On this page
Caput 9
Caput 9
Sit-ne filius solius patris imago
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi esse potest, quia Verbum mentis est vera et naturalis imago objectorum omnium, ex quorum cognitione procedit, sed verbum non tantum procedit ex cognitione Patris, sed etiam Spiritus sancti et creaturarum, ut dictum est capite quinto et sexto, ergo non est tantum imago Patris, sed etiam aliorum. Major probatur, quia Verbum habet duas illas conditiones necessarias ad imaginem objecti per illud cogniti. Nam amprimis habet similitudinem, cum repraesentat objectum: deinde habet emanationem, quia ex objecto et potentia nascitur Verbum. Et imago secundum quid. Et praeterea improaugetur amplius difficultas respectu Spiritus sancti, quia Filius non tantum est similis illi secundum intellectualem repraesentationem, sed etiam secundum naturalem et perfectam similitudinem substantialem, et alioqui procedit ab illo saltem ut ab objecto cognito, ergo est imago illius.
2. Resolutio. — Nihilominus concors sententia theologorum esse videtur, Verbum solum esse imaginem aeterni Patris, sub hoc enim respectu hanc proprietatem Verbi declarant, et non sub alio, eodemque modo loquuntur Patres. Ratio vero est, quia verbum non habet illas duas conditiones simul ad rationem imaginis necessarias, praecipue processionem, nisi respectu Patris : ergo illius tantum potest esse et dici imago. Magis autem hoc confirmabitur, et solvetur difficultas tota discurrendo per omnia, ad quae Verbum potest comparari, et quasi inductione ostendendo, nullius alterius posse esse imaginem.
3. Verbum non esse imaginem sui. —Primo ergo certum est, Verbum non esse imaginem sui, quia neque a se procedit, neque sibi est similis, quia nullo modo a se distinguitur. Dices, hinc sequi, Verbum non esse imaginem Patris, quia Deus est ipse Pater, sed qua Pater est, quia quatenus Deus est, non distinguitur a Filio. Consequens autem est falsum, quia Verbum non est simile Patri, ut Pater est, sed ut Deus est, quia similitudo non est attendenda in notionalibus, sed in essentialibus, ut dixit D. Thomas, 1 part., quaest. 35, art. 2. Responderi potest primo: Verbum esse imaginem Patris, ut Pater est, quia eum intellectualiter repraesentat, non solum ut Deum, sed etiam secundum propriam rationem Paternitatis, et procedit a Patre, non solum ut a principio producente, ut quod et propriissime, sed etiam ut ab objecto cognito. Sed hoc non recte dicitur, quia sola repraesentatio intentionalis non suffticit ad perfectam rationem imaginis, qualem in divino Verbo intelligere debemus, nisi transeat in substantialem unitatem. Et ideo Paulus vocavit Verbum Figuram substantie ad Hebraeos 1, ut denotaret consubstantiahtatem , sicut ibi D. Thomas adnotavit. Et eamdem consubstantialitatem appellatione absoluta imaginis significatam esse ad Colos. 1, omnes Patres intellexerunt, ut supra retuli. Unde Verbum beatorum, seu visio beatifica, non potest absolute dici imago Dei invisibilis, aut Trinitas, licet intentionaliter illa repraesentet, quia non repraesentat secundum convenientiam naturalem. Unde intentionalis imago revera est priissime dicitur Filius procedere, ut ab objecto cognito, ut in simili statim dicam.
4. Verbum esse imaginem Paítris ut Deus est. — Dico ergo, Filium esse imaginem Patris, ut Deus est formaliter loquendo, id est, si particula u designat formalem rationem terminandi relationem imaginis, quamvis Paterr itas sit conditio necessaria, ut Pater possit esse terminus illius relationis. Cum enim dicimus, Filium esse imaginem Patris, Filium concipimus ut subjectum relatum, Patrem vero ut terminum illius relationis, relatio autem, quam indicat nomen imaginis, seu per quam nos imaginem explicamus, non est alia, quam relatio similitudinis : connotat vero ex parte imaginis, quod talis relatio, seu fundamentum ejus sit acceptum per dimanationem a termino similitudinis. Unde ex parte ipsius subjecti talis relationis (ut sic dicam) fundamentum formale, ac proximum, seu ratio fundandi talem relationem, est natura ipsa, seu forma : conditio autem necessaria est modus habendi formam illam per processionem ab alio, qui terminus est talis relationis. Sic ergo etiam ex parte termini formalis ratio terminandi illam relationem imaginis, est eadem natura seu forma, quia illa est ratio fundandi similitudinem , conditio autem necessaria est modus habendi illam formam per modum principii alterius, qui imago vocatur. Hoc ergo modo dicimus, Verbum esse imaginem Patris, ut Deus est, formaliter, licet in eo requirat conditionem Paternitatis, quae necessaria est, ut possit esse principium Verbi, et consequenter ut possit esse terminus relationis imaginis.
5. Discrimen inter imaginem et similitudinem. — Et hinc facile solvitur objectio facta, nam licet Filius idem sit cum Patre in Deitate, nihilominus Pater habet illam Deitatem sub conditione, et modo necessario in termino ilJius relationis, quam dicit imago. Filius autem non habet illam conditionem necessariam ad terminum ejusdem relationis, saltem respectu sui, et ideo non potest dici imago sui, licet dicatur imago Patris. Unde etiam obiter intelligitur, quomodo licet relatio similitudinis sit sequiparantiae, seu ejusdem rationis in Filio et Patre, nam ad invicem dicitur unus alteri similis, nihilominus relatio imaginis sit disquiparantiae, quia in Filio est imaginis, non vero in Patre, sed imaginati, seu repraesentati cum tamen relatio imaginis juxta ea, quae diximus, non alia, quam similitudinis esse videatur. Ratio enim esse videtur, quia imago non dicit relationem similitudinis absolute, sed ut fundatam in forma accepta ab exemplari. Vel certe imago involvit duas relationes, similis et procedentis in tali similitudine, et ex utraque simul conficit unam denominationem, quae propterea non potest esse eadem in utroque extremo. In illo autem quasi aggregato relationum similitudo attenditur ut formale, processio ut conditio requisita, illa tamen sufficit, ut denominatio varietur in utroque extremo.
6. Imago non dicit in Filio novum proprietatem. — Praeterea hinc etiam obiter intelligitur, quomodo licet nomen imaginis sit pro- prium Filii, et involvat relationem ad eum, cujus est imago, nihilominus inde non multiplicentur personales proprietates Filii, etiamsi nomen imaginis synonymum non sit, nec cum nomine Filii, nec cum nomine Verbi. Ratio autem est, quia duplicem respectum importat imago. Unus vero, qui est similitudinis , non est realis, sed rationis, et ideo non pertinet ad proprietates, maxime cum ille respectus communis sit omnibus personis. Alter autem est respectus realis, scilicet, procedentis et hic non est alius, nisi filiatio, et ideo nec ex hoc capite multiplicantur proprietates. Ex conjunctione autem illorum respectuum sumitur quaedam denominatio, quae sufficit ad proprium et speciale nomen notionale imaginis, non vero ad novam proprietatem, vel notionem in abstracto muluplicandam. Unde facile etiam constat differentia inter nomen Imaginis et F'ilii, eamdem enim rem significant, et eosdem respectus involvunt, sed Filius, formalius importat relatonem procedentis, Imago formalius relationem similis. Item nomen maginis, communius est, non enim requirit ex vi suae significationis relationem Filii, sed procedentis; et ex hoc capite etiam non dicit specialem proprietatem, quia ex vi sua non dicit specificam relationem realem, sed genericam. Et hoc etiam titulo differt vox imago a nomine Ferbi, ex parte relationis procedentis, quia non dicit relationem specificam processionis per intellectum sicut dicit Verbum. Ex parte vero relationis similitudinis imago magis declarat similitudinem naturalem, quam Ferlwmn, quod intentionalem magis indicat.
7. Verbum non est imago Deitatis. — Ulterius sequitur ex dictis, Verbum non esse imaginem Deitatis: nec hujus Dei ut concepti praecise et abstracti a tribus personis. Patet, quia nec procedit realiter ab illo, quia nec Deitas generat, neque hic Deus, ut supra ostensum est, unde nullum respectum realem dicit Verbum divinum ad Deitatem suam, vel ad hunc Deum ut sic. Ac proinde nec est ei similis, cum similitudo requirat distinctionem realem, saltem inter extrema, quae dicuntur similia. Objici vero potest, nam ad Colos. 1, dicitur CHRISTUS , Zmago Dei invisibilis, et ad Hebr. 1, dicitur, Imago substantiee Dei, id est, essentiae. Respondeo ad prius testimonium, ibi esse sermonem de Patre. Praemittit enim Paulus, in principio : Gratia vobis et paa a Deo Patre, et de illo sermorem prosequitur. In Epistola vero ad Hebraeos ita Paulus incipit : Multifariam, multisque modis olim Deus lo- quens Patribus in prophetis, novissime locutus esl nobis in Filio. Ubi plane loqui videtur de Deo Patre, solet enim per quamdam appropriationem nomen Dei simpliciter prolati pro Patre accipi. Quod maxime observare licet in multis orationibus Ecclesiae, quibus prius ad Deum omnipotentem orat et postea subdit : Per Domnum nostrum J esum Christum Filum tuum. Quod relativum, Patrem referat, necesse est. Sic ergo cum Paulo de eodem Filio subdit: Qui cun. sit splendor glorie et figura substantie ejus, illud relativum, ejus ad Deum Patrem refertur. Cum autem dicitur figura substantie, vel nomen substantie, non significat essentiam, seu personam, seu hypostasim, ut graece habetur, vel non significat terminum relationis imaginis, sed perfectionem illius figurae, ita, ut sumatur in vi adjectivi figura substantie, id est, substantialis, vel appositive, fi gura substantie, id est quee est substantia ejus. Denique licet interdum in his locutionibus nomen Dei simpliciter sumatur , cum Christus dicitur Inago DET, quod probabile est in dictis testimoniis, praesertim ad Colos. 1, nihilominus ex vi vocis relativae /mago restringitur ad supponendum pro persona Patris, sicut cum Verbum dicitur Deus de Deo, particula De facit, ut in uno extremo Denus supponat tantum pro Patre, sicut in altero supponit tantum pro Filio.
8. Verbum non esse imaginem S piritus sancti. — Major aliqua difficultas est de persona Spiritus sancti, nam et realiter a Filio distinguitur, et illi perfecte similis est, et ex ejus cognitione Filius procedit, eumque repraesentat, quatenus est Verbum adaequatum divinae intellectionis. Nihilominus dicendum est, Filium non esse imaginem Spiritus sancti. Ratio est, quia non procedit realiter ab illo, quod est de ratione imaginis, ut supra ostensum est. Quod autem ita non procedat, patet, quia Spiritus sanctus nulla ratione dici, aut cogitari potest principium Filii. Nec satis est, quod Filius procedat a Patre, ut cognoscente se et Spiritum sanctum. Primo quia supra est ostensum, non semper rem cognitam esse principium cogniUonis, vel termini, per cognitionem producti, sed tunc solum, quando intelligens ab objecto cognito habet aliquo modo principium cognoscendi, seu speciem intelligibilem, vel id, quod sortitur vicem ejus. At Pater aeternus, dum producit Verbum repraesentativum Spiritus sancti, non habet ab Spiritu sancto ullo modo virtutem producendi tale Verbum, nec Spiritus sanctus ad illam cognitionem sui concurrit (ut sic dicam) ut principium, seu objectum moti- vum, sed ut purus terminus. Hic autem modus non est satis, ut Verbum dicatur aliquo modo procedere ab Spiritu sancto, nam praepositio ab dicit habitudinem principii, unde potius dicendum esset procedere ad Spiritum sanctum, utique repraesentandum, quamvis neque hic modus loquendi usurpandus est, quia non est usitatus. Accedit, quod Verbum divinum ex vi suae processionis non procedit ad repraesentandum Spiritum sanctum, nisi secundario et quasi per consecutionem quamdam ex vi cognitionis divinitatis : unde sola divinitas ut sic, est principium quo, et quasi species intelligibilis, per quam Pater producit tale Verbum. Quando autem aliquid sic cognoscitur secundario ex vi alterius, et per speciem alterius, non potest dici verbum repraesentans illud secundarium objectum, procedere ab iilo, ut est per se notum. Unde nec Pater ipse dici potest principium Verbi ratione Paternitatis, etiamsi per ipsum Verbum secundum suam etiam Paternitatem repraesentetur, quia etiam Paternitas est secundarium objectum, et cognoscitur ex vi essentiae. Et ideo supra dicebamus, Filium non esse imaginem Patris quoad Paternitatem, etiamsi procedat ex cognitione Patris ut sic, seu Paternitatis : ergo non potest dici imago Spiritus sancti.
9. Filium non esse imaginem creaturarum.— Tandem a fortiori concluditur non esse Filium imaginem creaturarum. Tum, quia ab illis non procedit, ut eisdem rationibus a fortiori convincitur. Tum quia non habet cum illis similitudinem perfectam et consubstantialem, quam imago, quae intra Deum est, importat. Tum denique, quia potius creaturae ab illo Verbo procedunt secundum peculiarem quamdam appropriationem, quatenus in se continet ex vi processionis suae ideas omnium creaturarum, quae sunt quasi exemplaria, ad quorum imitationem producuntur creaturae. Illae autem ideae non sunt propriae imagines creaturarum, quia non sunt ab illis sumptae, sed per se sunt connaturales divinitati, quae ex se habet esse principium creaturarum. Nec etiam, ut sunt in verbo, sunt imagines idearum, prout sunt in essentia, quia sunt omnino idem, sicut essentia secundum se, et prout communicata Filio, est una et eadem. Nihil ergo relinquitur, cujus Filius possit esse imago, praeter Patrem, est ergo solius Patris imago.
10. Objectio. — Mices. Divinitas ipsa vocatur ab Augustino imago creaturarum de Fide ad Petilium, cap. 1, cur ergo non poterit etiam Verbum creaturarum imago vocari. Item Ver- bum aeternum dici potest Verbum creaturarum, nam per illud factae sunt omnes creaturae, et omnia portat Verbo virtutis suae.
11. Responsio. — Ad priorem partem respondet D. Thomas, dicta quaest. 35, art. 5, ad 1, ibi Augustinum late et minus rigorose sumpsisse nomen imaginis pro exemplari. Sed forte Augustinus, si attente legatur, non vocat divinitatem imaginem hominis, vel alicujus creaturae, sed ipsum hominem dicit esse ad imaginem divinitatis. Itaque illud ad imaginem non significat exemplar ex parte Dei, ad cujus imitationem factus est homo, estque quasi terminus relationis illius qualiscumque imaginis impressee ipsi homini, sed potius significat illammet imaginem, quae est in homine, quae non dicitur simpliciter imago, sed quasi imago, seu ad imaginem, quia imperfecta est sicut cum dicitur factus homo ad similitudinem Dei, non significatur similitudo, quae est in Deo, sed quam participat ipse homo. Qualiscumque tamen sit illa imago, quae est in homine, una tantum est totius Trinitatis, ut colligit Augustinus ex verbis illis : Faciamus hominem ad imaginem et similitudinem nostram propter pronomen illud plurale nosiram Et idem subinfert , unam esse deitatem trium personarum, in qua illae aequales sunt: non quia ipsa divinitas imago sit, sed quia non possunt tres personae una imagine repraesentari, nisi unam haberent naturam.
12. Ad alteram partem respondeo, cum Verbum dicitur alicujus, ambiguam esse locutionem, nam potest dici Verbum alicujus, quia ab illo dictum, seu prolatum est, vel quia illud repraesentat, et circa illud versatur, ut in materia , circa quam. Priori sensu non potest Verbum divinum dici, nisi Patris tantum, ut constat. Posteriori autem modo dici poterit esse personarum omnium, et creaturarum. Tamen quia ambigua est locutio, non est ita loquendum sine declaratione, ne detur occasio erroris. Praesertim, quia prior sensus videtur magis usitatus, et proprius. Cum enim dicimus, hoc Verbum vel testimonium est Augustini, non significamus in illo, aliquid dici de Augustino, sed esse scriptum, vel probatum ab Augustino. Quando vere significare volumus habitudinem objecti seu materiae, circa quam, potius dicimus, Verbum esse de tali re. In nomine autem imaginis utrumque significari videtur per modum unius, dicitur enim imago alicujus, quae illum repraesentat tanquam eum, a quo processit, et ideo non est eadem omnino ratio.