On this page
Caput 8
Caput 8
Sit-ne verbum vera, et naturalis imago patris
1. Exponitur sensus. — Durandi opinio. — Duo possumus de hoc Filii attributo inquirere. Unum est, an proprie, et sine metaphora Verbo attribuatur, et hoc explicamus per voces illas, vera, et naturalis. Alterum est, an hoc attributum sit notionale, et ita proprium Verbi, ut non sit commune aliis. Et de hoc puncto nihil hic tractandum proponimus, quia tria sunt, quae per illam negationem possunt excludi, Pater, Spiritus sanctus, et creaturae, et de Patre quidem, et creaturis nulla est difficultas, et ideo obiter, ac facile expedietur : de Spiritu sancto vero est quidem difficultas propria illius, quee in peculiari libro de illo commodius tractabitur. Igitur in quaestione proposita Durandus, in 1, dist. 28, negative respondet, quia propria imago requirit propriam similitudinem , quae non est in Verbo, cum in illo non sit realatio realis similitudinis ad Patrem, sed potius identitas in natura.
2. Vera resolutio. — Dicendum vero est, Verbum esse veram, et naturalem, ac propriissimam imaginem Patris. Ita D. Thomas 1. part., q. 35, ubi Cajetanus et aiii; Bonaventura, in 4, dist. 31, 2 p., art. 1, q. 4; Capreolus, dist. 27, q. 2; Henricus quodhbet 4, et q. 3. Et probatur primo, quia Scriptura ita loquitur, et a Patribus cum proprietate intelligitur, et potest sine inconvenienti ita intelligi, ut ratione statim ostendetur, ergo ita intelligenda est. Major constat ad Colossens. 1: Qui est imago Dei invisibilis; ad Hebraeos 1: Ft figura seu character substantie , seu hypostasis . ejus. Minor quoad priorem partem constat ex omnibus Patribus exponentibus haec loca , et illud etiam Geneseos 1. Faciamus hominem ad imaginem, et idem habet Athanasius, sermone 4, contra Arianos, et Epistola de decretis Nicenae Synodi, Cyrillus, lib. 1, Thesauri, cap.1, ubi vocat, incommntnicabilem, et increatam Patris imaginem , in qua Pater videtur , juxta illud : Qui videt me, videt et Patrem. Ambrosius vero 1, de Fide, capite 4, exponens de hoc mysterio illud , Sapientiae 7. Splendor est lucis teterne , speculum sine macula , et imago bonitatis illius. Speculum dicit vocari, quia in eo videtur Pater, imago, quia in eo est plenitudo virtutis. Idem docet Hilarius 7, de Trinitate, Augustinus, lib. 7, c. 2, qui etiam videri potest libro de decem chordis, cap. 8, et libro de Incarnatione Verbi (sic ejus esi), cap. 10 et 15.
3. Ratio assertionis. — Ratione declaratur haec veritas, nam propria imago est similitudo ab aliquo expressa, sed verbum divinum est hujusmodi, ergo est vera, et propria imago. Minor constat, quia verbum procedit a Patre, et procedit illi similis in natura ex vi suae processionis. Major autem declaratur late ab Augustino, libro Quaestionum in Deuteronomium, q. 4, et lib. 83 quaestionum, q. 74, et lib., imperfecto Genesis ad litteram, capite ultimo, ubi ait, sine similitudine non posse esse perfectam imaginem, ut per se notum est, similitudinem vero non sufficere, quia licet duo homines sint inter se maxime similes, si unus ab altero non procedit, non est unus imago alterius. Sunt ergo illa duo, scilicet, similitudo, et processio necessaria ad imaginem: quod autem sufficiant, patet etiam ex communi usu. Unde inter homines Filius censetur imago Patris, sicut Genesis 3, dicitur de Adamo genisse Seth ad imaginem, et similitudinem suam : Solum ergo requiritur ad imaginem, quod ab aliquo procedat similis illi. Addit D. Thomas supra, et super ad Colossenses 1, et ad Hebraeos 1, necessarium esse, ut similitudo sit in specifica forma, aut in eadem natura, aut in proprio, et quasi expresso signo illius. Quod est certum, tamen in ipsa voce Similitudinis satis continetur, quia non censetur absolute simile, quod illam unitatem, vel convenientiam cum altero non habet. Unde vesti- gium hominis, sicut non est imago, ita nec dici potest simile homini absolute, sed cuidam parti ejus. Et homo non dicitur imago Dei, sed ad imaginem Dei, quia non habet similitudinem quasi specificam cum Deo, nec refert Deum, ut Deus est, sed solum secundum analogam imitationem. Alii addunt, necessarium esse, ut procedat ad repraesentandum : Augustinus vero hoc non addidit, et potest bene, et male intelligi, et ideo necessarium non est, illud addere : nam si processio cum similitudine recte explicetur, ibi sufficienter continetur illa particula, quatenus verum sensum habere potest.
4. Explicantur conditiones imaginis. — Ut ergo tota magis contest , duo illa similitudo et processio magis explicanda sunt. Similitudo enim duplex intelligi potest. Una est per veram convenientiam, seu unitatem in forma, vel natura. Altera est similitudo tantum repraesentationis absque praedicta unitate. Prior reperitur in imagine naturali, ut est Filhus respectu Patris, et aliquo modo in imagine artificiali, saltem quantum ad exteriorem formam, et figuramspeciei maxime significativam, ut notavit D. Thomas, dicta q. 35. Posterior similitudo attribui potest Verbo mentis nostrae, quod etiam solet imago objecti appellari, cum quo tamen revera non habet formalem convenientiam in specifica forma, tamen quia repraesentat illud, dicitur imago illius, et idem potest considerari suo modo in phantasia , et visu, atque etiam in specie intelligibih , vel sensibiht.
5. Filius est imago ob naturge unitatem. — Dicunt ergo aliqui , Verbum divinum esse imaginem propter similitudinem hujus posterioris rationis, non propter unitatem naturalem, idque propter argumentum Durandi, et ut melius explicent hoc attributum esse proprium Verbi. Sed quamvis verum sit, in Verbo divino esse illud genus repraesentationis , non solum respectu Patris, sed etiam respectu omnium , ex quorum cognitione procedit (ut dicemus) nihilominus verum, atque certum existimo, rationem imaginis primario, et proprie illi convenire, propter eamdem naturam, quam ex vi suae processionis a Paure accipit. Id enim non obscure significavit Paulus ad Hebraeos 1, cum Filium vocavit Figuram, seu characterem Patris. Et ibi expositores notarunt, praesertim Ambrosius dicens, figuram vocavit, quam alibi formam appellat, ad Philippenses 2, Qui cum in forma Dei esset, forma enim, et imago unum declarant, scilicet, perso- narum aequalitatem. In eodem sensu dixit Lucas 22: Solus Christus est plena imago Dei propter empressam in se paternee claritudinis unitatem. Idem habet Cyrillus cum Alexandrino Concilio, in Epistola decima, probata in Concilio Ephesino. Propter eamdem , inquit, quam cum illo habet essentiam, et imago, et character , et splendor est glorie ejus. Idem aperte sentit Augustinus, locis citatis: nam illo capite ultimo Geneseos ad litteram imperfecto libro dicit: Filium esse àmaginem propter perfectam similitudinem, habere autem perfectam simàlitudinem , quia Patris naturam plenissime habet. Idem dicta q. 74, talem dicit esse hanc imaginem, ut non tantum sit similis, sed etiam aequalis, quod habet ex naturae unitate. Et dicto lib. de Decem chordis, cap. 8, ait: Filium esse imaginem, quaa hoc est, quod Pater. Et reliqui Patres, quos retuli, et referam, idem sentiunt.
6. Ratio vero est, quia Filius est imago naturalis tanquam verus Filius, ad naturalem autem imaginem et maxime illam, quae substantialis est ; et ad fihationemsufficit, maxime necessaria, est similitudo per unitatem naturae, et haec per se sufficit. Si vero adjungatur simul repraesentatio intellectualis, erit propter perfectum modum illius processionis, non quia ex praecisa et generali ratione imaginis, ut sic, illud necessarium sit, ut plane constat in imagine hominis respectu Patris sui. Altera vero similitudo, quae est per solam repraesentationem intellectualem, revera non sufticit ad perfectam et propriissimam imaginem, si alias formalis similitudo non intercedat. Nam propria similitudo fundatur in unitate, seu convenientia formali, ubi ergo non est haec convenientia, neque est propria similitudo: ergo neque propria imago, quia ut Augustinus dixit, similitudo est de intrinseca ratione imaginis.
7. Durando satisfit. — Neque argumentum Durandi contra hoc quidquam refert, quia non agimus de similitudine pro relatione, sed pro fundamento , seu unitate, hujusmodi autem similitudo propriissima, est inter Patrem et Filium, non obstante unitate naturae, ut in superioribus ostendi, et docent Patres citati. Eo vel maxime, quod sicut illa relatio similitudinis est rationis in Filio, ita et relatio repraesentantis : ergo quoad has relationes par erat ratio. Quocirca illa unitas numerica naturae, et identitas in illa non solum non minuit proprietatem imaginis, verum potius perficit illam. Quia quanto major est illa unitas, tanto est perfectior convenientia in forma inter pro- cedentem, et principium suum, et hanc vocamus similitudinem, quidquid sit de relatione resultante.
8. Quae processio necessaria ad imaginem.— Circa alterum, scilicet processionem, advertendum est, duobus modis posse imaginem procedere ab eo, cujus est imago. Primo tanquam ab exemplari cognito. Secundo tanquam a principio activo, id est, producente. Prior modus non habet locum in Verbo divino, quia per ipsummet actum cognoscendi, et per primum actum cognitionis paternae procedit. Neque ille modus est necessarius ad imaginem ut sic, ut patet in imagine naturali hominis, qualis Filius est Patris. Sed specialiter ille modus invenitur in imagine, artificiali, et pertinet ad imperfectionem ejus, quia propria et libera causalitate fit. Unde etiam participari potest ab imagine naturali, quae per intellectum libere fit, quomodo factus est homo ad imaginem et similitudinem Dei, Deus enim cognoscendo naturam suam intellectualem, voluit participationem illius homini imprimere, et sic fecit illum ad imaginem suam. Non est ergo hic modus procedendi necessarius ad rationem imaginis, sed prior sufficit, et necessarius est, et (seclusa imperfectione causalitatis) ad veram, et propriam imaginem naturalem. Constat autem hunc processionis modum convyenire Verbo divino respectu Patris.
9. Addi etiam potest, aliquando imaginem procedere ex re repraesentata tanquam ex objecto, non jam praecognito, sed cognoscendo (ut sic dicam) per talem actum, quod invenitur in imagine nostra intentionali. Sic enim verbum nostrum procedit ab objecto, cujus imago aliquo modo existit. Tamen et illa processio ad genus principii activi in nobis reducitur, et imago illa eo modo, quo repraesentat, naturalis est, nam verbum mentis naturaliter repraesentat, et sit, vel producitur. Cumque Verbum divinum sit proprie verbum, illi etiam potest accommodari hic modus emanationis, semotis imperfectionibus, ut in capite sequenti commodius declarabo.
10. Atque ita obiter data, et exposita est trimembris divisio imaginis in naturalem, artificialem, et intellectualem, et indicatum est etiam, in quibus haec membra differant, aut conveniant. Quarum notitiam habere oportet, quia in Scriptura Verbum nominatur vocibus significantibus has omnes imagines, ut sunt Figura, et character, Verbum, et imago, substantie. Ut intelligamus, quidquid perfectius est in omni imagine, reperiri in Verbo sine imperfectione, atque ita esse propriam, et perfectam imaginem. Nam in formali conceptu imaginis ut sic nulla imperfectio includitur, ut ex dictis patet.
11. Deinde ex dictis facile est intelligere, Patrem aeternum nec sui, nec aliarum personarum, nec omnino aliarum rerum posse esse imaginem. Non quidem sui, quia nullo modo a se distinguitur, et ideo nec similis sibi, sicut nec aequalis dici potest : non etiam aliarum personarum, quia licet illis similis sit, et proprie dicatur, non tamen ab illis procedit. Et inde nascitur peculiaris difficultas de Spiritu sancto, quia est similis Patri et Verbo, et ab illis procedit, et ideo quaerendum de illo restat, an sit imago et consequenter, an hoc attributum soli Filio conveniat, quod libro undecimo disputavimus. Nunc vero supponimus hanc esse propriam notionem Filii, ac subinde Spiritum sanctum imaginem non esse. Tandem interrogari hic potest, an Filius sit imago Patris tantum, quia Deus est, an etiam, ut Pater est. Ad hoc vero commodius in capite sequenti respondebimus.