergo posset esse proprium Verbum ipsius Dei. Explicabant ergo illam vocem per metaphoram, ut sicut Joannes Baptista dictus est vox, ita illa excellens creatura dicta sit Verbum, quia per excellentem sapientiam illi communicatam, et per humanitatem assumptam, divina secreta, et mysteria nobis manifestavit. Verum tamen fundamentum istorum haereticorum jam supra est eversum , cum ostendimus secundam personam esse verum Deum, et esse in Deo. Omitto etiam errorem Valentini, qui posuit quidem Verbum prolatum a Patre, sed post multa saecula, ut late refert Irenaeus, lib. 1, a principio, et impugnat, lib. 2, attingitque Hilarius, lib. 6, de Trinitate. Sufficiunt tamen contra hunc errorem superius dicta de aeternitate omnium personarum, et quod temporale Verbum, vel non possit esse intra Deum, et sic nec esset proprie verbum, vel non posset esse sine magna mutatione Dei. Denique inter scholasticos Durandus, in 1, dist. 2, quaest. 3, negat secundam personam esse proprie Verbum, ex alio fundamento. Quod non procedit per intellectum, ut supra vidimus libro primo ubi fundamentum illud sufficienter impugnavimus. Hic ergo supponimus, secundam personam esse Deum, procedentem a prima per intellectum, et ni hilominus inquirimus, an proprie Verbum sit.
4. Argumenta. — Ratio dubitandi esse potest, quia non omne, quod procedit per intellectum, est Verbum, habitus enim scientiae, verbi gratia, procedit per intellectum, et tamen Verbum non est, necesse est ergo, ut procedat, ad intelligendum, seu ad repraesentandum ei, a quo procedit, sic enim verbum hominis ab ipso procedit, ut ipsum actu intelligentem constituat, eique repraesentet, quae intellectus est. At secunda Trinitatis persona non potest ita procedere a prima, ergo non potest esse proprie Verbum. Minor probatur, quia prima persona, quae intelligendo producit, non constituitur actu intelligens per personam productam, quia nullam perfectionem ab illa comparat: et ideo nec persona producta potest repraesentare producenti, tum quia talis repraesentatio non ó6st, nisi per intellectionem : tum etiam, quia Pater in se ipso, non in alio omnia cognoscit, ergo non est secunda persona proprie Verbum. Patet consequentia, quia non possumus propriam Verbi rationem, nisi ex nobis colligere, nam ex nostro verbo ad divinum ascendimus.
5. Prima et secunda confirmationes. — Unde confirmatur primo, nam quod procedit ab intelligente jam constituto in actu secundo intelligendi, non potest esse proprium Verbum mentale, sed erit vocale, vel scriptum, ut in nobis constat : secunda autem persona proce , dit a prima, prius origine constituta in actu secundo intelligendi, ut supra visum est, quia prius origine habet Pater omnia essentialia, inter quae est ipsum intelligere, ergo non potest Filius procedere, ut proprium verbum mentale, constat autem nec vocale, seu transitorium esse, eczgo nullo modo est proprium Verbum. Tandem confirmatur, quia dicere, et Verbum correlativa sunt, sed primam personam producere secundam non est dicere ergo nec secunda est Verbum. Minor patet, quia dicere, ut sic, non est producere. Nos enim dicimus res, quas nos producimus, et Verbum ipsum divinum dicit omnia, quae cognoscit, et quae facit, nam de illo etiam verum est illud, ipse dixit et facta sunt. Et tamen non producit saltem per intellectum, ergo.
6. Assertio. — Dicendum nihilominus est, secundam personam esse Verbum Patris cum omni veritate et proprietate. Res per hanc assertionem significata est de Fide, et ultima pars est etiam ita certa, ut sine errore negari non possit. Probatur primo ex Scripturis: nam in Testamento etiam veteri multis in locis sienificata est haec veritas, ut in illo Psalmi. 32. Verbo Domini celi firmati sunt, et similibus, praesertim vero in illo Psalm. 44. Fructavit cor mewun verbum bonuwn. Quem locum de aterna generatione exponunt Patres ibi communiter, et Cyprianus, lib. 1, contra Judaeos. Et significavit Paulus, ad Hebr. 1, ex illo loco demonstrans Christi divinitatem. Praecipue vero nobis ostendit hanc proprietatem Joannes Apostolus in tribus locis Novi Testamenti, Apocalyp. 19, Et nomen ejus Verbum Dei, in quo indicat proprietatem: nam haec maxime significari solet proprio rei nomine, et maxime quando a Deo ipso, vel spiritu ejus imponitur. Item prima canonica, c. 1, ubi vocat Verbum vitee, et in c. 5, numerans personas Trinitatis, secundam ponit nomine Verbi.
7. Initium Evangelii Joannis exponitur.— Insignior locus est initiam Evangeli Joannis: In principio erat Verbum. Est enim vulgatum, Joannem ad hoc praecipue suum Evangelium scripsisse, ut Christi divinitatem et aeternam processionem nobis demonstraret, et ideoinquit Cyrillus Alexandrinus, lib. 7, Thesauri, cap. 5, statim in principio : IVomen Verbi elegit, quia Aest marime proprium et significativum divinitatis et processionis proprie secundee personae. Et ob hanc rem male audit Erasmus, qui in illo initio mutare ausus est nomen Verbum, et loco illius ponere nomen Sermo. Reprehendi- tur autem, non quia secunda persona non possit etiam sermo vocari. Nam multi Patres saepe utuntur illa voce, ut videre licet in Cypriano, dicto libro 2, contra Judaeos, cap.3 et 5, et Augustino, tract. 108, in Joannem. Imo aliqui ita interpretantur et non male illud ad Hebr. 4: Vivus est enim sermo Dei et efficav, etc. Nam illa omnia, quae Paulus ibi attribuit verbo Dei, propriissime conveniunt in Verbumincreatum, ut notarunt Ambrosius 4, de Fide, cap. tertio, et Cyrillus, lib. 2, in Joannem, cap. 37, et Graece utrobique habetur eadem vox logos Nihilominus merito reprehenditur Erasmus,f tum quia ausus est, antiquissimam et receptissimam lectionem mutare, tum quia in rigore magis proprium est Verbum, quam Sermo. Nam Ferbwn propriissime dicitur de re omnino simplici, Sermo autem in rigore significat orationem compositam. Et ideo aliqui curiose adnotarunt, Sermonis vocem magis accommodari Christo, ut est persona composita: Verbum autem proprie dici de ipsa persona divina secundum se, quamvis illa etiam sermo dici possit, quia in sua simplicitate eminenter continet omnia, quae a longo sermone dici possunt.
8. Ex Conciliis et Patribus non oportet plura referre, quoniam supra probando Filii Divinitatem et processionem ejus per intellectum allata sunt et in discursu hujus capitis et sequentium necessario erunt repetenda. Ut ergo ratione declaremus hanc veritatem, pauca de cerbo praemittenda sunt, ex multis, quae theologi disputant, et inter eos latissime Torres, 1 p.q.97.
9. De verbo creato. — Primo ergo Verbum in communi sumptum, in genere signi, seu repraesentavi constituitur, quod satis constat ex communi usu et sensu omnium. Verbum enim locutioni respondet : locutio autem ad significandum, vel repraesentandum aliquid refertur: verbum ergo hunc etiam respectum includit. Et hinc fit, ut verbum dicat ordinem ad naturam, seu facultatem rationalem, vel intellectualem, quatenus intelligit, seu ratione utitur, quod etiam constat ex usu philosophorum. Quia nec brutis, nec sensibus externis verbum attribuunt, quamvis haec suo modo forment imagines objecta repraesentantes, quia rationem non participant. Item quia locutio, si sit vera et propria, est actus rationis; Verbum autem, ut dixi, locutioni respondet. Tertio denique, dicit verbum habitudinem ad mentem tanquam ad principium, a quo, vel quo mediante procedit, ut etiamsi repraesentet et ad hoc fiat, non est verbum, quia per se non procedit a mente, ut principio intelligendi, sed ab objecto, vel aliquo supplente causalitatem ejus. Item procedit hic ratio facta, quia Verbum est terminus locutionis, locutio autem dicit habitudinem ad rationem, ut ad principium. Ex quibus facile erit unicuique descriptionem Verbi colligere, quia tamen valde analogum est, facilius accommodabitur ad singula membra, praemissa divisione.
10. De vocali et scripto.—Est ergo secundo advertendum, verbum primo dividi posse in externum et internum. Externum voco, quod sensibile est et per exteriora corporis membra formatur: internum, quod per interiores potentias. Unde illud prius dividi solet in vocale et scriptum, quae materialiter tantum differunt, nam usum et modum significandi fere eumdem habent. Dubitari autem solet, an verbum sensibile, ut vocale sit proprie verbum. Nam Durandus vuit solum metaphorice ita appellari eo modo, quo imago hominis vocatur homo: nam solum dicitur verbum, quia repraesentat mentale. Cajetanus vero, Torres et alii dicunt, esse proprie verbum. Imo Cajetanus existimat, proprius esse Verbum in voce, quam in phantasia, quia locutio exterior magis participat de usu rationis, magisque ibi obedit, quam, phantasia, seu disputatio est parvi momenti et de nomine. Si tamen aitendamus primam impositionem vocis, non videtur dubium, quin vocale sit proprie verbum, imo fortasse ad illud significandum primo est vox imposita, tanquam nhominibus notius. Item locutio exterior est proprie locutio a ratione procedens et terminus ejus vere significat, ac repraesentat : erit ergo proprie verbum. Quanquam probabile sit, compaxatione verbi mentalis esse anologice verbum: quia totum suum esse et repraesentationem habet per quamdam habitudinem ad iliud et per aliquam participationem illius, ut significavit Augustinus, 15, de Trinit., cap. ii, et seqventibus. Idemque dicendum est de verbo scripto. Aliqui etiam volunt actiones alias externas, quibus homines interdum utuntur ad exprimendos conceptus loco vocum, posse etiam dici verba, sed hoc magis metaphoricum est.
11. De verbo phantasia.—Similiter verbum internum subdividitur a divo Thoma supra in verbum phantasiae et mentale, seu imaginationis et intellectus. De priori solum est advertendum, in imaginatione posse imprimis esse conceptus externorum verborum. kxperientia enim constat, cum loquimur formare prius in imaginatione verba ipsa exterius proferenda. Atque hoc modo nemo dubitare potest, quin illa imago phantasise sit tam proprie verbum sicut vocale vel scriptum, quia habet eumdem usum, eumdemque modum significandi et eamdem subordinationem ad rationem. Ulterius vero est in phantasia imago ipsius rei significatae per vocem, et de hac aliqui nolunt, ut appelletur verbum, sed idolum, vel phariasma expressum, quia non procedit a ratione. Sieut in bruto simile idolum non dicetur verbum. Sed de hoc etiam non est multum contendendum, nam etiam est quaestio de voce. Quia vero in homine ipsa imaginatio est rationalis per participationem, et in suis conceptibus etiam ultimis dirigi potest ab intellectu, ideo majori cum ratione potest in homine talis conceptus verbum appellari, quam in brutis.
12. De verbo intellectus creati.— Quod vero maxime ad rem praesentem pertinet, est verbum intellectus, in quo distingui etiam potest verbum vocis a verbo rei. Illud est, quod a dialecticis vocari solet conceptus.non ultimus: estque etiam verbum imperfectum et secundum quid, respectu rei significatae per vocem, nam formaliter habet eamdem rationem quam verbum ore prolatum, et ideo est etiam omittendum. Verbum ergo rei est, quod proprie et simpliciter dicitur verbum mentis, quod in hac materia omnes Patres supponunt, et per comparationem ad iliud rationem Verbi divini declarant. Nam licet Verbum divinum longe sit nobilius et principalius verbum, etiam secundum analogiam: nihilominus nostrum verbum nobis notius est, et ideo utimur ac cognoscendum aliud, et seclusis imperfectionibus. Átque hanc viam et rationem declarandi Verbum divinum maxime prosequitur Augustinus, toto libro 15, de Trinitate, et lib. 7, et in aliis habet aliqua Anselmus optime , in Monologio, cap. 29, et sequentibus. Ubi verbum vocat Imaginem ewpressam, quae oritur in ratione cogitante : imo significat, cogitationem ipsam esse imaginem et imaginem in cogitatione existentem esse verbhwn. Damascenus etiam, lib. 1, cap. 18, vocat verbum naturalem-intellectus conceptum et quasi factum. Basilius, hom. 1, in Joannem, dicit procedere a mente sicut rivum a fonte. Denique Athanasius, in Epistola de sententia Dionysii contra Arianos, dicit esse mentis promanationem.
13. Convenientia verbi increati cum creato. —cEst autem tertio observandum ex eodem Athanasio, serm. 3, contra Arianos, et ex Ba- silio, oratione contra Sabellium, non esse in omnibus Verbum divinum cum verbo mentali hominis comparandum, sed tantum in iis quae ad perfectionem pertinent. Conveniunt itaque primo, quia utrumque spirituale est et permanens, et non transitorium, ut est verbum vocale. Secundo, utrumque est immanens intra ipsum intelligentem. Tertio, utrumque repraesentat non ad placitum, sed naturaliter, neque ex accidenti, ut sic dicam , seu concomitanter, sed per se et ex vi suae processionis, quia utrumque est ipsummet intelligere ejus, a quo procedit. Quae omnia et similia ad perfectionem spectant, et ad proprietatem verbi sufficiunt, ut statim declarabo.
14. Differentia. — Differunt tamen in multis. Primo, quia verbum creatum est accidentale, Verbum autem divinum subsistens, quod non minuit rationem et proprietatem verbi, imo perficit. Sicut patet a simili in sapientia accidentali et subsistente, et similibus. Et ratione etiam facile patet, quia ratio subsistentis non excludit veram repraesentationem intellectualem, nec veram rationem imaginis. Hinc secundo differunt, quod Verbum creatum est forma constituens in actu secundo intelligentem, a quo producitur, ut recte probat quaedam ratio supra facta. Et sequitur haec differentia ex praecedenti, quia res subsistens ut sic, non est forma alterius rei distinctae. Nascitur etiam haec differentia ex alia, quae potest esse tertia, quia verbum creatum producitur ex indigentia intelligentis, quia sine illo non est sufficienter constitutus in actu ad intelligendum, neque habet formaliter ipsum intelligere, sed solum actum primum et virtutem producendi verbum. Verbum autem divinum non ex indigentia, aut potentiahtate aliqua sui principii producitur, sed ex infinita perfectione et foecunditate, et ideo non supponit personam producentem solum constitutam in actu primo, sed etiam in actu secundo intelligendi. Quarto denique differunt, quia in productione verbi creati forma illa repraesentativa, quae imprimitur ipsi verbo, ut sic dicam, est res distincta a forma, quae est principium produetionis ejus et comparatur ad illam ut actus secundus ad primum. In productione autem divini verbi, quamvis producens sit distinctum a producente, tamen forma, quae in verbo producto est ratio repraesentandi, eadem est cum forma, quae in producente est ratio producendi, nam est ipsummet intelligere Patris communicatum verbo. Ratio autem est eadem, quae tacta est, quia haec productio non est quasi transitus de potentia in actum, sed est communicatio ejusdem purissimi actus, quae non habet locum, nisi in forma infinita.
15. Concluditur ratio assertionis. — Ex his ergo omnibus concluditur manifeste ratio assertionis propositae. Nam in divino Verbo vere, ac proprie inveniuntur omnia per se necessaria ad veritatem et proprietatem Verbi : est ergo verbum proprie et non metaphorice. Antecedens patet, quia est terminus per se primo productus per actum intelligendi, recipiens ex vi suae productionis ipsummet intelligere personae producentis, quo constituitur in ratione rei repraesentantis intellectualiter objectum illius intellectionis : haec autem sunt, quae per se et formaliter requiruntur ad esse verbi. Reliqua vero, quae in humano verbo inveniuntur et imperfectionem includunt, non pertinent ad formaltatem verbi ut sic, sed ad imperfectionem verbi creati, et ideo ex eis nihil concluditur contra proprietatem Verbi divini.
16. Solvuntur argumenta. —Per quod etiam responsum est ad rationem dubitandi : nam totum, quod in ea sumitur, pertinet ad imperfectionem verbi creati, sicut in scientia creata, quod sit habitus et forma, est materiale, et ideo non licet inde argumentari, quod in Deo non sit propria scientia. Unde dixit optime Athanasius supra. Non tale esse quaerendum Dei Verbun, quale nostrum est, quia non talis est Deus, quales nos sumus. Responsum etiam est ad primam confirmationem ibi positam : nam si actus secundus intelligendi ita supponatur in producente, ut tamen ipsemet communicetur producto ex vi talis productionis, perfectissima est productio Verbi, et talis est in Deo: in nobis autem non ita fit propter imperfectiones declaratas. De secunda vero confirmatione dicam in capite sequenti.