Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

Non solum patrem, sed etiam filium esse spiratorem, seu spiritus sancti principium

CAPUT I. NON SOLUM PATREM, SED ETIAM FILIUM ESSE SPIRATOREM, SEU SPIRITUS SANCTI PRINCIPIUM.

1. Punctum controversie. — Quod Pater sit Spiritus sancti principium, adeo est certum, ut nec haeretici, qui Trinitatem confitentur, id negent. Quia Scriptura expresse dicit, Spiritum sanctum procedere a Patre, id enim disertis verbis asseruit Christus, Joan. 14: Spiritus, qui a. Patre procedit, et supra ostensum est Patrem esse fontem totius Deitatis. De processione igitur a Filio est controversia, quae solum cum Graecis versatur: nam in Ecclesia Latina etiam fuit semper indubitata haec veritas, quod Spiritus sanctus a Filio procedat, ut in Concilio Lugdunensi sub Gregorio X, definitum est, et habetur in capite unico, de summa Trinitate, in 6, et in Concilio Lateranensi sub Innocentio IIl, in capite Firmiter, et late in Concilio Florentino per totum. Et ex antiquis Conciliis, in Toletano 13, in Confessione Fidei, et in aliis, quae infra indicabo. In Patribus etiam Latinis passim occurrit haec veritas, praesertim videri potest Leo papa, epist. 91, alias 93, c. 1, et Hormisdas papa, epist. 1, cap. 2, Augustinus 5, de Trinitate, cap. 11, et lib. 15, cap. 10, 15 et sequentibus, Hilarius, lib. 2, de Trinitate, Prosper, lib. 1, de Vita contemplativa, cap. 18, et alios statim commemorabo.

2. Sententia Graecorum.—Ab hac tamen veritate dissenserunt Graeci, et primus, apud quem legitur contrarius error, est Theodoretus in contradictione, anathemat. 9. Cyrillus, ubi dicit: Si Spiritum sanctum ex Filio, aut per Filiumn essentium habere dicas, tanguam impium aspernabimus, credimus enim Flio dicenti, Spiritus, qui ex Patre procedit. Et hunc errorem secuti sunt eo tempore Nestoriani, quibus tunc Theodoretus favit, ut colligitur ex Concilio Ephesino, tom. 2, cap. 31, et ex 5 Synodo, collatione 4, in fine. Tunc autem de hoc errore ex professo tractatum non est, imo nulla de illo postea fuit mentio usque ad tempora Theophylacti ante quingenos et quadraginta annos. Qui hunc etiam docuit super Joannem 3, et expresse reprehendit Latinos, tamen sine schismate, vel aperta haeresi. Postea vero a tempore Leonis IX, pontificis, ortum est apertum Schisma, et propter hunc articulum, inter ahos, Ecclesia Graeca a Latina divisa est, negata obedientia summo pontifici. Potest autem tota eontroversia ad quatuor puncta reduci, de Scriptura, de Conciliis Graecis, de Patribus Graecis, et de Additione ad Symbolum: quae breviter espediam.

3. Argumentum Graecorum ex Scriptura. Circa primum Graeci contendunt, esse contra Scripturam, dicere, Spiritum sanctum procedere a Filio, potestque argumentum confici ex verbis Cyrilli Hierosolymitani, catechesi 16, ubi sic ait: Dicamus de Spiritu sancto ea tantum, quae scripta sunt - si quid autem scriplum non est, curiose non scrutemur. Ipse Spritus sanctus elocutus est Scripturas, ipse de se ipso dicit, quantum voluit, aut quantum fuimnus capaces: quae ergo ille non dizit, nos non audiamus. Àt Joannes, decimo quarto,tantum dictum est, Spiritus, qui a Patre procedit, ergo virtute excluditur processio a Filio.

4. Veritas Catholica ex Scriptura. — Nihilominus dicendum est, processionem Spiritus sancti a Filio in Scriptura sufficienter contineri. Et imprimis argumentum factum in hac materia nullius momenti est, primo, quia ibi non additur dictio exclusiva. Ut autem notavit Augustinus 3, contra Maximinum, c. 14. Christus specialiter tribuit Patri productionem Spiritus sancti, quia estauctor, seu principium, in quo, et a quo est virtus spirandi. Sicut a Dionysio, cap. 2, de divinis nominibus dicitur, fons divinitatis. Secundo addit Anselmus, in libro de Processione Spiritus sancti, non excludi Filium, quia in his, quae non repugnant filiationi, quidquid attribuitur Patri, intelligitur attributum Fitio. Quam responsionem prius uedit Cyrillus Theodoreto in defensione noni anathematismi dicens: procedit a Patre Spiritus sanctus secundum Salvatoris vocem, sed. non est alienus a Filio, omnia enim habet cum Patre, et hoc ipse docuit.

5. Secundo colligitur assertio ex Joann. 14, 15 et 16, quatuor modis. Primo quia Christus de Spiritu sancto dixit: De meo accipiet et annuntiabit vobis. Una enim persona divina non accipit ab alia, nisi procedendo, Spiritus sanctus autem accipit a Filio, ut ipse dixit, ergo. Ponitur autem de futuro verbum accipiet , propter significandum futurum effectum. JEterna enim processio omnia tempora comprehendit, sicut ibidem dixit : Quecumque audiet, loquetur. Atque ita exposuerunt illa verba, non solum Latini, Augustinus ibi, Hilarius 8, de Trinitate, Ambrosius, lib. 2, de Spiritu sancto, cap. 12, et lib. 5, de Fide, cap. 6; sed etiam Graeci, Didymus, lib. 2, de Spiritu sancto, Nazianzenus, orat. 49, in fine, Cyrillus supra. Nec repugnat Chrysostomus in Joannem : quamvis alias etiam expositiones habeat.

6. Deinde hoc confirmant verba, quae Christus Dominus subjungit : Omnia que habet Pater, mea sunt : propterea diai, quaa de meo accipiet. Quibus verbis et praecedentium verborum datam expositionem confirmat, et novam probationem nobis praebet. Nam, ut supra exposuimus ex Concilio Florentino et ex Damasceno, libro 3, c. 9et 14, et Augustino, lib. 5, de Trinit., c. 14. Filius habet omnia, quae Pater, excepta sola paternitate, seu, quod idem est, omnia quae non repugnant filiationi, hujusmodi autem est spirare, seu spiratio activa, ut per se constat, et ex discursu eorum, quae dicimus, clarius patebit. Ergo.

7. Praeterea Christus vocat illis locis Spiritum sanctum, jSpiritum veritatis, quod ita exposuit Cyrillus, libro decimo in Joann., cap. ult., et epist. 10: Pollicetur Spiritum veritatis, id est suum : nam ipse veritas est, non est enim Spiritus alienus a substantia Filii, sed ea eo naturaliter procedit. Clarius autem ad Romanos, octavo, vocatur Spiritus sanctus, Spiritus Christi, et Act. 16, vocatur Spiritus Jesu, et Galat. 4: Misit Deus in corda nostra Spiritum PFili sui. Quibus locis manifeste sermo est, non solum de donis, sed etiam de ipsa persona Spiritus sancti, quae nobis datur et in nobis operatur. Non potest autem una persona dici alterius, nisi propter processionem, quidquid Theophylactus supra tergiversetur,nulla etiam alia habitudo excogitari potest. Quarto promittit Christus Dominus ibi, se missurum Spiritum sanctum, Quem ego, inquit, anittam vobDis a Patre. Persona autem non mittitur, nisi ab ea, a qua procedit, ut infra ostendemus. Et idem argumentum sumunt Patres ex eo, quod Christus Dominus, Joannis 21, Spiritum sanctum dedit, dicens : Accipite Spiritum sancLum.

8. Argumentum Grecorum eam Conciliis. — Circa secundum punctum de Conciliis. Graeci etiam contendunt, in Concilio Constantinopolitano 1, suam sententiam esse traditam, et consequenter fuisse receptam in sequentibus synodis generalibus, praesertim usque ad sextam. Sed hic etiam in eodem modo argumentandi deficiunt, nam in Concilio Constantino- politano 4, traditum quidem est, Spiritum sanctum procedere a Patre, quod etiam in sequentibus synodis est receptum, nunquam tamen negatum est, procedere etiam a Filio. Neque in illis hoc est declaratum, quia haec causa tunc non agebatur, et ad confutandas haereses, quae tunc fuerant ortae, sufficiens visum est illo modo loqui, quo Scriptura loquitur. Addunt praeterea graves auctores, virtute hoc esse traditum in Concilio Ephesino, et sequentibus. Nam Concilhum Alexandrinum cum Cyrillo, Epistola decima, verbis satis expressis hanc docuit veritatem : nam inter alia, cum de Filio loqueretur, dicit Ab eo emittitur Spiritus, et secundum aliam translationem, quae habetur in quinta synoda, actione sexta, dicitur, Ab eo effunditur. In Concilio autem Ephesino, tomo primo, capite decimo-quarto, dicitur Ab eo procedit, juxta versionem Peltani et ita etiam legit Gratianus, in capite penultimo, de Consecratione, distinctione quinta. Illa autem epistola approbata est, et recepta in Concilio Ephesino, ut constat ex 2 tom., cap.3 et 5, et postea in quinta synodo, actione 6, et in 6 synodo, actione 17. Et eamdem approbationem in sui defensionem attulit idem Cyrillus, in libro Apologetico ad Theodosium, qui etiamrefertur in quinto tomo Concilii Ephesini, capite secundo. Ac denique in Concilio Chalcedonensi, actione prima, profitentur Patres, se credere juxta duas Epistolas Cyrilli approbatas in Concilio Ephesino, quarum una est illa decima.

9. Veritas ex Conciliis ostenditur.—Mhaec tamen omnia, licet gravissima sint, non existimo fuisse sufficientia illo tempore, ut certam fidei definitionem continere censerentur, neque ut possimus tanquam haereticos damnare eos, qui temporibus illis contrarium dixerunt. Primo, quia verba illa non sunt tam clara et expressa, quantum ad fidei definitionem necessarium est. Secundo quia in illis Conciliis (quod maxime in definitionibus Conciliorum attendendum est) non agebatur per se de hoc puncto, sed de Incarnationis mysterio, et in doctrina ad illud pertinente, contra Nestorium approbatur Epistola Cyrilli, et Concilii Alexandrini. Tertio, quia idem Cyrillus respondens Theodoreto non damnat ejus sententiam quoad hanc partem ut haereticam, sed simpliciter respondet ad testimonium Scripturae ab illo citatum. In Conciliis ergo Graecis haec veritas primum videtur definita in septima synodo Nicena 2, in Fidei confessione, postea vero confirmata est in aliis Conciliis supra citatis, Lugdu- nensi, Lateranensi et Florentino in quibus Gnaeci convenerunt et consenserunt. Et tempore Anselmi fertur, aliud simile Concilium fuisse congregatum, in quo etiam fuerunt Graeci convicti, ut ex ipso Anselmo colligitur, libro de Processione Spiritus sancti. Omitto alia Concilia antiqua, quae in historiis referuntur, quia sunt minus certa: posteriora vero concilia latina referre non est necesse, quia notissima sunt.

10. Argumentum Graecorum en suis Patribus. — Tertium punctum propositum est de sanctis Patribus Graecis, in quibus moderni schismatici magnam vim faciebant, ut intelligi potest ex prolixa disputatione habita in Concilio Florentino, et ex Basarione, in libro pro Unione, qui habetur post Concilium Florentinum. Quibus locis aperte ostenditur, falso Graecos imposuisse hanc sententiam Patribus suis. Quod prius etiam fuerat traditum in dicto Concilio Lugdunensi, ubi dicitur hunc esse communem sensum Patrum Latinorum et Graecorum. Praeterea hi moderni Graeci non negant, se in hoc dissentire a Patribus Latinis, in quo a suis antiquis Graecis multum discordant, nam in Concilio Chalcedonensi, et 5 et 7 Synodo cum magna veneratione Latinorum sententias susceperunt.

11. Veritas catholica em Patribus Grecis.— Deinde quod ad Patres Graecos attinet, possumus illos in tres classes distribuere. Quidam praecesserunt Concilium Ephesinum, alii adfuerunt illi, alii denique subsecuti sunt. De primis certum est, omnes vel asseruisse hanc veritatem, velin sinuasse, et nullum dixisse contrarium. Hoc patet primo ex Athanasio in suo Symbolo dicente: Filius a Patre solo est, Spiritus sanctus a Patre et Filio. De cujus Symboli auctoritate videri potest Genebrardus, l. 3, de Trinitate, et Bellarminus, l. 2, de Christo, cap. 25, nobis sufficiat antiquissima traditio, et universalis Ecclesiae acceptatio. Idem sentit Athanasius, Epist. 1 et 2, ad Serapionem episcopum. Expresse id etiam docuit Dydimus, . 2, de Spiritu sancto (habetur inter opera Hieronymi), ubi exponens verba Christi, de Spiritu sancto dicentis: Quecumque audiet, loguetur, inquit, non loquitur a semetipso Spiritus sanctus, quia inseparaliliter est a me et a Patris voluntate. Cyrillus etiam Hierosoly mitanus, catechesi 16: Pater, inquit, dedit Filio, Filius autem tradidit Spiritui sancto. J esus enim est, qui diait, omnia miht tradita sunt a Patre meoc, et de Spiritu sancto idem dicit, ille me gloriftcabit, quia de meo accipiet. Idem significat, ca- techesi 17, licet minus clare. Quarto, Basilius, Iib. 3, contra Eunomium, dicit : Spiritum saauctum esse dignitate secundum a Filio, cum ab ipso esse habeat, imo et pendeat. Sic dicit ipse: moderanda autem est vox pendeat, quae pro origine tantum posita est. Et l. 5, Spiritum sanctum vocat Ferbum et imaginem Filii, u significet processionem ab illo, de quo libro sequenti dicetur. Quinto, Nazianzenus, oratione2, dicit, Filium accepisse omnia, que Pater habet, excepta sola causalitate sua, id est, ejusdem Filii processione, sic enim intelligendus est. Alia etiam loca adduci solent, quae favent quidem, licet non sint clara. Sexto, expresse id tradit Chrysostomus, homil. 1 et 2, de Symbolo, in 5 tomo. Septimo, Epiphanius, haeres. 69, et in Anchorato. De quo videri potest Concilium Florentinum, sess. 18. Octavo, adjungi potest Fhilo, quem ipse Epiphanius per revelationem Episcopum ordinavit. Ille enim in libro enarrationum in Cantica, circa principium, in t.1 Bibliothecae: Pater, inquit, per Filium creat, etc. Una cum divino illo Spiritu, qui ab ipso et a Filio procedit. Denique addi possunt Gregorius Thaumaturgus, et Gregorius Nyssenus referens ejus vitam, quatenus dicunt, Spiritum sanctum esse imaginem Filii: nam imago processionem includit, ut supra dictum est.

12. In secundo ordine pono solum Cyrillum Alexandrinum qui resistit Theodoreto, qui oppositum dicere primus omnium ausus est, et ideo Cyrillus multis in locis hanc veritatem repetit et confirmat. Ut in Epist. 10 citata, et in defensione noni anathematismi, et in alia ejus declaratione, quae habetur tom. 5, ConciIi Ephesini, cap. 1: Spiritus sanctus, inquit, ex ipso est, scilicet Christo. Idem in expositione Symboli Niceni, 2 tom., Concilii Ephesini, c. ult., et lib. 1, de Fide ad Reginas, et etiam lib. 2 et alio libro, de Fide ad Theodosium, quae omnia habentur in eodem Concilio, t. 1, c. 4, 5 et 6. Idem saepius lib. 20 et 11, in Joannem, explicando locaScripturae, quae supra adduxi.

13. Post illud vero Concilium pauci fuerunt sancti Graeci graves, qui de hoc mysterio scripserint, praeter Damascenum, qui nobis aliquod negotium facit, nam lib. 1, de Fide, c. 11, ita concludit eg Filio Spiritum sanctum non dicimnus. Propter quae verba D. Thomas, quaest. 10, dc Potentia, art. 4, ad ultimum, fatetur, Damascenum descendisse in sententiam Theodoreti. Sed hoc profecto nimium est, nam Theodoretus non solum negavit, Spiritum sanctum procedere a Filio, sed etiam procedere a Patre per Filium, qui est modus loquendi frequentior Graecorum, ut in sequentibus explicabo. At vero Damascenus, in eodem libro, cap. 10, plane docet, Spiritum sanctum ea Patre procedere, et per Filium, omni creature impertini. Et cap. 9, dixerat: Omnia, quee habet Pater, habet Filius, hoc solo emcepto, quod ingenitus non est. Et cap. 11, vocat Spiritum sanctum Spiritun Filii, et addit, sicut ex sole procedunt radius et splendor ; ita a Patre procedere Filwmn et Spiritum sanctum, et Spiritum sanctum comparat splendori, quia per radium procedit, et cap. 18, vocat Spiritum sanctum imaginem Filii, in quo etiam processionem denotat. In illis ergo verbis non existimo, rem ipsam negare voluisse, sed phrasim graecam retinuisse, et ideo fortasse non dixit, non est, sed, non dicimus, quia juxta vim Graecae linguae illa particula ex indicat denominationem ab aliquo tanquam a primo fonte et principio, in quo sensu dicitur Spiritus sanctus esse ex solo Patre, quia a Filio non est, nisi ut habente virtutem a Patre. Quod notavit Bessarion pro aliis Patribus Graecis in citato libro, et ex scholasticis ita intellexit Damascenum Thomas de Argentina, in 1, dist. 11, quaest. 1, art. 1. Neque refert, quod in 7 Synodo graeca, jam illa locutio recepta est, tum quia aliqui existimant, in illa etiam synodo graece non haberi, nisi per Filiun, tum maxime quia Damascenus fuit antiquior illa Synodo, nam in ipsa citatur.

14. Praeterea in hoc ordine numerari possunt Anastasius Synaita (cujus fit mentio honorifica in sexta synodo) qui lib. 1, de Rectis tidei dogmatibus bene de hoc mysterio sentit. Item Tarasius, in Epistola, quae refertur in septima synodo, actione 3. Denique Sophronius in Epistola relata in sexta synodo, action., 11, licet in principio solum dicat, Spiritum sanctum a Patre procedere, postea indicat etiam ad Filium habere relationem, dum ait : Jvunquai Filium Patri defuisse, nec Spiritum sanctum Filio. Solus ergo Theophylactus inter auctores Graecos aperte se in hoc opposuit Ecclesiae Latinae, sed illius auctoritas in hoc nullius momenti est, excusatur autem a pertinacia haeresis, quia ante exortum schisma scripsit. Citari etiam solet Euthimius (qui multo est modernior), Joan. 14, sed ille non negat Spiritum sanctum procedere a Filio, sed solum tacet, et loquitur more Graecorum, et ideo nolo illi errorem imponere.

15. De particula Filioque symbolo addita. — Circa punctum quartum supponendum est, in Concilio Nicaeno nihil aliud in Symbolo po- situm fuisse, nisi, Credo in Spiritum sanctum, Concilium autem Constantinopolitanum primo addidisse : Ex Patre procedentem, postea vero adjunctam esse illam particulam Filiogue. De qua valde conqueruntur Graeci, quia putant repugnare non solum illi Concilio, sed etiam Ephesino, tom. 2, cap. 33, et tom. 5, cap. 6, in Epistola Cyrilli ad Joannem Antiochenum, et Concilio Chalcedonensi, act. 5, in secunda fidei definitione, nam anathemate feriunt eos, qui ausi fuerint aliam fidem componere.

16. Respondent vero aliqui, negando suppositionem. Dicunt enim in prima formatione illius Symboli positam esse illam particulam, Filioque, in eodem Concilio Constantinopolitano. Ita sensit Loaysa in Scholio ad Concilium 3 Toletanum et monetur, quia in illo Concilio refertur illud symbolum cum illa additione; additque : dem sumo ea quodam symbolo Hieronymi, et ex Cassiodoro, lib. 9, tripartite, cap. 16.

17. Magister sententiarum.— Sed hoc difficile creditu est, quia in nullo codice antiquo illius Constantinopolitani Concilii hoc habetur: et in quatuor synodis generalibus sequentibus refertur illud symbolum sine illa particula. Et in eodem Concilio Toletano 3, nunquam hactenus posita fuit, usque ad illam editionem, factam praedicti Archiepiscopi diligentia, qui dicit in quodam antiquo codice illam invenisse. Sed non videtur hoc sufficiens motivum : facile enim potuit ab aliquo Scriptore privatim addi. Praesertim, quia Concilium Florentinum non admisisset hanc Graecorum querelam, illique respondisset, nisi id verum esse credidisset. Magister etiam sententiarum, in 1, dist. 11, refert, Leonem III pontificem (qui fuit post Concilium 3 Toletanum) in lamina argentea scripsisse illud symbolum, prout in prima Synodo editum erat sine illa particula, in memoriam antiquitatis. Neque in illo loco Tripartitae fit ulla mentio illius particulae ; Symbolum autem quod ex Hieronymo refertur, non est illius, sed Damaso tribuitur in nono tomo operum Hieronymi et adhuc incertum est, cujus auctoris sit. Et praeterea illud non est symbolum Constantinopolitanum, sed est quaedam alia professio fidei, quam aliquis privatus condidit.

18. Respondeo ergo breviter, nihil esse quod Graeci de illa additione conquerantur. Nam vel reprehendunt doctrinam, quae per illam proponitur, et hanc ostendimus esse certam fidem, aut solum ritum reprehendunt, et in hoc etiam imprudenter agunt. Primo, quia alias oportet, pretiam reprehendant secundum Concilium, eo quod addiderit illam particulam HEa Patre procedentem, quam non posuerat primum Concilium ; quod illis recte objecit Hugo Atherianus, libro 3, contra Graecos, cap. 16, in 9 tomo Bibliothecae. Deinde quia summus pontifex, cum sit supremus pastor, habet potestatem ea proponendi in symbolo, quae omnibus credenda sunt: inter haec autem numeratur ab Athanasio in suo symbolo processio Spiritus sancti a Filio, et idem habet Concilium Florentinum ; unde quoad hunc ritum non potuerunt priora Concilia legem ponere posterioribus, et multo minus pontifici, neque in hoc sensu locuta sunt, sed de alia fide, id est, contraria, vel diversa. Denique quod in uno tempore omittitur, quia necessarium tunc non est, in alio expedit fieri, propter necessitatem exortam. Et hac ratione dixit Basilius, epist.60. Patres secundae synodi addidisse aliquid symbolo Concilii Niceni, quia error Macedonii postea exortus est, sic ergo, quia omissio illius particulae incipiebat esse occasio falsi sensus, et erroris, merito postea addita est. Quando vero primum addita fuerit non constat: certum autem est, certe antiquissimam. Nam in Concilio Toletano octavo habebatur in symbolo, et dicitur, jam multo ante fuisse consuetudinem in Hispania, ut cum illa additione decantaretur symbolum publice in Ecclesiis. Item in septima synodo habetur, et aliqui dicunt fuisse additam in Concilio Romano, sub Damaso, de quo in Tripart., lib. 9, capit. 14, sed ibi nihil dicitur, et res, ut dixi, incerta est. Supererat dicendum de ratione, qua possit haec veritas probari, dicetur autem melius in sequentibus capitibus.

PrevBack to TopNext