On this page
Praeambulum
Praeambulum
Priusquam de tertia persona Trinitatis dicamus, operae pretium est de illius principio dicere, quod Spirator appellatur. Nam licet correlativum Spiritus sancti sit, et ex hac parte videatur esse simul cognitione cum illo, tamen quatenus habet suam prioritatem originis, et in se est aliquid subsistens, suam propriam considerationem habet, quae et pertinet quodammodo ad consummatam de Patre et Filio tractationem, quia esse Spiratorem est tanquam proprietas communis illis, et parabit viam ad cognitionem Spiritus sancti, quam in sequenti libro trademus. Hic vero supponimus, necessarium esse dari aliquod principium tertiae personae, quia oportet, illam esse productam, aliter enim multiplicari non posset. Sicut autem illam personam Spiritum sanctum vocamus, ita principium ejus appellamus Spiratorem. Circa quod nomen praemittere oportet, posse denominationem illam sumi, vel ab origine aciva, vel a relatione Spirantis, seu producentis per voluntatem: in hac enim processione ut theologi notarunt, ob penuriam nominum, eadem voce originem et relationem nominamus. Quae duo licet in re non distinguantur, tamen ratione distincta sunt, juxta dicta superius libro quinto et sexto. Quae distinctio quantum ad modum nostrum concipiendi multum refert. Is autem, qui tam ab origine, quam a relatione denominatur, idem est, et de illo praesertim agimus in hoc libro: nam illae proprietates in abstracto explicatae sunt in dicto libro quinto et sexto, hic autem magis etiam declarabitur earum ratio.