On this page
Caput 4
Caput 4
Utrum divinum verbum producatur ex cognitione omnium, quae in deo formaliter sunt
1. Verbum procedit ex cognitione essentiae et attributorum. — Ea, quae sunt formaliter in Deo, quaedam absoluta sunt, alia relativa ad intra : nam relationes ad extra in Deo non sunt formaliter, et secundum rem, et ideo nunc de illis non loquimur. Quod ergo spectat ad absoluta, certa res est. Verbum procedere ex cognitione omnium absolutorum attributorum quae in Deo sunt formaliter. Neque necesse est, distinguere quoad hoc inter essentiam et attributa, quia ipsamet attributa essentialia sunt, et quasi constituunt, ut ita dicam, complentque essentiam. Ratio autem ciara est, quia Verbum procedit per actum inteliigendi DET: ergo maxime procedit per actum illum, ut terminatum ad primarium objectum ejus: nam actus intelligendi neque esse, neque concipi potest sine suo primario objecto : sed primarium objectum illius actus est ipsa divinitas, nam sicut ille actus est ipsum intelligere per essentiam, ita ipsa divinitas est per se primo intelligibilis per essentiam : ergo productio Verbi divini necessario ac primario esse debet ex cognitione ipsius divinitatis. Unde cum illa cognitio sit perfectissima et non solum quidditativa, sed etiam comprehensiva necesse est, ut sic etiam cognitio omnium attributorum essentialium, atque adeo omnium absolutorum, quae in tali natura formaliter existunt. De hoc ergo nulla est controversia.
3. An procedat ex cognitione relationum. — Prima opinio. — Difficultas vero superest de relativis. Ubi potest referri opinio absolute negans ex Scoto, in2, dist. 1, quaest. 1, art. 2, et quodlib. 14, 8 Hic intelligendum est, in quibus locis dicit Verbum solum procedere ex cognitione objecti primarii divinae intellectionis : et licet ibi expresse non excludat personas, aliis vero locis, ut in 1, dist. 27, quaest. 3, sentit, personas non pertinere ad primarium objectum divinae visionis, unde hac ratione videtur in praesenti illas etiam excludere. Potestque haec opinio suaderi. Quia Pater non producit Filium ex cognitione sui, ergo neque ex cognitione Filii et a fortiori nec Spiritus sancti. Haec posterior pars illationis per se nota est. Prior etiam est satis clara. Quia Pater non potest cognoscere se ipsum sine Filio, ad quem dicit intrinsecam habitudinem, quia cognitio illa est perfecta et intuitiva rei, prout est in se, in qua unum relativum non est prius, quam aliud. Antecedens ergo probatur, quia Pater non potest producere Filium ex cognitione Filii, ergo neque ex cogitatione sui ipsius. Probatur antecedens. Tum, quia id ex quo Verbum producitur, est aliquo modo principium Verbi. Verbum autem non potest esse principium sui ipsius. Tum etiam, quia id, ex quo Verbum producitur , necessario supponitur productioni, quia illa productio est per intuitivam cognitionem , saltem quoad ea, quae in Deo sunt, Verbum autem non potest supponi ad suam productionem. Tum denique quia Verbum est imago objecti, ex cujus cognitione producitur. Verbum autem divinum non est imago sui ipsius, non ergo producitur ex cognitione sui.
3. Secunda opinio.— Secunda opinio referri potest quorumdam modernorum. Qui cum negare non audeant, Patrem se, et consequenter Filiura suum cognoscendo producere Verbum, nihilominus negant , Patrem producere Verbum suum ex cognitione Spiritus sancti : nam illis visum est, rationes fortius procedere a Spiritu sancto. Quia Spiritus sanctus nullo modo potest esse principium Filii. Item, quia non soium non supponitur ad productionem Verbi, verum etiam est posterior origine, quam ipsum Verbum, et non habet tam intrinsecam connexionem cum Patre et Filio ut sic, respectu cognitionis, quantum habent ipsi Pater et Filius inter se: nam se respiciunt ut formaliter correiativa, non autem Spiritum sanctum. Denique etiam Verbum non potest esse imago Spiritus sancti, sed solius Patris, ergo non procedit ex illius cognitione.
4. Assertio affirmativa. — Dico autem Verbum divinum per se procedere ex cogitatione totius Trinitatis, omniumque relativorum simul cum absolutis. Est expressa sententia D. Thomae, q. 34, art. 4, ad 3: Pater, inquit, intelligendo se, et Filium et Spiritum sanctum concipit Verbum , ut sic tota Trinitas Verbo dicatur. Sequitur ibi Cajetanus, et plures ex recentioribus, Torres, q. 28, art. 5, Capreolus et alii quos referam capite sexto. Sumitur ex Augustino 7, de Trin., c.1et 3.
5. Ratio. — Ratio generalis est, quia Pater producit Verbum ex cognitione perfectissima, comprehensiva , et intuitiva suae divinitatis, ergo producit illud ex simili cognitione omnium personarum, atque adeo omnium, quae in Deo sunt formaliter. Antecedens certissimum est, tum quia in Patre non potest intelligi imperfecta aut minus perfecta cognitio suae divinitatis, tum etiam, qui alias Verbum divinum non esset perfectissimum, quod intelligi posset, quia perfectius est Verbum comprehensivum, quam non comprehensivum , quod est contra perfectionem illius personae. Unde in superioribus ostendimus, illud Verbum tantum posse esse unum, quia est adae- quatum divinae cognitioni , non esset autem adaequatum , nisi cognitioni comprehensivae eequaretur. Consequentia probatur primo, quia cognitio intuitiva, omnino pefecta, terminatur ad rem, prout est in se, et secundum omnem mnodum et conditionem existentiae illius : modus autem existendi divinitatis est esse in tribus personis : ergo non potest esse perfectissima intuitio illius, nisi videatur in tribus, et consequenter nisi videantur illae tres persona. Idem vel fortius argumentum sumitur ex ratione comprehensionis : nam ad comprehensionem necessarium est, ut perfectissime cognoscantur omnia attributa , omnesque perfectiones divinitatis. Una autem perfectio est foecunditas, vel communicabilitas ejus : haec autem non potest exacte cognosci, nisi videantur personae, quibus natura illi communicatur.
6. Confirmatur ac declaratur contra opinionem proxime relatam : nam Pater cognoscendo se producit imaginem sui, et ideo simul etiam cognoscit ipsam imaginem, seu Filium, ad quem dicit relationem : cognoscit autem se comprehensive, ergo cognoscit omnem potentiam suam : ergo potentiam spirandi : ergo necessario cognoscit Spiritum sanctum, ergo producit Filium ex cogitatione omnium. Simile argumentum est, quia cognoscendo se et suam essentiam, cognoscit etiam suum amorem, et ex cognitione illius producat Filium, ille autem amor, prout est in ipso Patre, non potest perfecte cognosci, quin etiam cognoscatur terminus producibilis per ipsum, quia hoc pertinetad infinitam perfectionem illus amoris.
7. Responsio. — Rejicitur. — Wespondent, haec omnia concludere, Spiritum sanctum cognosci quidem illomet actu intelligendi, quo Verbum divinum producitur, non tamen quod Verbum per se producatur per illum actum, quatenus ad Spiritum sanctum terminatur , sed solum quod concomitanter utrumque habeat ille actus, scilicet, et producere Verbum, et cognoscere Spiritum sanctum. Haec responsio praeter alias difficultates, quas habet tractandas capite sexto hic non potest satisfacere. Primo, quidem eadem ratione dicetur Verbum non produci ex conditione Patris aut ipsius Verbi per se, sed solum illum actum, quo producitur Verbum concomitanter habere, quod sit cognitio ipsius Patris et Verbi, quod ab ipsis non admittitur. Sequela patet, quia nulla sufficiens ratio discriminis assignari potest. Nam quod Pater, verbi gratia, sit magis idem sibi, quam cum Spiritu sancto non sufficit, tum quia est etiam magis idem sibi, quam cum Verbo : tum etiam , quia non potest Filius vel Pater habere majorem connexionem, cum cognitione divinitatis, quam Spiritus sanctus. Haec enim connexio non est attendenda ex identitate relationis et essentiae, prout considerantur in principio cognoscente ut sic, sed prout se tenent ex parte objecti cogniti, sub hac autem ratione tanta connexio est inter essentiam cognitam, et processionem, sicut inter eamdem et paternitatem.
8. Deinde, quod paternitas sit prior origine, et quod filiatio sit terminus immediatus productionis per intellectum, non etiam sufficit, tum quia prioritas originis, ut supra ostendi, non excludit simultatem cognitionis. Item quia eadem ratione posset aliquis dicere, Verbum non cognosci per se illo actu, quo producitur, sed tantum concomitanter, quia hac duo generatim sumpta , produci et cognosci, formaliter distincta sunt: nam in nobis Verbum producitur, et cognitione sui: imo proprie raro cognoscitur illo actu, quo producitur. Ergo quamvis in divino verbo haec duo conjungantur propter infinitam perfectionem, et quasi intimam reflexionem illius actus, nihilominus posset quis dicere in ordine ad productionem Verbi, illa duo non esse per se necessaria : sed tantum concomitanter se habere. Quod si hoc falsum est, ut revera est, quia verbum illud per se est tam perfectum in esse Verbi, sicut actus ipse in esse cognitionis : eadem ratione id est falsum respectu cognitionis Spiritus sancti ; quia etiam per se, et necessario pertinet ad perfectionem illius cognitionis, quod terminetur ad Spiritum sanctum; ergo et per se pertinet ad perfectionem illius Verbi, quod producatur per illam cognitionem etiam ut terminatam ad Spiritum sanctum.
9. Urgetur ratio.—Possumus ergo eamdem rationem conficere, addita illa particula per se: nam Verbum divinum per se procedit ex cognitione definitiva, (ut sic dicam) vel potius comprehensiva divinitatis: ergo per se procedit ex cognitione omnium, quae ad illam comprehensionem per se necessaria sunt : sed cognitio Spiritus sancti per se est necessaria ad comprehensionem divinitatis, ut ostensum est, ergo ex illa per se procedit Verbum divinum. Et ideo invalidum est argumentum, quod fieri solet, quia si per impossibile Spiritus sancti persona non esset, vel non agnosceretur , nihilominus esset processio Verbi divini, quia est prior origine, et non pendet a posteriori : ergo signum est, cognitionem Spiritus sancti esse quasi per accidens ad productionem Verbi. Respondetur enim, hypothesim repugnare aut foecunditati divinitatis, aut comprehensioni ejus, et ideo nullam esse illationem. Quia tunc Verbum vel non produceretur ex comprehensione divinitatis, sicut modo, vel non acciperet divinitatem ita communicabilem, et foecundam, sicut modo recipit. Unde necessario fieret, vel, quod Verbum divinum tunc non esset ita perfectum, sicut modo est, vel quod divinitas non esset ita communicabilis, et foecunda, sicut modo est , vel certe utrumque et plura alia incommoda sequerentur. Quod non est mirum, quia illa hypothesis destruit mysterium, et supponit Deum carere aliqua perfectione per se illi conveniente.
10. Confirmatio.— Unde confirmatur ratio, quia Pater aeternus cognoscendo suam divinitatem, non minori necessitate cognoscit simul Spiritum sanctum, quam seipsum et Verbum, quia proprietas Spiritus sancti non minori necessitate conjuncta est cum divinitate, quam reliquae. Deinde illa cognitio Patris non minus est foecunda, ut est cognitio Spiritus sancti, quam ut est cognitio ipsiusmet Patris, ergo non minus est productiva Verbi sub una, quam sub alia ratione : ergo Verbum divinum aeque procedit ex utriusque personae cognitione. Non enim producit Pater aliud Verbum diversarum rerum a se cognitarum, sed unum et idem omnium. Probatur antecedens quoad posteriorem partem, quae sola superest probanda : quia illa cognitio aeque infinita est, ut terminatur ad personam Spiritus sancti et eeque necessaria, ut dixi et aeque prior origine, quam Spiritus sanctus, aut Verbum, quia etiam illam habet Pater absque origine et illam communicat Verbo suo, sed foecunditas illius cognitionis in Deo solum ex his conditionibus provenit : ergo.
11. Objectio. — Sed objiciunt, quia Pater non habet prius hanc cognitionem, quam Verbum ipsum, ergo ex hoc capite fieri potest, ut illa cognitio ut sic, non sit productiva Verbi. Antecedens patet : quia Pater prius est Pater quam spirator, et consequenter Filius etiam prius est Verbum, quam Pater sit spirator, quia simul spirant : et ideo Filius non accipit spirationem per processionem a Patre, sed in eo simul cum Patre resultat in eo signo, in quo producunt Spiritum sanctum : ergo eadem ratione cognitio ipsius Spiritus sancti, et activae spirationis, quae simul sunt, non antecedit in Patre, prius quam in Verbo : ergo ex hac parte potest non esse foecunda ad producendum Verbum.
12. Responsio. — Respondetur, argumentum dupliciter deficere. Primo, quia procedit a prioritate originis ad prioritatem cognitionis, quae non est bona illatio. Nam licet persona Spiritus sancti sit posterior origine, potest esse simul cognitione : et idem dicitur de spiratione activa, etiamsi admittatur, illam esse posteriorem origine, quam Verbum, quod infra videbimus. Quamvis ergo Pater non prius habeat relationem spirationis activae, quam Verbum : nihilominus potius origine cognoscit illam, ut manifeste probat ratio facta, quia a se illam cognoscit, et Verbum non nisi a Patre. Secundo deficit illa ratio, quia non distinguit inter Spirationem, quatenus est relatio quasi resultans ex productione Spiritus sancti, vel quatenus est virtus spirandi : prior autem consideratio nihil ad praesens refert, sed posterior : et de illa certissimum est, prius origine esse in Patre et communicari Verbo ex vi processionis ejus, ut infra ostendemus. Et hoc satis est, ut cognitio et comprehensio tam spirationis activae, quam personae Spiritus sancti, sit etiam prius origine in Patre, quam in Verbo et consequenter, ut sit foecunda ad productionem ejusdem Vorbi.
13. Replicatio.— Dicet fortasse tandem aliquis, multa et fere omnia ex his argumentis supponere, Patrem aeternum producere Verbum suum per se ex cognitione sui ipsius, id est, non tantum suae divinitatis, sed etiam suae personalis proprietatis : nam ex hoc principio tanquam ex notiori, videmur inferre caetera quasi a paritate rationis. At principium illud nec per se motum est, etiam supposito fidei mysterio : nec videtur satis probatum, vel certum. Nam (ut in principio dicebam) fortasse Scotus illud negaret, quia nulla persona pertinet ad primarium objectum primae intellectionis essentialis : nec est necessario connexa cum illius cognitione. Unde alibi sentit Scotus posse videri essentiam sine personis, et ut sic visam esse sufficiens objectum Beatitudinis.
14. Solutio. — Respondeo imprimis, fundamentalem rationem supra factam directe procedere contra eos, qui absolute aiunt, Verbum per se non procedere ex cognitione alicujus personae, sed solius divinitatis. Quod ostendimus, repugnare cognitioni comprehensivae et intituitivae, qualis est cognitio divinitatis, per quam Pater producit Verbum. Deinde dicitur non sine speciali ratione, ut certius supponi, Patrem producere Filium ex cognitione sui. Tum quia certissimum est, Patrem producere Verbum, ut sui ipsius imaginem, ergo produ- cit per se illud, ut se in illo et per illud intellectualiter repraesentet, ergo cognoscendo se, producit illud. Tum etiam, quia Patres communiter ita loquuntur, sicut etiam asserunt, Patrem et Filium producere Spiritum sanctum, se invicem diligendo : eadem autem proportionalis ratio de cognitione, quae de amore esse potest. Tum denique, quia intelectio Patris in nullo signo rationis potest concipi prius terminari ad Verbum, ut productum per illam, quam ad Patrem ut cognitum per ipsammet, quia talis ordo rationis nullum habet in re fundamentum, ergo sicut Pater cognoscendo divinitatem suam, ita etiam se, suamque personam cognoscendo, producit Verbum suum. Recte ergo principium hoc tanquam certissimum sumitur, et ex illo caetera consequuntur, ut deductum est. Fundamenta vero aliarum opiniorum nonnulla dubia petunt, quae in sequenti capite expedientur.