On this page
Caput 3
Caput 3
An verbum in deo personale tantum sit, vel etiam essentiale
1. Prima opinio.—Hsec quaestio pertinet ad aliam significationem vocis proprie, ut distinguitur contra commune, an scilicet Verbum dicatur proprie de Filio, non solum quia non metaphorice, sed etiam quia non essentialiter, sed personaliter tantum de Deo dicitur. In qua re Durandus, in 1,d. 27, q. 3, sentit, Verbum dici essentialiter tantum, de secunda autem persona dici non proprie, sed appropriate. Erravit tamen ex alio fundamento supra rejecto, quod secunda persona non procedit per intellectum. Alii vero dixerunt Verbum et essentialiter, et personaliter dici posse. In qua sententia fuit D. Thomas, in 1, dist. 27, q. 2, art. 2, et sequitur ibi Capreolus, q. 2, art. 1, conclusione 4, et Ferrariensis 4, contra Gentes, cap. 13. Fundamentum esse potest, quia omnis actus intelligendi est Verbum, quia est forma expresse repraesentans : in Deo autem est actus intelligendi essentiahs, ergo ille est verbum essentialiter. Nec necesse est, ui realiter producatur : sed satis esse videtur, quod sit actus vitalis fluens nostro modo intelligendi ab interno principio intellectuali. Praeter hoc vero est in Deo verbum realiter productum, ut explicatum est. Ergo licet hac posteriori ratione dicatur notionaliter, nihilominus priori modo dicetur essentialiter.
2. Verbum in Deo tantum notionaliter dici. — Sed licet haec quaestio maxime posita sit in significatione vocis, nihilominus verior sententia est, magisque consentanea modo loquendi Scripturae et Patrum, quae docet verbum personaliter tantum dici. Quod sensit D. Thomas, 1 part., quaest. 34, art. 1, et ibi Cajetanus et Magister, 1, d. 27, ubi etiam Bonaventura, Scotus, Gabriel et alii. Et est expressa sententia Augustini, 5, de Trinit., cap. 13, et lib. 6, cap. 2, lib. 7, cap. 1 et 2, et lib. de Cognitione verae vitae, cap. 14. Quibus locis docet tres personas non dici esse unum verbum, sicut dicuntur esse una sapientia, quia sapientia ut sic, non dicit relativum, verbum autem dicit relativum, sicut Filius. Sic etiam Cyrillus, lib. 7, Thesauri, cap. 1, dixit Verbum esse nomen proprium Filii.Quod certe multum indicatur in illo loco Apocal. 19: Zt nomen ejus erat, Verbum, utique tanquam omnino proprium et singulare. Magnumque argumentum est, quod in Scriptura nunquam essentialiter sumitur, ut patet ex Joanne 11, et alis locis supra citatis, in aliis autem vocibus, quae nunc essentialiter, nunc personaliter sumuntur, ut sunt Amor, Spiritus, etc., uterque usus in Scriptura invenitur.
3. Ratio. — Ratio autem est, quia de ratione verbi proprii est, ut sit realiter productum : quod autem hujusmodi est, solum personaliter de Deo dicitur, ut per se constat. Major quidem ex usu Scripturae et Patrum maxime sumenda est, tamen etiam significatio latina in rigore illam requirit, nam verbum dicitur, quod per locutionem fit : locutio autem productio realis est, et ita est expeditum fundamentum contrariae sententiae.
4. Quam relationem dicat verbum.— Atque hinc colligiiur verbum in suo significato includere relationem realem ad proferentem. Probatur, quia in Trinitate non potest esse nomen personale, vel notionale, nisi in suo significato hujusmodi relationem includat, cum absoluta communia sint. Dubitant autem theologi, quomodo relatio per eam vocem significetur, an de formali, vel de connotato tantum. Nam primum sentit D. Thomas, in 1, ubi, supra, et quaest. 4, de Veritate, art. 1, et sequitur Ferrariensis supra. Secundum autem sensit idem D. Thomas, 1 part., quaest. 34. art. 3, ad 4, et ibi Cajetanus. Existimo vero, parum referre, uno, vel altero modo sentire. Nam in verbo (ut dicendis magis constabit) duplex includitur respectus, unus realis ad dicentem, alter rationis, vel quasi transcendentalis ad res dictas. Prior convenit formaliter secundae personae ratione suae proprietatis relativae, ut per se patet. Posterior convenit formaliter ratione essentiae, ut infra ostendam. Ut autem hic posterior respectus conveniat secundae personae tanquam Verbo, necesse est, ut connotet relationem producti, et originem, per quam illa forma repraesentativa rerum dictarum ei sub tali ratione communicata sit. Et hoc est, quod pertinet ad rem ipsam et ad significatum adaequatum Verbi in Deo. Unde si haec vox Verbum ad significatum adaequatum comparetur, utrumque respectum complectitur, ut docet D. Thomas, quaest. 34, art. 4, aa 3 et art. 3, ad 4, ubi Cajetanus, Torres et alii, quaest. 21, art. 1. Si autem duos illos respectus inter se conferamus, censeo respectum rationis, vel potius fundamentum ejus, seu repraesentationem objecti, formalissime pertinere ad rationem Verbi. De altero vero respectu ad producentem parum refert sentire, quod pertineat ad formale significatum, vel ad connotatum : nam quodlibet horum suffticit, ut lerbum tantum personaliter dicatur. Considerato tamen usu vocis, videtur saltem includere in suo formali significato habitudinem, seu denominationem originis, sicut genitum, vel prolatum.
5. Secundo colligitur ex dictis, qua ratione licet verbum proprie, ac personaliter dicatur de solo Filio et non sit nomen Synonymum cum Filio: nihilominus non dicat de formah proprietatem aliquam realem secundae personae, a filiatione distinctam. Quia omnis proprietas positiva consistit in respectu, ut supra ostensum est. Duo autem respectus possunt considerari in secunda persona Trinitatis, ut Verbum est: Unus est ad producentem et hic non est alius a filiatione, ut recte notavit Augustinus, dicto lib. 5, de Trinit., cap. 13. Quia verbum eo ipso, quod subsistens est, procedit necessario, ut Filius: ideoque relatio ejus ad dicentem non est alia a Filiatione, quamvis species (ut sic dicam) talis relationis, non ita exprimatur nomine Filii. Quanquam melius dicemus per neutram illarum vocum significari satis modum et perfectionem illius relationis, per utramque vero simul utcumque declarari. Nam voces illae ex creaturis desumptae sunt, in quibus nec verbum est proprie Filius, quia non est subsistens et consequenter nec est substantia in natura similis producent, nec Filius est Verbum, quia materialiter generatur , et non per mentem. Verbum autem et Filius Dei unico respectu et dicentem, et generantem Patrem respicit. Alter vero respectus ad res dictas rationis est et non realis, ideoque ad proprietates personales non spectat. Praeterquam quod formaliter convenit Verbo ratione essentiae, et ut sic, secundum se ad essentialia pertinet: quod si aliquo modo est proprius Verbi, solum est, quatenus connotat modum habendi, in quo involvitur eadem proprietas filiationis, ut infra explicabitur, ideoque etiam ex hoc capite non multiplicantur proprietates Verbi.
6. Dicere esse notionale.—Tertio, expeditur ex dictis secunda confirmatio superiori capite in hunc locum remissa. In qua petebatur, an Dicere dicatur in Deo essentialiter, vel notionaliter tantum. In quo Anselmus, in Monologio, in cap. 28, significat Dicere esse ipsam essentiam Dei et cap. 34, ait: In summo Syiritu idem esse dicere quod intelligere aut scire, quae essentialiter dicuntur. Et ita senserunt aliqui scholastici antiqui, ut Durandus refert, qui nihilominus aiebant, Verbum tantum notionaliter dici. Sed hoc non videtur dici consequenter, nisi Dicere sumatur large et improprie, prout significat actionem ad extra. Hoc enim modo etiam ipsa exterior actio Dei dicitur per metaphoram locutio ejus, vel locutio aliqua exterior instar humanae locutionis formatae, quam constat necessario esse a tota Trinitate, et hoc sensu pertinere ad essenualia et non ad notionalia. At vero loquendo de proprio Deicere interno, habet adaequatam correlationem cum proprio Verbo.
7. Et ideo dicendum est. Quod sicut Verbum intra Deum personaliter tantum dicitur : ita etiam dicere, quod est Verbum producere, vixque potest aliter defendi, quod sit notionale. Item in locutione verbali dicere idem est, quod producere vocem ipsam, seu verbum vocis. Denique hoc modo loquitur Augustinus 15, de Trinitate, cap. 15, de verbo mentali nostro dicens : Verbum nostrum interius dici a nobis, id est, produci. Sic etiam intelligendum est, quod ait, cap. 10, dicere interius idem esse, quod cogitare, juxta illud Sapientiae 2, diaerunt intra se non recte cogitantes, et Lucae 5, coperunt cogitare dicentes, et Matth. 9. de Pharisaeis dicitur : Dixmerunt intra se. Et Christus ad illos : Quid cogiiatis mala in cordibus vestris ? In cogitatione autem duo sunt, scilicet, productio actus cogitandi et haec est propria dictio interna : et informatio intellectus per cogitationem productam, et hoc est formaliter intelligere : ut significavit D. Thomas, dicta quaest. 34, art. 1, et Scotus in 4, dist. 46, quaest. 2, ad 4, et sumitur ex 3, de Anima, cap. 7. Et ideo intelligere, ut sic essentiale est in Deo, quia non includit habitudinem originis ; dicere autem proprie illam, includit, et ideo est notionale.
8. Anselmus autem vel locutus est late et improprie de dicere, ut D. Thomas exponit, vel locutus est identice, et quantum ad absolutum, quod includit. Nec refert, quod res ipsa repraesentata per Verbum dici, dicatur, cum tamen non producatur : quia verbum includit duplicem respectum supra declaratum, et ideo quando producitur Verbum, censetur quodammodo res produci, non in esse simpliciter, sed in esse repraesentativo , et inde communi usu factum est, ut Verbum passivum significans productionem Verbi scilicet, dici, ipsi objecto tribuatur. Quod in similibus facile constat, dicimus enim depingere imaginem et regem, et scribere litteras, et res : ita ergo dicimus Verbum, et rem repraesentatam per Verbum. Ibi autem aliqua includitur analogia, nam dicere Verbum, est proprie producere illud, dicere autem rem est repraesentari illam, producendo verbum ejus, et idem est de Verbo pingendi, scribendi et similibus. Et videntur locutiones fundatae in illo principio sumpto ex Aristotele de memoria et reminiscentia, cap. 5, idem est molus in imaginem, et in id, cujus est imago.