Text List

On this page

Caput 6

Prev

How to Cite

Next

Caput 6

Caput 6

Utrum verbum divinum procedat ex cognitione creaturarum possibilium

CAPUT VI. UTRUM VERBUM DIVINUM PROCEDAT EX COGNITIONE CREATURARUM POSSIBILIUM.

1. Prima opinio negans. — In hoc puncto clarior, quam in praecedenti est sententia Scoti, negants procedere Verbum divinum ex creaturarum cognitione sive futurarum, sive possibilium. Ita docet Scotus in 1, dist. 2, quaest. 7, et sumitur ex dist. 32, quaest. 1, idem in 2, dist. 1, quaest. 1, et quodlibet, decimo quarto, S Hic intelligexdum est. Eamdem sententiam sequitur ejus schola, et ex modernis expositoribus divi Thomae aliqui eam constanter defendunt.

2. Primum fundamentum. — Fundamenta afferuntur multa, omnia tamen ad hoc principium revocantur, quod in Patre prius secundum naturam est producere Filium, quam cognoscere creaturas etiam possibiles: ergo fieri non potest, ut Verbum procedat ex cognitione creaturarum, quia non procedit ex aliquo posteriori se. Antecedens probatur primo, quia respectu paternae cognitionis creaturae sunt secundarium objectum : cognitio autem prius natura terminatur ad primarium objectum, quam ad secundarium, ergo Pater prius natura cognoscit se, quam creaturas ; ergo prius etiam natura producit Verbum, quam cognoscat creaturas. Probatur haec ultima consequentia, quia illa cognitio sic praecise spectata est simpliciter infinita : ergo foecundissima, cum supponatur prior origine. Item illa est sufficiens beatitudo Patris, non enim fit beatus cognoscendo creaturas : ergo est etiam sufficiens, ut ex vi illius habeat consortium Verbi, et Filii eadem beatitudine.

3. Secundum fundamentum.—Ctuia vero haec ratio quoad prioritatem naturae videtur supponere distinctionem ex natura rei inter divina attributa, et quoad reliqua videtur posse instari in cognitione personarum, ideo augetur aliter difficultas. Quia creaturae non solum sunt objectum secundarium, sed etiam sunt objectum quasi accidentarium, in quo multum differunt a cognitione personarum. Declaro assumptum primo, quia cognitio creaturarum etiam possibilium, non est necessaria Deo ad consummatam perfectionem suam: nullo enim modo indiget creaturis, etiam ut objectis, ad suam perfectionem, nam hoc esset imperfectio in ipso. Secundo, quia non tanta necessitate creaturae sunt possibiles, quanta Deus est actu, et quanta Verbum producitur, ergo sunt quasi per accidens respectu Dei, et comprehensionis, quam de se habet. Ex quo ulterius sequitur, cognitionem primarii objecti posse dici priorem natura, quam hujus secundarii, non ob distinctionem a parte rei inter cognitiones, sed ob distinctionem, et independantiam unius ab alio. Hinc enim resultat illa prioritas naturae, quae dicitur esse in subsistendi consequentia. Quae in hunc modum confirmatur explicando argumentum. Nam si per impossibile, creaturae non essent possibiles, nihilominus Pater esset, et se perfectissime cognosceret, et consequenter Verbum etiam adaequatum produceret , quia in nullo pendet a creaturis : ergo signum est Verbum nunc produci sine ulla quasi dependentia a cognitione creaturarum, quamvis concomitanter illae cognoscantur.

4. Secunda opinio affirmans. — Nihilominus secunda sententia affirmat, Verbum, procedere ex sententia simplicis intelligentiae creaturarum possibilium. Quam sine dubio tenet D. Thomas, 1 part., quaest. 35, art. 1, ad 3, ubi quoad hoc eodem modo loquitur de processione Verbi ex creaturarum cognitione, et personarum. Idem sumitur ex art. 2 et 3, et ex quaest. 4, de Veritate, art. 5. Tenet Cajeta- nus, 1 part. supra, et Torres, quaest. 27, art. 3, in fine, et fere alii expositores his locis. Idem sentit Ferrariensis 4, contra Gentes, cap. 13, licet de ordine rationis inter cognitionem creaturarum in Verbo, et productionem Verbi, specialem habeat opinionem, de qua in capite octavo dicam. Tenet etiam Gabriel, in 1, dist. 27, quaest. 3, art. 3, dub. 1. Et sumitur ex aliis theologis ibi, et ubicumque disputant de scientia Dei, ut infra declarabo.

5. Probatio ex Augustino.—Atque haec sententia mihi etiam magis probatur, quam probo primo ex D. Augustino, lib. 15, de Trinit., cap. 13 et 14, ubi inter alia dicit : Verbum divinum esse de omnibus, quee sunt in scientia Dei : nam si aliquid minus esset in Verbo, quam in scientia, non esset Verbum adequatum. Potest autem hoc testimonium infirmari ex eo, quod nimium probare videtur, quia Augustinus etiam de scientia futurorum loquitur, sed hoc, ut statim declarabo, non obstat, quia satis est, quod Verbum procedat ex scientia, quae est futurorum, quamvis non procedat illa, ut est futurorum. Ad illud autem prius necesse est, ut procedat ex scientia creaturarum ipsarum, ut possibiles sunt. Hanc etiam sententiam indicavit idem Augustinus, lib. 11 Confessionum, cap. 7, dicens : Verbum sempiterne dicitur, et eo sempiterne dicuntur omnia. Sic etiam sentit Anselmus, in Monologio, a cap. 28, usque ad 44, ostendens Deum unico Verbo sua omnia dicere, quod dicit esse perfectissimum, et verissimum respectu omniwm creaturarum. Et in cap. 30, declarat, illud Verbum non requirere futuras creaturas, sed simpliciter repraesentare creaturas. :

6. Aliqui tamen interpretantur Anselmum, ut loquatur de creaturis, non prout in se sunt: neque ut cognoscuntur possibiles, sed prout sunt eminenter in Deo, et referunt hoc testimonium pro contraria sententia,quia, ibi capitibus 31 et 32, dicit: Verbum divinum non esse verbum creaturarum. Sed revera expositio est contra mentem Anselmi, nam c. 29, ait, illas creaturas, que dicuntur in Verbo esse ad imatationem ejus, quod non est verum de creatuturis, prout eminentes sunt in Deo, sed prout in se sunt, vel esse possunt. Item quia dicere creaturas, prout sunt in Deo, nihil aliud est, quam dicere Deum ipsum; Anselmus autem dicit illo Verbo non tantum dici Deum, sed eüam creaturas. Denique quando Deus dicitur cognoscere non tantum se, sed etiam creaturas, necessario debet intelligi de creaturis, prout distinguuntur a Deo, Anselmus autem docet eodem modo procedere Verbum repraesentativum creaturarum, sicut creaturae cognoscuntur a Deo. Quod autem recusat appellare Verbum illud Verbum creaturarum, exponit D. Thomas, dicta q. 4, de Veritate, art. 5, ad 2, ideo esse, quia Verbum illud non est a creaturis, non vero quia non sit de creaturis. Itaque sensus est, non esse Verbum, quod trahat originem a creaturis quamvis sit Verbum Tepraesentans illas, ex vi suae processionis. Vel etiam noluit Anselmus vocare Verbum creaturarum, quia per se primo non procedit ad repraesentandas illas, sed secundario et veluti consecutione quadam. Quod etiam D. Thomas in illo art. 5b, vocavit repraesentare illas per accidens, non quia hoc proprie accidat illi Verbo, sed quia non est de primaria ratione ejus, ut explicabimus. Quantum vero spectat ad hanc locutionem, non est inconveniens, vocare illud Verbum creaturarum, sicut scientiam Dei vocamus scientiam creaturarum. Et ita passim loquitur sanctus Augustinus. ÀAn vero idem dicendum sit de imagine, dicam postea.

7. Ratio. — Ratio communis, ad probandam hanc sententiam, est, quia Verbum divinum procedit ex cognitione comprehensiva divinitatis, sed talis cognitio est etiam comprehensio omnium creaturarum possibilium, ergo procedit ex earum cognitione. Consequentia patet ex dictis, capite praecedente: simili enim illatione conclusimus, Verbum procedere ex cognitione personarum, non tantum materialiter et concomitanter, sed per se et formaliter. Major vero est per se nota : minor autem est communis sententia theologorum dicentium, Deum cognoscere omnia in se ipso tanquam in prima causa, quia comprehendendo se et omnipotentiam suam, necessario comprehendit omnes creaturas. Et ideo e contrario dicunt, creaturam videntem Deum posse quidem videre in eo aliquas creaturas, tanquam in causis, non tamen omnes, quia comprehenderet causam. Quae constat ex 1 part., q. 12 et 14, et ex theologis in 1, dist. 35 et in 4, dist. 49. Quamvis enim non omnes ita sentiant, tamen graviores et plures id docent, praesertim D. Thomas, et discipuli ejus, et sine dubio quoad principale fundamentum est doctrina Dionysii et Augustini, ut supra tractatu 1, lib. 3, visum est.

8. Expenditur ratio.—Primus modus evplicandi scientiam Dei.—Ut autem vis hujus rationis melius intelligatur, et occurramus responsionibus, simulque fundamenta contrariae sententiae diluamus, adverto, tribus modis posse a nobis concipi Deum per scientiam suam et sui, cognoscere creaturas possibiles. Primo per eumdem omnino actum re et ratione, prout terminatum ad adaequatum objectum suum, tam primarium, quam secundarium. Et in hoc sensu videntur locuti theologi, qui asserunt, Deum comprehendendo se, necessario etiam comprehendere creaturas, quia ille actus ut perfecte terminetur ad primarium objectum formahter includit, ac necessario postulat extensionem, et quasi terminationem ad secundarium objectum. Et hic modus tribuendi Deo scientiam creaturarum possibilium, est sine dubio valde consentaneus communi doctrinae, quam supposui ex Dionysio, Augustino, divo Thoma et aliis. Est etiam valde conformis divinae perfectioni et simplicitati, ad quam spectat cognoscere perfecte omnes effectus in sua causa. Quod tanto simplicius et perfectius sit, quando ex vi unius formalissimi actus re et ratione ejusdem, quo causa comprehenditur, mnanifestantur omnes effectus in illa eminenter contenti, manifestantur, inquam, non solum quoad ipsam eminentiam (hoc enim non esset cognoscere effectus) sed etiam quoad ipsos effectus participabiles a tali causa.

9. Declarari etiam potest ex cognitione potentiae, sive objecti in creaturis. Nam cognitio potentiae, si perfecta sit, et praesertim comprehensiva, necessario debet attingere objectum non alia cognitione re, vel ratione distincta, sed se ipsa formaliter, quia propter connexionem illarum rerum non potest ad unam primario et perfecte terminari, quin transeat ad aliam. Sic ergo Deus comprehendendo sese, comprehendit omnipotentiam suam, etideo necessario illa comprehensio transit ad creaturas ut possibiles. Potest quidem assignari differentia, quia potentia creata dicit transcendentalem habitudinem ad objectum, a quo speciem sortitur, quod de divina potentia dici non potest. Verumtamen non oportet connexionem inter objectum et potentiam quoad cognosci ex eadem ratione oriri: sed quod in creaturis facit habitudo potentiae ad objectum, in Deo potest efficere eminentialis continentia effectuum in potentia et essentialis dependentia creaturarum possibilium a creatrice essentia.

10. Secundus modus declarandi scientiam Dei.—Sic ergo explicata cognitione creaturarum in Deo, manifestum estex ratione facta, Verbum, quod producitur, ex comprehensiva cogniticne essentiae, consequenter etiam produci ex simplici intelligentia creaturarum. Neque esse aliquod verum instans naturae, in quo illa cognitio prius terminetur ad essen- tiam, quam ad creaturas possibiles. Quia licet essentia sit primarium objectum et ratio cognoscendi creaturas, tamen propter connexionem unico simplici intuitu cognoscuntur et essentia et creaturae in ipsa. Sicut beatus videns Deum eadem simplici actione et attentione (ut sic rem declarem) videt Deum et res in ipso et simul format verbum ita repraesentans essentiam DEI, ut etiam repraesentet creaturas in ipsa. Et ita facile solvuntur fundamenta contrariee sententiae, praeter illud, quod est de necessitate creaturarum possibilium, de quo statim dicam.

11. Secundo modo potest intelligi, Deum cognoscere creaturas ex cognitione suae essenUae, non tamen eodem actu, seu eadem tendentia intellectus secundum rationem, sed veluti duobus actibus ratione distinctis, quorum unus sit ratio alterius,sicut in nobis ex cogitaüone causae, si perfecta sit, oritur statim cognitio effectus, hac tamen interveniente differentia, quod in nobis actus illi sunt realiter distincti, et unus ab altero vere et realiter causatur et interdum non sine temporis successione (in quo forte ratio discursus consistit ) in Deo autem est simplici et eminenti modo, per omnimodam identitatem realem, cum distincUone tamen virtuali, secundum hunc explicandi modum. Et ex hac suppositione et declaratione divinae essentiae videtur procedere contraria opinio.

12. Verumtamen sic etiam duplici ratione mihi displicet illa opinio. Primo, quia non approbo hunc modum explicandi scientiam Dei erga creaturas, quia nec virtualem discursum in Deo admitto, sed simplicissimum modum cognoscendi effectus in causa. Deinde quia non video, cur posita scientia illo modo, non sic etiam ponendum Verbum productum ex tota illa, ut utramque rationem includit, ut ita Verbum sit adaequatum divinae scientiae, sicut Augustinus, dixit, et perfectio illius Verbi postulat. Et declaratur in hunc modum, quia juxta illam sententiam duplex est in Deo scientia ratione distincta, una sui, et alia creaturarum, et unaquaeque illarum dicit perfectionem formalem necessario convenientem DEO, et ratione distinctam ab altera, pertinentemque ad attributa essentialia. Ergo illa scientia secundum utrumque rationem est productiva, seu ratio sufficiens producendi Verbum ergo sicut illa est in re una, et ratione duplex, ita per illam producitur unum Verbum adaequatum in re quod sit Verbum et DEI, et creaturarum secundum distinctionem rationis. Probatur prior consequentia (reliqua enim clara sunt) quia etiam illa scientia divina, ut est scientia creaturarum est infinita quaedam perfectio, et consequenter actus intelligendi infinitus, et ideo necessarius, cum pertineat ad essentialem Dei perfectionem, et de se prius origine conveniens Patri: ergo est foecundus ad productionem Verbi.

13. Quocirca, licet juxta hunc modum exphcandi scientiam Dei intelligi possit scientia illa prius ratione terminata ad essentiam, quam ad creaturas, et consequenter intelligi possit Verbum, ut productum per illam in illo priori terminatam solum ad essentiam : tamen sicut hoc modo non concipitur adaequate tota scientia Dei, ita nec Verbum adaequate productum, et ideo non sequitur in re ipsa non produci ex scientia creaturarum, quia consequenter intelligendum est, in secundo signo rationis, quasi adaequate compleri productionem ejus. Qui modus concipiendi, et loquendi nullam ingerit difficultatem, neque est, quod illud prius, et posterius aliquem decipiat, quia haec signa, seu instantia rationis non ponunt prioritatem, in qua vere unum sit prius altero, sed solum explicant rationes varias in eadem simphreissima re contentas : et ita facile expediuntur fundamenta contraria. Solum superest explicandum, quomodo scientia creaturarum in Deo tam necessaria sit, sicut ipsum Verbum divinum, quod statim praestabo.

14. Tertius modus explicandi scientiam Dei. —Tertio modo potest intelligi scientia creaturarum in Deo, ita ut non sit per cognitionem illarum in essentia Divina tanquam in causa, nec per cognitionem illarum ex cognitione divinitatis tanquam ex cognitione causae: neque etiam ita, ut haec duplex scientia sit in DEO duplex perfectio ratione distincta : sed solum per simplicem repraesentationem ipsarum creaturarum, quae in DEO ultra cognitionem sui nullam realem perfectionem addat: sed solum respectum rationis ad creaturas. Declaratur exemplo scientiae simplicis intelligentie, et visionis : distinguuntur enim in Deo ratione, non vero tanquam perfectiones reales ratione distinctae, sed solum per respectum rationis, qui nostro modo intelligendi consurgit in illa scientia, quae erat simplicis intelligentiae, eo ipso, quod objectum ejus futurum est, et comparato illo respectu jam est scientia visionis, sine ulla additione real. Ita ergo in praesenti concipere possumus divinam scientiam, ut terminatam ad solam essentiam DEI tanquam ad rem omnino absolutam, et simul etiam ad relationes ad intra, et in hoc solo necessario consistere perfectionem realem ejus, et ad comprehensionem illius objecti non indigere cognitione alicujus rei extra se. Et nihilominus eo ipso, quod creaturae possibiles sunt, habere illam scientiam vim repraesentandi illas, et consurgere in ipsa respectum rationis ad tale objectum, per quem constituitur in esse scientiae creaturarum. Unde fit, ut hic respectus minus necessarie, et quasi accidentarie Deo conveniat, ac propterea illa scientia sub ea ratione non sit Verbi divini productiva. Et juxta hunc modum explicandi scientiam divinam circa creaturas possibiles, videntur aliqui moderni auctores defendere priorem sententiam.

15. Mihi autem imprimis difficile videtur illud fundamentum. Primo, quia scientia creaturarum sic explicata non videtur esse perfectissima, qualis Deo attribui debet, quia non est cognitio effectuum in causa, haec autem est perfectissima. Secundo, quia vix potest intelligi, quod divina scientia post repraesentationem (ut ita dicam) ipsius DEI tanquam objecti intelligibilis, repraesentet vere, et realiter omnés creaturas possibiles, et non propter connexionem cum essentia sua, sed per sese propter perfectionem suam, et tamen quod hoc nihil perfectionis realis dicat in illa scientia, cum ex suo genere scientia cujuscumque objecti scibilis dicat perfectionem simphiciter. Neque in hoc est simile, quod affertur de scienta visionis : nam haec supponit scientiam simplicis intelligentiae earumdem omnino rerum, ut possibilium, et ideo mirum non est, quod illae eaedem res eo ipso, quod futurae sunt, repraesententur per eamdem scientiam immutatam. Hic autem non supponitur scientia ejusdem rei illo modo, neque etiam alterius rei, in qua cognoscantur creaturae possibiles: et ideo vix potest intelligi illa veluti extensio scientiae sine perfectione reali secundum rationem distincta. Praesertim, quia in scientia visionis ratione cogimur ad illam dicto modo explicandam, propter immutabilitatem divinae scientiee, hic autem nulla est ratio, propter quam hoc asserendum sit, neque id pertinet ad divinam perfectionem. Cur ergo obscuriorem reddemus modum explicandi scientiam illam? t

16. Tam necessario creaturee repreesentantur in Verbo sicut in scientia Dei.—Addo vero ulterius, etiam admisso illo modo, nihil esse, cur negemus, Verbum procedere ex scientia creaturarum. Quia etiam illa scientia est sim- pliciter necessaria non solum in se, sed etiam ut actu repraesentans creaturas, hoc autem solum est produci ex cognitione creaturarum. Consequentia patet ex illo principio, quod hoc Verbum est adaequatum illi scientiae, ut saepe dixi ex Augustino, et idem habet Athanasius in epistola de decretis Nicenae Synodi, et inde probat unitatem illius Verbi, quam rationem nos supra declaravimus. Antecedens vero patet, quia illa scientia Dei necessario repraesentat, quidquid est repraesentabile, sed creaturae possibiles supponuntur naturalter repraesentabiles per scientiam, ergo necessario repraesentantur per illam scientiam.

17. Dicetur fortasse, scientiam illam Dei necessario repraesentare creaturas, ut possibiles, sed non tam necessario, ac Pater producit Verbum suum, atque hoc satis esse, ut Verbum non procedat ex illa scientia ut repraesentante creaturas possibiles. Sed contra primo, quia licet daremus hanc inequalitatem in necessitate, nihilominus cum eadem proportione loquendum esset de Verbo et scientia. Nam Verbum etiam repraesentat creaturas possibiles necessario, ut omnes fatentur, et est per se notum ex illo principio, quod est Verbum adaequatum. Unde hanc repraesentationem habet ex vi suae processionis, quia ex vi illius totam scientiam Dei habet, secundum absolutum esse illius. Ad quod necessario sequitur repraesentatio creaturarum tanta necessitate, quanta illae sunt possibiles. Ergo accommodando singula singulis, sicut in scientia distinguuntur illa duo, scilicet esse et repraesentare creaturas, ita et in Verbo distinguenda sunt, ergo verbum quoad esse procedit ex scientia, ut est, et quoad repraesentationem creaturarum ex cognitione illarum.

18. Tam necessario repreaesentantur creatura possibiles, sicut Verbum producitur. — Adhuc etiam ulterius addo, non minus necessario scientiam Dei repraesentare creaturas ut possibiles, quam procedat Verbum a Patre. Probatur, quia illa scientia est prior origine in Patre, non solum secundum se, et absolute spectata, sed etiam ut actu repraesentans creaturas possibiles. Quod ita ostendo: nam creaturae, ut sint possibiles, non pendent per se a Verbo, ut Verbum est, sed a Deo ut sic, et ab omnipotentia ejus, quae est prior origine in Patre, ergo etiam possibilitas creaturarum secundum se est, ut ita dicam, origine prior: ergo etiam actualis repraesentatio earum in scientia Patris est prior origine, ergo illa repraesentatio est tam necessaria, ac Verbi ema- natio est origine posterior. Quia si illa repraesentatio est simpliciter necessaria, et independens ab emanatione Verbi, et prior illa saltem prioritate originis: nihil obstare potest, quominus sit aeque necessaria. Et consequenter ex eadem prioritate concluditur, Verbum produci per illam scientiam ut jam actu repraesentantem creaturas possibiles.

19. Objectioni occurritur. — Sed aiunt, ut creaturae sint possibiles per omnipotentiam Det, supponi ex parte illarum quamdam possibilitatem objectivam, quae solet vocari non repugnantia, quae non est in illis tam necessaria, sicut est Verbi existentia: sed contra, quia vel creaturae habent hanc qualemcumque possibihtatem ex Deo, seu ex divinis ideis: vel habent quasi ex se sine dependentia a Deo. Priori modo necessariam habent illam possibilitatem quasi ex necessaria denominatione, vel conjunctione cum ideis divinis, et ex hac parte non minus necessario habent illam, quam Verbum existat, et alioqui habent illam, cum prioritate originis respectu Verbi, ut explicavi. Sj autem posteriori modo concipiatur illa non repugnantia ex parte creaturarum, plane est tam necessaria in sua negauone, sicut Verbum in suo esse actuali, quia est sine dependentia ab alio in illa nam repugnantia. Tota autem necessitas Dei est necessitas independentiae, ergo in hoc est aequalitas. Neque hoc est inconveniens, quia non est equalitas in re positiva, sed in negatione quadam.

20. Ad fundamenta contrarie sententiee.— Et hinc facile patet responsio ad totum fundamentum contrariorum. Ad illam vero conditionalem, in qua fit magna vis, si creature non essent possibiles ; Verbum milulomannus esset perfeclum., respondet recte Cajetanus, dato antecedenti, non recte inferri, de facto non procedere Verbum ex scientia creaturarum: sicut e contrario dicere quis potest, licet Verbum non produceretur, creaturas esse posse, quia non pendent per se a Verbo, ut talis persona est, quantum est ex parte sua. Et tamen non sequitur, quod de facto non producantur per Verbum, quia licet ex parte creaturarum non esset necessarium Verbum productum, ex parte Dei necessarium est. Ita ergo e contrario dici potest, quamvis ex parte Verbi praecise considerati non sit necessaria possibilitas, vel non repugnantia creaturarum: tamen quia alias per se necessaria est ; ideo illa posita per modum termini relationis, necessarium omnino esse, ut Verbum producatur ex scientia actu repraesentante ipsas creaturas. Deinde addi potest, posita illa hypothesi impossibili, Verbum fore aeque perfectum comparative (ut ita loquar) id est, tam perfectum, quantum esset tunc scientia Dei. Absolute tamen, nec scientia Dei esset tam perfecta, nec Deus ipse, quia non esset omnipotens. Quod si dicas, non supponi impotentiam in illo, sed tolli possibilitatem non repugnantie ex parte creaturarum. Respondeo, tam impossibile esse hoc posterius, sicut illud, et non posse tolli illam possibilitatem ex parte creaturarum, quin tollatur a Deo positiva perfectio omnipotentiae, ac subinde scientiae, et totius divini esse.

21. Resolutio quaestionis.— Conclusio igitur ex dictis, Verbum divinum simpliciter procedere ex cognitione creaturarum, ut possibilium, ac proinde Verbum divinum ex vi suae processionis dicere, non tantum respectum ad Patrem, sed etiam ad creaturas, et in universum res necessario cognitas a Deo. Quod docuit D. Thomas in illa quaest. 34, et sequuntur omnes ejus discipuli, et sumitur etiam ex Augustino, dicto lib. 7, de Trinitate, a principio, et libro etiam 15. Ratio autem est, quia Verbum per se primo dicit ordinem ad res cognitas tanquam repraesentans eas, cum ergo inter eas comprehendantur creaturae, ut ostensum est, ad illas dicet similem respectum. Cujus oppositum significat Gabriel, in 1, dist. 27, quaest. 3, art. 3, dub. 1, sed in re non contradicit. Solum enim intendit respectum non esse realem, quod nos fatemur, et est per se clarum. Loquimur ergo de respectu rationis, et de hoc non formaliter, sic enim a ratione fingitur, sed fundamentalter, quia repraesentatio a nobis non concipitur, nisi per modum respectus.

22. Respectus in creaturis unde sit in Verbo. — Sed contra. Ergo hic respectus est proprius Verbi, quia convenit illi ex vi suae processionis: ergo convenit illi ratione suae proprietatis personalis, et non ratione essentiae: nam ea, quae sunt propria, non conveniunt ex ratione communi, sed ex particulari: consequens autem est falsum, ergo. Propter hoc Aureolus, in 1, dist. 27, ut refert etiam Capreolus ad argumenta contra quintam conclusionem concedit, respectum hunc convenire verbo ratione suae proprietatis, et non ratione essentiae. Oppositum autem D. Thomas, d. quaest. 34, art. 3, ad 1, et ibi Cajetanus et alii. Ferrariensis 4, contra Gentes, c. 13. Capreolus supra, atque ibidem etiam Scotus, quaest. 3. Qui dicunt repraesentationem rerum convenire Verbo ratio- ne essentiae, non ratione filiationis. Et ratio est, quia haec repraesentatio est intellectualis, unde convenit Verbo ratione ipsius actus intelligendi illi communicati: talis autem actus absolutum quid est, ut supra ostendi. Unde haec sententia vera est loquendo de propria forma, quae est ratio repraesentandi. Propter argumentum autem factum addo ex D. Thoma, in 1, dist. 27, quaest. 1, art. 3; aliud esse loqui de ratione formali repraesentandi, aliud de modo habendi illam. Primum convenit Verbo ratione essentiae, ut recte probatum est. Secundum autem convenit ratione proprietatis. Unde repraesentare intellectualiter creaturas, non est proprium Verbi, sed commune omnibus personis, ut convincit ratio facta, habere autem hanc repraesentationem, ut communicatam ex vi suae formalis processionis, est proprium Verbi, et ideo in hoc involvitur proprietas ejus. Et ita nulla est repugnantia aut retractatio in D. Thoma, quamvis oppositum Cajetanus dixerit.

PrevBack to TopNext