On this page
Caput 10
Caput 10
An verbum sit sapientia patris, qua pater ipse sapiens est
1. Verbum quo sensu dicatur sapientia Patris. — Quod attinet ad priorem partem communis locutio sanctorum Patrum est, Verbum esse sapientiam Patris. Ita loquitur Athanasius, oratione contra Gregales Sabellii, Nazianzenus, oratione 1, Apologetica, circa finem, et oratione 33, circa finem, Ambrosius 1, de Fide, cap. 2, Augustinus f, de Trinitate, a principio, Anselmus, in Monologio, cap. 46. Et habet fundamentum in Paulo 1, ad Cor. 1. Ubi CHRISTUM vocat Dei virtutem, et Dei sapientiam. Duobus autem modis potest vox, sapientia, sumi in illa locutione. Primo pro sapientia essentiali, et ita videtur sumere Anselmus, loco citato. Nam quia eadem est sapientia Patris et Filii, et Filius est illa Sapientia : ideo dici potest esse sapientia Patris. Advertit autem Anselmus, magis dici Filium sapientiam Patris quam e converso, quia Filius habet illam sapientiam a Patre, et non e contrario. Hic vero loquendi modus non est adeo usitatus, quia et est minus proprius, et aequivocationem potest pati : sicut absolute non dicimus, Verbum esse Deitatem Patris, quamvis sit Deitas, quae est Pater, vel quam accipit a Patre. Posito vero illo sensu, ut vera sit propositio, ita explicanda est, Filius est sapientia Patris, quia est illa sapientia , quae est Pater , et illam habet a Patre.
2. Altero vero modo sumitur nomen Sapienlia personaliter pro sapientia genita : quae significatio est etiam usitata, ut Augustinus notat, et in libris sapientiae seepe in hac significatione sumitur. Tamen quia vox ipsa in rigore est absoluta et communis, solumque appropriatur Filio, quia ex vi processionis suae formaliter recipit sapientiam a Patre, ideo, ut sit proprium nomen Filii, semper vel addendum est aliquid, quo id significetur, vel ex circumstantia sermonis constare debet, ut notavit Gabriel, in 1, dist. 32, ut cum dicitur sapientia genita, vel sapientia de sapientia, ut Augustinus loquitur. In hac ergo significatione dicitur proprie Verbum sapientia Patris. Est autem ulterius advertendum, per illum genitivum Patris, duplicem habitudinem significari posse, scilicet causae formalis vel originis, sic non verbum hominis dici potest sapientia ejus, quia et ab illo procedit, et illum consti- tuit formaliter actu sapientem. Respectu ergo Patris significatur solum habitudo originis, non formae : unde recte dixit Athanasius supra :Sapientia Patris est Filius, non ut in homine, ubi per sapientiam est sapiens, sed ec sapiente sapientia illa ortum habet. Et ratio est clara, quia qui est talis per aliquam formam, aliquid ab illa recipit : Pater autem nullo modo recipit sapientiam a Filio, sed potius illam ipsi communicat.
3. An Pater sit sapiens sapientia genita. — Hinc definienda est illa quaestio an Pater dici possit sapiens sapientia genita. Nam hoc aliquando affirmavit Augustinus, lib. 83 quaest., q. 23. Nihilominus dicendum est, locutionem illam in rigore falsam esse, quam propterea idem Augustinus retractavit 1, Retract., cap. 26, et lib 6 de Trin. cap. 1 et 9 lib. 7, cap.1 et 3, et lib. 15, cap. 7, et consentiunt scholastici in 2, dist. 32, et D. Thomas, quaest. 1, Capreolus, quaest. 1, art. 2. Ratio est clara, quia per illam locutionem in rigore significatur causalitas formalis, vel modus ejus, sapientiae genitae ad constituendum Patrem sapientem: hoc autem falsum est, ut diximus. Et quamvis extendere velimus etiam improprio modo locutionem illam, ad significandum alium causalitatis modum, semper erit falsa locutio, quia in nullo genere Pater est sapiens aut a sapientia genita, aut per sapientium genitam -- per has non duas particulas tantum explicare possimus quamcumque habitudinem illa locutione significatam.
4. Objectio. — Superest vero objectio: nam Pater est sapiens intelligendo: sed intelligit Verbo suo, ergo sapit, seu est sapiens Verbo suo: at Verbum est sapientia genita, ergo est sapiens sapientia genita. Probatur minor, reliqua enim clara sunt ex Augustino 15, de Trinitate, dicente cap. 14: Novit omnia Pater in seipso, novit in Filio, sed in seipso tanquam seipsum, in Filio tanquam Verbuwn suwm. Perinde autem esse videtur dicere, Patrem cognoscere omnia Verbo aut in Verbo. Et confirmatur: nam Pater est etiam sapiens dicendo, nam in summo Spiritu idem est dicere, quod sapere, ut dixit Anselmus, in Monol., cap. 34, sed Pater dicit omnia Verbo suo, ergo sapit omnia Verbo suo. Tandem confirmatur, quia Filius est sapiens sapientia genita: et Pater non est sapiens alia sapientia, ergo.
5. An Pater intelligat Verbo. — Circa argumentum quidam existimant posse admitti illam locutionem, Pater intelligit Verbo, quia non constituunt differentiam inter haec duo, itelli- gere Verbo, vel in Verbo. At profectoilla locutio falsa est, ut recte notarunt Scotus et Gabriel supra. Quia nulla habitudo ibi significari potest, nisi formalis, quae falso attribuitur Verbo divino respectu Patris, ut convincit argumentum factum. Unde in hoc differt a verbo humano, ut ex Athanasio notavimus. Per illam autem locutionem intelligit in Verbo, significatur tantum habitudo objecti, quomodo etiam dicuntur Beati videre res in Verbo, et ideo dixit Augustinus, Patrem intelligere in Verbo suo, quia revera est objectum intellectionis paternae, in quo speciali modo omnia repraesentantur.
6. Refellitur. — Circa hanc autem locutionem adverto ulterius, quamvis approprietur Verbo propter specialem modum processionis suae, non tamen esse ita propriam, quin etiam possit Pater omnia cognoscere in Spiritu sancLo, sicut dicitur etiam omnia cognoscere im se ipso. Et eadem ratione, separando cognitionem a productione non est proprium Patris cognoscere omnia in Verbo divino, sed ipsum Verbum etiam in se omnia cognoscit, et Spiritus sanctus similiter. Quorum omnium ratio est, quia repraesentatio omnium intelligibilium convenit Verbo ratione essentiae: et ideo sicut essentia est in omnibus personis, ita etiam illa repraesentatio. Solum est discrimen, quod in Verbo est ratione suae processionis formahter: in Patre - autem est sine processione: in Spiritu sancto vero non est ex vi formalis processionis, sed per aliquam communicationem. (Quod autem omnia cognoscantur in Verbo, non est propter modum habendi repraesentationem illam, sed propter ipsam repraesentationem, et ideo in qualibet persona omnia cognoscuntur. Nam idem omnino est intelligere Patris et alarum personarum: idem ergo objectum habet in omnibus: quidquid ergo una cognoscit in alia, cognoscit etiam altera, et e converso. Quod etiam ex re ipsa patet: nam cognoscere unam personam in alia non potest esse aliud, quam cognoscere unam ex vi cognitionis alterius, vel propter identitatem essentiae, vel propter connexionem relativam, sed hoc totum aeque cognoscit Pater in Spiritu sancto sicut in Filio, et singulae personae in caeteris: ergo haec omnia communia sunt, solumque haec intervenit differentia, quod connexio correlativa formalior est inter Patrem, verbi gratia, et Filium, quam inter Patrem et Spiritum sanctum, sed hoc ipsum ita cognoscit Spiritus sanctus in Filio, sicut Pater.
7. Objectio. — Responsio. — Dices, haec omnia vera esse de intellectione et repraesentatione essentiali, non autem de notionali, quia Verbum notionaliter soli Patri repraesentat, ergo et e converso solus Pater per notionalem intellectionem intelligit in Verbo suo quodam speciali modo, quo non intelligit in Spiritu sancto. Respondeo, objectionem procedere ex falsa apprehensione, ac si intellectio notionalis diceret proprium actum intelligendi convenientem Patri et non aliis personis, quod falsum esse supra libro primo ostendi, et in praesenti patet. Quia alas Pater haberet aliquam sapientiam, quam non habet Filius, quia omnis intellectio divina sapientia est. Praeter quam quod nec intelligi neque explicari potest, quis modus sit ille, quo Pater intelligit, et non Filius. Non ergo differunt in modo intelligendi, sed in modo habendi intellectionem, quia Pater a se, Filius a Patre: et intelligere notionaliter nihil aliud addit, nisi habere illud intelligere a se: et ideo posse producere intelligendo. Idem cum eadems proportione dicendum est de repraesentatione Verbi, unde repraesentare notionaliter, non est repraesentare soli Patri, sed est repraesentare a solo Patre, at repraesentatio illa a Patre accepta omnibus innotescere potest, qui habuerint virtutem intelligendi illam. Quod plane sentit Cyrillus Alexandrinus 1, Thesauri, cap. 1, cum dixit, Patrem in Verbo tanquam in imagine repraesentari : et ideo dixisse Verbum: Qui videt me, videt et Patrem, quod non de solo Patre, sed de omnibus dixit : illud enim relativum Qui, universale est et indifferens. Quam sententiam habet etiam Ambrosius, l. 5, Exameron, et 1 de Fide, cap. 4, Bernardus, serm. 8, in Cant., et Rupertus 2, de Trinitat., cap. 2.
8. Varie locutiones emplicantur. — Soltvitur prima confirmatio. — Circa primam confirmationem breviter advertendum est, tres esse voces, quibus significamus actum intelligendi paternum, vel processionem, quae per illum est, scilicet generare , intelligere , dicere. Inter quas haec est differentia , quod verbum generundi solum dicit habitudinem ad terminum productum, non autem ad objectum : unde fit, ut nec reflecti possit supra ipsum generantem, nec construi cum termino in causa significante modum causalitatis, sed purum terminum, et ideo non dicimus, Pater generat se, nec , generat Verbo , sed tantum, generat Verbum. Vox autem Zntelligendi, non dicit habitudinem ad terminum productum, ut recte dixit divus Thomas, q. 34, art. 1, sed dicit tantum actum formalem intelligentis cum habitudine ad objectum, et ideo potest reflecti supra ipsum Patrem, intelligit enim se. Potest etiam conjungi cum 'ilio in casu etiam significante objectum, nam etiam Pater intelligit Filiun. Non tamen potest cum illo construi in casu significante causalitatem, quia deberet significare causalitatem formalem, seu originem: neutro autem modo Pater intelligit VerDo : quidquid sit de creaturis. Verbum autem dicere , respectum ad terminum productum dicit, et ideo propriissime dicimus Patrem dicere Verbum suum. Tamen haec vox non sistit in solo termino producto : nam dicit illum, quatenus est repraesentativus, et ideo etiam construitur cum rebus dictis in casu significante objectum, vel quasi objectum, et ideo reflecUtur supra ipsum dicentem, ut Pater dicit se, quia in Verbo suo repraesentatur et eadem ratione, dicit Verbum suum, non tantum ut rem productam, sed etiam ut rem dictam. Ac denique construitur cum ipso termino etiam in casu significante causalitatem : nam Pater dicit Verbo, quia tunc non significatur aliqua causalitas formalis Verbi circa Patrem, sed sola repraesentatio et habitudo signi, quae est in Verbo ad res dictas. Ad confirmationem ergo neganda est consequentia, nam licet intelligere et dicere in re sint idem , ratione tamen et modo significandi differunt.
9. Ad secundam confirmattonem. — In secunda confirmatione petitur, quid sentiendum sit de hislocutionibus, Filius est sapiens, sapientia gentia,vel, Pater ingenita. De quibus multa apud D. Thomam, Capreolum, Durandum, Gabriel, et alios in 1, dist. 32. Ego breviter censeo, priorem locutionem in proprio et formali sensu esse falsam, nam Filius est sapiens sapientia essentiali, quae genita non est: sicut non potest dici, Filius est Deus, Deitate genita, sed potius, ingenita, sumendo illam vocem negative. Nam si sumatur privitate, etiam dici non potest, Sapiens sapientia ingenita, quia in rigore significatur habitudo formalis, et illo modo sapientia ingenita est Pater, Filius autem non est sapiens per Patrem formaliter, sed a Patre. Quia vero ipse Filius est sua essentia, et e converso sapientia essentialis est ipse Filius, ideo materialiter dici potest Filius esse sapiens sapientia , quae est sapientia genita , quomodo etiam dici posset sapiens sapientia, quae est sapientia ingenita, melius est tamen vitare has locutiones propter ambiguitatem et improprietatem. Et eadem proporuone sentiendum est de Patre, est enim sapiens sapientia ingenita negative, id est sua essentia, non tamen pro- prie privative, nisi materialiter et identice, ut in Filio satis explicatum est. Ad confirmationem ergo dico satis hinc constare, quomodo Pater et Filius eadem sapientia sapiens sit. 10. Alia nomina secundae personee. — Tandem ex his, quae de quatuor nominibus secundae personae diximus, facile est, omnia nomina, quae in Scriptura Christo Domino attribuuntur, interpretari. Quaedam enim sunt propria, ut Verbum, Filius; alia metaphorica, ut vapor, speculum, candor, Sap. 1, figura, splendor, ad Hebr. 1, et similia, quae ad propria revocanda sunt, ut constat. Rursus propria quaedam sunt personalia, ut Imago, Verbum : quaedam essentialia, ut Deus . et ex his, quaedam appropriantur Verbo, ut Sapientia modo explicato, ad quam revocatur Veritas et similia. Denique tam metaphorica, quam propria, quaedam tribuuntur Christo ut Deo, sicut ea, quae diximus: alia Christo ut homini, ut esse hominem, Pastorem, Caput et alia, quae in libro de Incarnatione explicata sunt, et de illis videri possunt, quae nomine Augustini dicuntur, in libro de Incarnatione Verbi, a capite 10, ad 15, in tom. 4, et quae notat Hilarius, libro de Unitate Patris et Filii, in fine.