Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

An verbum divinum procedat ex scientia visionis, vel aliquo modo contingente creaturarum

CAPUT VII. AN VERBUM DIVINUM PROCEDAT EX SCIENTIA VISIONIS, VEL ALIQUO MODO CONTINGENTE CREATURARUM.

1. Prima opinio affirmans.— Supponimus, Deum ex aeternitate cognoscere res futuras secundum reales existentias, quas habiturae sunt, quam cognitionem scientiam visionis theologi appellant, eamque ratione distinguunt a scientia simplicis intelligentiae. De hac ergo scientia sub hoc conceptu et respectu loquimur, nam dicta in capite superiori solum de simplici intelligentia procedunt, ita enim semper locuti sumus. Nonnulli ergo moderni docent, Verbum procedere ex divina scientia etiam sub hoc respectu spectata, id est, ut attingit creaturas futuras in qualibet differentia temporis secundum existentias earum, et attribuunt D. Thomae, 1 part. , quaest. 34, art. 3, et quaest. 37, art. 2 ad 3, quia his locis absolute docet, Verbum procedere ex cognitione omnium vreaturarum, nihil distinguens inter cognitionem simplicem, vel visionis: nec inter creaturas, ut futuras, vel possibiles. Fortius videtur hoc suaderi ex Augustino, lib. 83 quaestionum, quaest. 63, ubi sentit, Verbum dicere respectum ad creaturas, ut faciendas, ponderatque, ideo potius fuisse appellatum a Joanne Verbum, quam rationem, quia ratio non dicit respectum ad res faciendas, sicut Verbum.

2. Fundamentum. — Atque hinc potest ratio- ne suaderi haec sententia. Quia quidquid Verbum divinum habet, ex sua processione habet, sed Verbum divinum habet respectum ad creaturas existentes, non solum, ut fieri possunt, sed etiam ut fiunt, ergo habet totum hoc ex sua processione, ergo non solum procedit ex scientia simplicis intelligentiae ; sed etiam visionis. Ut enim Verbum dicatur procedere ex aliqua scientia ab aliquo respectu, non oportet, quod totum suum esse habeat per illam scientiam, ut spectatam sub illo respectu ; sed satis est, ut sub aliquo etiam respectu suo sit per illam cum proportione et accommodando singula singulis. Et confirmatur applicando quamdam rationem, qua supra utebamur pro scientia simplicis intelligentiae. Dicebamus enim, quod licet scientia creaturarum, ut possibilium non esset in Deo tanquam in causa, nec secundum proprium conceptum, diceret perfectionem, nec esset tam necessaria secundum illum respectum, sicut absoluta scientia Dei in se: nihilominus Verbum procederet ex illa scientia creaturarum, non ut per illam ut sic, haberet esse simpliciter, sed ut haberet repraesentationem creaturarum : ergo idem dicendum cum proportione est de scientia visionis. Nam verbum (ut ita dicam) non tantum est Verbum simplicis intelligentiae, sed etiam visionis. Atque ita nihil obstabit, quod scientia illa, ut sic, libera sit, quia non est libera quoad suam perfectionem realem; sed solum quoad illam terminationem : et eodem modo et non habet illum respectum contingenter Verbum necessario.

3. Opinio negans vera.—Nihilominus simpliciter dicendum est, Verbum divinum non procedere ex scientia creaturarum existentium ut sic, seu ex scientia visionis, aut libera vel contingente, ut talis est. Hoc tam certum existimavit Scotus, locis citatis in praecedenti capite, ut oppositum intulerit tanquam manifestum absurdum, ut probaret suam sententiam ibi tractatam. Cui respondentes Cajetanus et fere alii Thomistae ibidem citati, hanc etiam sententiam admittunt, et ideo negant illationem Scoti, nam revera est longe diversa ratio, ut statim dicam. Divus autem Thomas licet indistincte locutus fuerit, tamen (si verba ejus expendantur) satis indicat loqui de simphei et necessaria scientia creaturarum ut possibilium nam dicit, Verbum per illam scientiam procedere, ut expressivum et factivum creaturarum (dicta quaest. 34, art. 3, in corpore, et ad ultimum) esse autem factivum dicit solum respectum ad creaturas ut possibiles: et in alio loco, quaest. 37, comparat in hoc processionem Verbi et amoris : at certum est, Spiritum sanctum non procedere ex amore libero creaturarum, ut infra videbimus, ergo nec Verbum ex scientia libera, qualis est scientia visionis, ut talis est.

4. Fundamentum. — Ratione probatur, quia Verbi processio, ut est realis productio, est simpliciter, et omnimodo necessaria, at scientia visionis, ut talis est, non est necessaria, sed ita contingens, ut potuerit non esse in DEO absolute loquendo, ergo non procedit Verbum in re ipsa per illam scientiam, ut talis est. Et declaratur in hunc modum, quia fundamentum illius scientie est simpliciter posterius ratione, quam productio Verbi, ergo multo magis ipsa scientia, ergo non potest Verbum produci per illam scientiam. Consequentias, ut claras suppono, et declaro antecedens. Nam fundamentum scientiae visionis est decretum liberum voluntatis Dei, quo vult, talem rem esse, vel saltem permittit, ut fiat, volendo concurrere ad illius factionem : Hoc autem decretum , ut tale est, non intelligitur esse in Deo, donec et Filius, et Spiritus sanctus sint producti. Tum quia naturaha sunt priora liberis, et ratione, et subsistendi consequentia: processiones autem personarum sunt naturales, et decretum illud est liberum. Tum etiam quia sicut actiones ad extra sunt indivisae, ita et voluntates, seu decreta libera voluntatis DEI, a quibus exteriores actiones proxime manant. Quapropter loquendo formahter, et in se, Pater non prius ratione, vel origine habet decretum aliquod liberum ad extra, quam Filius, nec prius vult creare, quam Filius id velit, nec communicat Filio illud decretum ut sic, sed communicat voluntatem, vel etiam volitionem, quae postquam in omnibus personis necessaria existit terminata ad primarium objectum, ex consensu omnium libere terminatur ad hoc, vel illud objectum secundarium. Ergo illud decretum intelligitur omnino esse post Filii processionem, ergo multo magis scientia visionis, ergo non potest Verbum procedere per scientiam visionis, ut talis est.

5. Solvitur contrarium fundamentum. — Unde solvitur facile ratio facta pro contraria sententia, et intelligitur differentia inter scientiam simplicis intelligentiae et visionis. Concedo enim, Verbum divinum habere respectum repraesentandi, non solum ad creaturas possibiles, sed etiam ad existentes, seu futuras, vel faciendas, quia per Verbum omnia facta sunt, et in ipso sunt omnium rerum faciendarum ideae. Dico tamen, non accepisse Verbum respectum hunc per productionem suam immediate, et (ut ita dicam ) formaliter, quamvis dici possit accepisse illam fundamentaliter, et quasi materialiter, et ideo non processisse ex illa scientia libera, ut talis est, sed solum, ut scientia est earumdem rerum ut possibilium, quae sine illa mutatione sua, vel nova perfectione repraesentat etiam res futuras, eo ipso, quod futurae sunt. Nam (ut supra tetigi) dupliciter potest Verbum accipere aliquid per suam productionem aeternam, uno modo immediate, et formaliter, ut accipit, verbi gratia, virtutem spirandi, altero modo in radice, sicut accipit relationem spirationis activae. Priori modo accipit ex vi suae processionis scientiam simplicis intelligentiae creaturarum , ut actu jam terminatam ad illas ut possibiles sunt. Posteriori autem modo recipit scientiam visionis, quia recipit talem scientiam, quae statim raepraesentabit creaturas, ut existentes eo ipso, quod futurae sint, absque ulla nova perfectione, sed solum ex vi illius, quam habet receptam per suam processionem.

6. Discrimen inter scientiam VFisionis, et simplicis intelligentie. — Ratio autem hujus differentiae est, quia scientia creaturarum possibilium ut sic est prior origine et simpliciter essentialis, et non pendet ex aliquo actu communi ipsi Verbo, et ideo, ut talis est, supponitur in Patre, et communicatur Verbo, et Verbum per illam procedit. At vero scientia visionis nullo modo est prior origine, nec ut talis est, est essentialis, imo pendet (ut ita loquamur) ex decreto libero communi ipsi Verbo, et ideo non potest intelligi Verbum esse ab illa, seu per illam, ut talem, sed potius illam quodam modo esse a*Verbo, in quantum ab illo simul cum Patre, et Spiritu sancto est decretum liberum, quo consummatur scientia illa in ratione visionis. Quia vero ex parte scientiae jam erat positum sufficiens fundamentum hujus respectus, solumque expectabatur terminus : et Verbum ex vi suae processionis accepit illam scientiam, ideo ex vi illius dicitur accepisse radicaliter etiam scientiam visionis, nam formaliter accepit scientiam illam de se repraesentativam rerum futurarum, si futurae sint. Et haec fuit mens D. Thomae. Nec aliud sensit Augustinus, solum enim dixit, Verbum dicere respectum ad res faciendas, non vero docet, Verbum procedere per illam scientiam ut habentem jam illum respectum. Differentia autem, quam Augustinus constituit inter Verbum et Rationem, universalis non est, nam et Verbum esse potest de re nunquam futura, et ratio etiam esse potest de re facienda, et ita Athanasius in epistola de decretis Nicenae synodi indifferenter utitur illis vocibus. Et divus Thomas, 1 p., q. 15, n. 3, significat , in Deo esse rationes rerum tam futurarum, quam earum, quae nunquam futurae sunt.

7. Dubium. — Responsio.—Atque ex his obiter expeditur dubium, quod hic tractari solet, quidnam sit secundum rationem prius in aeterno Patre, producere suum Verbum, an cognoscere res repraesentatas in Verbo. Quod attingens Ferrariensis 4, contra Gentes, cap. 13, respondet, prius Patrem producere Verbum suum, quam cognoscere. Moveturque argumento sumpto ex analogia ad nostrum verbum, quia nos prius producimus verbum, quam per illud cognoscamus. Sed hoc argumentum non urget, quia non oportet servari in hoc proportionem, quia nos producimus Verbum ex indigentia, ut supra dixi, et per illud constituimur formahter intelligentes. Pater autem aeternus antelligit per suam essentiam, et producit Verbum ex foecunditate scientiae suae, non ex indigentia, ut capite ultimo hujus libri amplius explicabimus. Dico ergo, posse esse sermonem, vel de cognitione earum rerum, ex quarum actuali scientia Verbum producitur, ut sunt divinitas, personae et creaturae possibiles ut sic, vel de cognitione creaturarum ut existentium. In priori sensu dico, Patrem prius ratione cognoscere tales res, quam producat Verbum, licet in re sint omnino simul. Hoc ultimum constat, quia ibi nec est proprietas durationis, nec causalitas, nec realis ordinis, cum nulla sit distinctio in re inter producere Patris, et cognoscere. Prioritas autem etiam secundum rationem in hoc solum fundatur, quod Pater cognoscendo producit. Unde nostro modo intelligendi, quia cognoscit , producit ; et ideo prius etiam cognoscit nostro intelligendi modo. Quod etiam communis modus loquendi declarat,quia dicimus Patrem producere ex cognitione harum, vel illarum rerum, ergo concipimus cognitionem ut ratione priorem. Idque confirmari potest ex his, quae de dicere et intelligere diximus , libro primo, capite sexto. At vero loquendo de cognitione libera futurarum rerum, sic dicendum est, prius Patrem producere Verbum suum, quam has res actu cognoscat. Probatur, quia in quacumque persona divina prius est actio naturalis, quam libera, et ita in Patre prius est generare, quam velle creare, ergo prius est producere Verbum, quam cognoscere creaturas, ut factas, vel faciendas. Item in Patre prior est scientia simplicis intelligentiae, quam visionis, sed cum scientia naturali, et simplicis intelligentiae immediate conjungitur, ac necessario Verbi productio, cum scientia autem visionis non ita immediate, sed interveniente libero actu voluntatis, ergo prior est Verbi productio. Denique ex proxime dictis in hoc capite hoc satis constat.

8. Dubium aliud.—Occurrit autem hoc loco specialis dubitatio de scientia contingentium conditionatorum, quam multi mediam vocant, et nos eam in DEO esse supponimus, sive hoc, sive illo nomine vocetur. Est ergo dubium an idem dicendum de illa sit, quod de scientia visionis , scilicet, quod Verbum divinum non procedat ex tali scientia creaturarum sic cognitarum, et quod prius ratione, vel origine sit productio Verbi, quam haec scientia sit in DEO, vel in Patre. Videtur enim esse aliqua dissimilitudo, quia haec scientia non supponit in DEO decretum liberum, sed solam objecti veritatem, quae ex decreto DEI actuali, seu in re posito (quod aliqui absolutum vocant) non pendet, sed solum ex futuritione rei sub tali conditione, quae futuritio non pendet ex praesenti decreto, quod habeat DEUS, est ergo ex hac parte tam naturalis haec scientia, quam scientia simphicis intelligentiee. Et alioqui illa futuritio, si vera est, in quocumque signo aeternitatis vera est: ergo et scientia, quae statim resultat secundum habitudinem, vel terminationem, ad tale objectum scibile in eodem signo est; ergo ex illa producitur Verbum.

9. Resolutio. — Nihilominus dicendum censeo, Verbum divinum non procedere ex hac scientia, quia simpliciter est contingens ; nam licet posito objecto tali, necessario sequatur in DEO haec scientia, tamen objectum illud simpliciter contingens est , potuissetque aliter se habere, et ideo non potest Verbum divinum ex tali scientia procedere, quia solum procedit ex his, quae naturalia sunt. Unde consequenter etiam censeo, prius secundum rationem , vel originem esse in Patre, vel a Patre naturalem Verbi productionem, quam quod hanc scientiam conditionatam habeat, ut talis est, id est, ut actu terminatam ad talem veritatem conditionalem contingentem. Quia secundum illum respectum non est necessaria , nec naturalis, et in Patre omnia naturalia sunt priora contingentibus quocumque modo. Unde non refert, quod illa scientia non supponat decretum liberum actuale, et quod in hoc differat a scientia visionis, quia non est haec ratio adaequata illius ordinis secundum rationem, vel originem, sed contingentia quaecumque sufficit. Quia quidquid est simpliciter necessarium necessitate absoluta, et maxime divina, est prius simpliciter, quam id, quod est quovis modo contingens. Unde in ipsis creaturis objective cognoscendis, prius simphliciter est, esse absolute possibiles quam esse futuras, etiam sub hac, vel illa conditione. Et ita non est verum, in quocumque signo aeternitatis praecedere illas veritates conditionatas, nam prius est (ut ita loquar) signum possibilitatis, quam futuritionis conditionatae. Naturalis autem scientia Dei, et productio ad intra, ac denique quidquid in Deo simpliciter necessarium est, intelligitur, esse in primo gradu necessitatis, atque ante omnem, et qualemcumque contingentiam.

PrevBack to TopNext