Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Resolvuntur nonnulla dubia, quae ex doctrina superioris capitis oriuntur

CAPUT V. RESOLVUNTUR NONNULLA DUBIA, QUAE EX DOCTRINA SUPERIORIS CAPITIS ORIUNTUR.

1. Primum dubium. — Ex dictis in superiori capite nonnulla dubia deducuntur, ex quorum resolutione solutio etiam rationum aliarum opinionum patebit. Primum est, an dicendum sit, Verbum procedere ex cognitione personarum tanquam ex objecto primario vel secundario. Ratio autem dubitandi est, quia non videtur dici posse, objectum primarium, quia illa intellectio necessario terminatur prius objective ad divinitatem, quam ad relationes, quia essentia est ratio cognoscendi relationes. Unde intellectio illa, prout essentialis praeintelligitur relationibus, ut saepe dictum est, ergo ut sic terminatur solum ad divinitatem in ratione objecti cogniti, ergo primarium objectum ejus est sola divinitas. Dictum est autem in superioribus, per eamdem essentialem intellectionem, prout est in Patre, produci Verbum, ergo producitur Verbum ex cognitione solius essentiae, ut primarii objecti, Personarum autem ut secundarii. Quod si hanc partem tueamur, videmur reincidere in Scoti opinionem, quod Verbum non per se, sed concomitanter procedat ex cognitione personarum. Quid enim est secundario, nisi concomitanter et quasi accidentario?

2. Explicatur dubium. — Respondeo, interrogationem hanc non pertinere specialiter ad productionem Verbi divini, ut productio est, sed ad actum intelligendi Dei, ut actus intelligendi est, eo enim modo, quo actus ille in ra-] Uone cognitionis attingit personas, ut repraesentatas et cognitas per illum: eodem modo est ratio prodücendi Verbum, adjuncta conditone necessaria ex parte paternitatis. De ipso vero actu intelligendo ut sic, dicendum est, non concomitanter, sed per se, et quasi unico simplicissimo intuitu attingere essentiam et] relationes. Concomitantia enim esset, si in illo actu intelligeremus duos ratione distinctos cum fundamento in re, per duas habitudines, unam ad essentiam, et alteram ad personas: ita ut unus formaliter in alio non iucludatur secundum nostros conceptus, sed per se unusquisque constituatur in ordine ad suum objectum, licet unus intelligatur resultare ex altero, et hac ratione actus ille, ut in se est, dicatur primario terminari ad essentiam, et secundario ad relationes. At hic modus concomitantiae verus non est, quia essentia Dei ita est in re ipsa connexa cum relationibus, non solum in ratione entis per simplicissimam identitatem, sed etiam in ratione objecti intelligibilis, per essentialem ordinem ad illas relationes, ut non possit, prout est, in se videri, nedum comprehendi, quia actus ille, quo videtur et comprehenditur, attingendo ipsam Deitatem, eodem quasi intuitu, et respectu attingit etiam personas; et hoc satis est, ut non tantum concomitanter, sed etiam per se, ac formahiter et essentialiter illa inteilectio, eo ipso, quod est cognitio essentiae, sit etiam cognitio personarum. Quamvis enim fortasse verum sit, divinitatem Ipsam esse rationem atüngendi et cognoscendi personas, non tamen per actum ratione distinctum, sed eodem omnino.

3. Unde licet concedamus, illum actum intelligendi ut essentialem prius ratione esse in hoc DEO, quam in personis: ninilominus dicendu est, nunc Deum per illum actum cognoscere non tantum divinitatem et substantiam essentialem, sed etiam personalem, quia per iillum perftecie comprehendit, et intuetur suam naturam, prout in se est. Quod si nos praescindimus ilium actum in hoc D£O ut terminatum objective ad eumdem Deum, sic praecisum et abstractum a personis: non est quia inteiligimus, eumdem actum etiam, ut existentem in hoc Deo non attingere personalitates objective. Sic enim esset abstractio negativa, et in ea esset falsitas, et mendacium, solum ergo ex parte nostra praescindere possumus, considerando unum et non considerando aliud, quia illud, quod sic,abstrahimus, non prout in se est, sed confuse tantum cognoscimus per illum actum. Quocirca licet personalitates non sint de essentia divinitatis, ut supra diximus : nihilominus est de essentia intellectionis essentialis Dei, attingere personalitates in ratione objecti cogniti, quia de essentia ejus est, esse comprehensionem Divinitatis, comprehensio autem totum hoc complectitur. Dices. Qui fieri potest, ut personae videantur per intellectionem essentialem prius ratione, quam poducantur , et consequenter prius ratione, quam existant ?Respondetur,quia visio illa nec sumitur ab illo cbjecto quasi secundario,sed ex vi essentiae haberi potest, nec ex parte termini supponitur necessario actualis existentia ad visionem intuitivam pro ommi signo rationis, sed potest esse prior existentia visionis, quam rei visae. Nam si Deus potest intueri futuras creaturas prius duratione, imo seternitate, quam ipsae existant, cur non poterit Deus ut sic, videre personas prius ratione, vel origine, quam producantur? totumque hoc ex tertio dubio fiet clarius.

4. Resolutio dubii. — Juxta hanc ergo doctrinam formaliter respondendo ad dubium propositum, sub distinctione dicendum est, si illud primanio et secundario, sumantur ex parte actus, sic Verbum primario et per se produci per cognitionem personarum, quia ille actus intelligendi, quo producitur, essentiahter, ac subinde per se primo habet, quod sit cognitio, non tantum essentiae, sed etiam personarum. Et ita constat non concomitanter, sed per se, ac formaliter procedere Verbum ex cognitione personarum. Si vero illa voces sumantur ex parte objecti, sic non est inconveniens concedere, relationes non ita primario pertinere ad objectum illus intellectionis, sicut divinitatem ipsam, quod bene suadet illa ratio, quia divinitas est quasi medium et ratio attingendi relationes. Sicut enim ad ipsum esse Dei non aeque primo, nec ita essentialiter comparantur relationes, sicut essentia, hcet esse DEI simplicissimum sit, ita ex parte objecti non aeque primo comparantur essentia, et relationes ad intellectionem Dei, licet illa simplicissima sit. Quamvis autem hoc modo dicamus, Verbum procedere ex cognitione personarum, tanquam ex cognitione objecti aliquo modo secundarit, non indebene infertur, concomitanter tantum, et non per se produci ex cognitione personarum. Quia concomitantia dicit pluralitatem actuum sese concomitantium cum proportione, id est, vel secundum rem, vel secundum rationem. Hic autem non sunt plures actus, ut de- claratum est, sed pluralitas est in objectis, et in eis non est sola concomitantia, sed ordo per se, quatenus unum est ratio cognoscendi aliud, quod sine illo cognosci non potest extrinseca ratione, et quasi habitudine sua, et non solum propter identitatem, aut concomitantiam ex parte actus, ut satis declaratum est, et in sequentibus necessarium erit fere similia attingere.

5. Secundum dubium.—Secundum dubium est, an possit dici, Verbum esse principium suae processionis et similiter, an Spiritus sanctus dici possit principium productionis Verbi. Et dubitandi ratio est, quia objectum cognitum solet esse principium cognitionis et termini ejus. Diximus autem, Verbum et Spiritum sanctum esse objectum cognitum per eam cognitionem, per quam producitur Verbum, sunt ergo principium ejus. At hoc plane absurdum est, ut recte dicebat Scotus, quia nec una persona potest esse principium sui ipsius, nec persona procedens potest esse principium personae producentis ipsam.

6. Resolutio. — Dico ergo nullo modo id admittendum esse , ut ratio proxime facta evidenter probat. Neque id sequitur ex superiori doctrina. Quia vel est sermode principio quod, vel quo. De priori clarum est, objectum cognitum non semper esse principium quod cognitionis, vel termini per illam producti, nam in visione beatifica Deus est objectum cognitum, et tamen non est principium, quod proxime producit illam visionem, sed beatus et in multis aliis fieri potest inductio. Et ratio est, quia de ratione objecti cogniti, ut sic, ad summum est, quod sit aliquo modo ratio cognoscendi, vel producendi, non vero quod sit ipsum cognoscens, vel producens per cognitionem. Si vero sit sermo de principio quo, dicendum est, tunc solum rem cognitam esse principium quo cognitionis, aut Verbi, quando vel per se ipsam unitur cognoscenti in ratione speciel intelligibilis, vel quando est principium speciei intelligibilis, vel illius rei, quae vicem ejus gerit, quod alias dici solet, quando non s0lum est objectum terminativum, sed etiam motivum, seu quando cognoscens cognitionem accipit a re cognita : nam si ex se illam habeat, non oportet, ut res cognita sit principium cognitionis ejus, et consequenter nec Verbi ejus. Ita vero se habet aeternus Pater respectu Verbi et Spiritus sancti: non enim ab eis accipit cognitionem, nec virtutem, aut quasi speciem ad cognoscendum, nec filiatio, aut processio per sese quasi uniuntur Patri, ut sint illi ratio cognoscendi personas Filii et Spiritus sancti, ut tales sunt, sed ipse Pater ex vi suae divinitatis totum hor habet, et ideo ad ejus cognitionem non comparantur, ut objectum motivum, sed tantum ut terminativum. Ac propterea nullo modo sunt principium Verbi, etiamsi Verbum ex illorum cognitione procedat.

7. Illatio de paternitate quomodo ad productionem Filii concurrat. — Ex quo obiter infero, etiam in ipso Patre paternitatem non concurrere, nostro modo intelligendi, per modum objecti motivi, seu speciel ntelligibilis ad eam cognitionem, per quam producitur Verbum, etiam ut est ipsiusmet Patris cognitio. Probatur. Quia tota virtus et tota quasi species ad illam cognitionem est sola divinitas ut sic, non ergo Paternitas. Antecedens patet, quia Filius eadem omnino cognitione cognoscit Patrem, qua Pater seipsum et eodem intellectu: ergo eadem quasi specie intelligibili: Filius autem ex vi suae divinitatis Patrem cognoscit, et idem estdeSpiritu sancto. Neque enim fingi aut intelligi potest, quod Paternitas, quae ab illis realiter distinguitur, illis deserviat per modum speciei intelligibilis. Ratio vero est, quia divinitas eminenter continet perfectiones omnium relationum, ut supra dixi, et ideo per se est sufficiens ratio cognoscendi illas. Denique quia etiam respectu Patris propria relatio seu Paternitas est veluti secundarium objectum respectu cognitionissuae essentiae: nam ex comprehensione hujus illam etiam consequenter cognoscit. Quando autem aliquid hoc modo cognoscitur, principium cognoscendi primarium objectum est sufficiens ratio cognoscendi secundarium. Atque ita in praesenti sola divinitas est sufficiens ratio comprehensionis suae, quae secundum rationem potest prius intelligi in hoc Deo ut praeciso a personis: nam omnis perfectio essentialis in eo praeintelligi potest. Et, ut supra dicebam, per illam intellectionem, ut sic, cognoscuntur relationes, quamvis ipsae relationes nullo modo, etiam secundum rationem sint principia talis cognitionis, sed solum res cognitae. Quocirca, cum Paternitas possit dupliciter considerari, scilicet , et ut proprietas constituens talem personam, et ut quoddam objectum cognitum : priori modo concurrit aliquo modo ut principium ad productionem Verbi, id est, tanquam conditio necessaria, quae in tali persona supponi debet : posteriori autem modo non concurrit ut principium, sed solum ut terminus secundario cognitus.

7. Tertium dubium. — Tertium dubium est, an Verbum procedat ex cognitione intuitiva personarum. Cujus resolutio respectu Patris clara est: ille enim supponitur existens, et ideo non est dubium, quin respectu illius sit intuitiva cognitio. Idem non difficile intelligi potest respectu Verbi, quia actus, quo producitur, simul terminatur ad illud ut existens, tam in ratione productionis, quam in ratione cognitionis ejus, quod a fortiori etiam patebit ex dicendis. Tota ergo difficultas versatur circa personam Spiritus sancti, quia, cum Verbum producitur, nondum tertia persona intelligitur producta: ergo nec existens: ergo neque ut objectum intuitivae cognitionis.

8. Productio Verbi est em visione sutuifien Spiritus Sancti.—Atque ita censent aliqui, in eo signo cognitionem Spiritus sancti esse abstractivam. Sed mihi nullo modo probatur, quia cognitio abstractiva, aut in objecto supponit imperfectionem, aut in cognoscente: si enim res cognita talis sit, ut de se abstrahat ab actuali existentia, et possit esse tantum possibilis, tunc poterit quidem abstractive cognosci etiam a perfectissimo intelligente, quomodo Deus habet scientiam abstractivam rerum possibilium. Tunc autem supponitur imperfectio in re cognita, quae non potest attribul personae Spiritus sancti: nam essentialiter est actu existens, et tam necessario sicut Pater. Si autem res de se non abstrahit ab actuali existentia, sed illam necessario includit, non potest abstractive cognosci, nisi imperfecte cognoscatur, quia plane non cognoscitur, sicut est et sicut meretur, quod Patri aeterno attribui non potest. Nam in quocumque signo perfectissime et comprehensive cognoscit personam Spiritus sancti: ergo cognoscit illam sicut est: ergo cognoscit illam ut necessario existentem actu, ergo intuitive. Confirmatur a posteriori, nam cognitio intuitiva potest esse prior etiam duratione, quam existentia rei cognitae: habet enim Deus ex aeternitate cognitionem intuitivam creaturarum , quia videt illas, prout futurae sunt, etiamsi nondum existant. Quid ergo mirum, quod possit esse prior origine. Maxime cum supra ostensum sit, prioritatem originis esse cum simultate cognitionis seu rationis. Sic ergo simul intuetur Pater et Verbum et Spiritus sanctus, quamvis in illo signo intueatur Verbum, ut productum a se, Spiritum sanctum autem ut a se et Verbo.

9. Dicunt vero aliqui: esto verum sit, Patrem intuitive cognoscere Spiritum sanctum, tamen in illo signo non cognoscere illum ut productum, sed ut producendum, neque ut existentem, sed ut futurum. Verumtamen neque hic modus loquendi absolute placet, quia in illo objecto non est propria futuritio, sed necessaria praesentia. Dici tamen potest, a nobis pro illo signo apprehendi instar futuri, quia amperfecte cognoscimus et apprehendimus illa signa, ac si in uno signo esset cognitio, in quo nondum est existentia objecti, quod revera ita non est, quia prioritas originis non est prioritas in quo, sed a quo, et ut saepe dixi, non excludit facultatem omnimodam in existentia et cognitione. Cum ergo Pater producit Verbum suum ex cognitione ejusdem Verbi, et Spiritus sanctus illos intuitive cognoscit, quia videt illos ut entia simphciter necessaria, ac proinde ut existentia simul in ipsa aeternitate, licet cum habitudine originis, quae non obstat intuitivae cognitioni.

10. Quartum ac praecipuum dubium tactum in argumentis superioris capitis erat, an sequatur, Verbum divinum esse imaginem vel sui ipstus, vel Spiritus sanctus. Sed hoc dubium supponit multa dicenda in capite septimo, et ideo postea melius tractabitur. Nunc breviter dicimus, neutrum illorum sequi, quod ibi ostendemus.

PrevBack to TopNext