On this page
Caput 2
Caput 2
An ex reali distinctione inter filium, et spiritum sanctum recte concludatur progessio unius ab alio
CAPUT II. AN EX REALI DISTINCTIONE INTER FILIUM, ET SPIRITUM SANCTUM RECTE CONCLUDATUR PROGESSIO UNIUS AB ALIO.
1. Haec est una ex potentissimis rationibus, qua nostri theologi contra Graecos utuntur, nam licet sit velut, a posteriori tamen procedit a principio non solum in se certo secundum fidem, sed etiam a Graecis concesso, qui veram Trinitatem personarum confitentur, quae sine distinctione reali non est. Ergo si recte ostendimns, non posse consistere distinctionem inter quascumque duas personas, sine processione unius ab alia, recte etiam concludemus, Fihum producere Spiritum sanctum, cum perse notum sit, non produci ab alio. Propter hanc ergo causam graviores theologi solliciti fuerunt de illa quaestione hypothetica: Si Spiritus sanctus non procederet a Filio, an distingueretur ab illo? Quia licet ex hypothesi impossibili procedat, tamen virtute continet cathegoricam quaestionem, an adaequata radix illius distinctionis sit processio ita, ut sine illa subsistere non potuerit. Utrumque igitur simul tractandum est.
9. Prima opinio. — Prima ergo sententia absolute affirmat, Spiritum sanctum, et Filium, fore distinctas personas, etiam si una ab altera non procederet, et consequenter negat, ex distinctione personali sufficienter colhgi processionem, ex vi rationis. Haec fuit opinio Henrici quodl. 5, quaest. 9, quam secutus est Scotus, in 1, dist. 12, quaest. 2, ubi etiam citari solent Gregorius et Gabriel, sed illi aliis modis opinantur, ut infra dicam. Fundamentum hujus sententiae est, quia Filiatio, et processio ex propriis, et intrinsecis rationibus, tales relationes sunt, ut secum necessario aftferant realem distinctionem: sed si Spiritus sanctus procederet a Patre, et non a Filio, in Filio maneret vera fihatio, et in Spiritu sancto vera processio, hoc enim est, quod in hypothesi supponitur, alias vana est quaestio: ergo, etc. Major videtur imprimis esse expressa sententia Anselmi, libro de Processione Spiritus sancti, cap. 1, et sequentibus, ubi inter alia dicit: Quia Filius evistit de Deo nascendo, Spiritus sanctus procedendo, ipsa diversitate nativitatis, et processionis referuntur ad incicem, ut alii ab invicem. Ubi non dicit distingui propter relationem originis, sed potius referri inter se relatione distinctionis, propter diversas origines, quas habent independenter ab hoc, quod unus ak alio procedat, nec ne.
3. Prima ratio.—Unde probatur secundo ratione, ab Anselmo insinuata, quia processio Filii ex intrinseca ratione est generatio, processio Spiritus sanctus non est generatio: ergo ex propris, et ex intrinsecis rationibus postulant terminos realiter distinctos, quia non potest unus, et idem terminus generari, et non generari. Sed has rationes retinerent illae processiones, etiamsi Spiritus sanctus non procederet a Filio, ergo etiam tunc termini essent realiter distincti.
4. Secunda ratio. — Tertio, quia nunc de facto Spiritus sancti distinguuntur a Filio per suam relationem processionis, nihil enim aliud habet, per quod distingui possit, et similiter Filius distinguitur ab Spiritu sancto per suam filiationem, ut supra libro septimo ostensum est. Sed licet Spiritus sanctus non procederet a Filio, Filius haberet filiationem, et Spiritus sanctus processionem : ergo haberent easdem proprietates distinguentes, ergo aeque, acnunc distinguerentur. Confirmatur, quia impossibile est, res, quae distinguuntur realiter per se ipsas, in eamdem rem omnino simplicem coalescere, sed filiatio, et processio se ipsis distinguuntur realiter, ergo quacumque hypothesi data, impossibile est, quod maneant quin retineant distinctionem.
5. Tertia ratio. — Quarto argumentor ex Scoto quia nihil repugnat, ab eodem simplici principio prodire terminos, et processiones realiter distinctas: ergo quamvis solus Pater esset simplex principium ad intra, possent ab illo procedere distinctae personae, quia haberent eumdem intellectum, et voluntatem, et in modis operandi, seu producendi per has facultates esset idem fundamentum distinguendi productiones substantiales ad intra, quae consequenter requirunt terminos distinctos, quia non potest idem terminus bis subtantialiter produci, et maxime per productiones diversarum rationum.
6. Secunda opinio. Contrariam sententiam docuit D. Thomas, quaest. 36, art. 2 (ubi Cajetanus et alii), idem 4, contra Gentes, cap. 29 (ubi Ferrariensis). Item quaest. 10, de Potentia, art. 4. Et hanc sententiam sequuntur frequenter scholastici, in 1, d. 11, Bonaventura, quaest. 2, art. 1, Durandus, quaest. 2, /Egidius, art. 3, Hervaeus, et Capreolus, quaest. 1, Marsilius, quaest. 15, Aureolus, quaest. 2, art. 1. Idem sentiunt Gabriel et Gregorius. Sed procedunt alia ratione longe diversa, destruendo hypothesim. Nam Gabriel ait: Si Spiritus sanctus non procederet a Filio, non esse futurum Filium, quia aufertur ab ipso spiratio activa, quae idem est cum Filiatione, et ideo consequenter tolleretur filiatio. Sed hoc licet in re ostendat, esse impossibile, Filium non esse spiratorem, tamen per locum intrinsecum non infert, bene, data illa hypothesi non posse esse filiationem ut sic. Quia filiatio secundum se est prior spiratione activa, et modo nostro concipiendi formali ratione ab ea distincta: ergo formaliter non involvitur contradictio in hoc, quod filiatio maneat in tali persona sine spiratione. Gregorius vero et contrario dicit, in eo casu Spiritum sanctum non fuisse futurum a Patre, quia per se est a Filio, et ideo si ab eo non esset, a neutro esset. Quod quidem aliquo modo habet veritatem,. ut statim ex- plicabimus: tamen simpliciter non satisfacit quaestioni : nam ut infra dicam, amor, seu Spiritus sanctus, ut sic, id est, quatenus terminus processionis per voluntatem, non postulat necessario duas personas, a quibus procedat. Denique hi auctores non respondent quaestioni, quae de facto necessaria est, an processio per se sit necessaria ad distinctionem, sed supponunt potius unam illarum personarum producere aliam, et inde inferunt, non posse ambas manere, sine tali processione.
7. Fundamentum. — Ratio praecipua pro hac sententia sumi solet ex illo principio : 7n dicinis omnia sunt ummn, ubi non obviat relationis oppositio, sed in praedicto casu non esset talis oppositio inter Spiritum sanctum et Filium, ergo nec distinctio, vel (aliter subsumendo), sed sine origine non stat oppositio, ergo nec distinctio. Major praecipue probari solet auctoritate Anselmi, libro de Processione Spiritus sancti, cap. 3, sed ut objecimus, Anselmus potius videtur favere contrariae sententiae, et relationes disparatas, significat habere inter se oppositionem sufficientem ad distinctionem. Unde Scoti defensores fatentur, Filium et Spiritum sanctum relationibus distingui, non vero quatenus relative oppositae sunt, sed quatenus sunt ita disparatae, ut in unam coalescere non possint, sic enim verum est illud Boetii : Sola relatio multiplicat Trinitatem. Unde Damascenus, lib. 1, cap. 10, et lib. 3, cap. 1, tres solas relationes, Paternitatem, Filiationem et Processionem numerat, ut sufticientes ad distinctionem personarum.
8. Quomodo sola relatio distinguat in Deo. — Nihilominus principium illud intellectum etiam de relationibus aliquo modo relative oppositis, habet magnum fundamentum in sanctis Patribus. Nam Gregorius Nyssenus, orationes Tres Deos dicere non oportere, circa finem, aperte dicit, personas non distingui, nisi quia una procedit ab alia. Quod est frequens apud Augustinum, lib. 2, de Trinit., cap. 11, lib. 5, fere per totum, idemque significatur saepe in Concilio Florentino cujus verba, et alia testimonia adduxi supra libro quarto ubi principium illud tanquam omnino verum statui. Adhuc vero non videtur hinc sufficienter probari, quod intendimus. Tum quia responderi potest, ita quidem esse de facto, scilicet distinctionem non esse, nisi ubi est processio, non tamen quia formaliter sint idem, nec quia una sit ratio alterius, sed solum quia fides docet ita esse conjunctas. Tum maxime, quia illo modo non possumus ex distinctione colligere originem per viam rationis, prout intendimus contra Graecos, sed solum ex auctoritate, quam fortasse Graeci non admitterent, cum in Scriptura expresse non habeantur.
9. Propter quod multi Thomistae addunt rationem hanc ad probandum illud principium, quia relatio non distinguit realiter, nisi a suo correlativo, cui opponitur, ergo filiatio ut sic non distinguitur realiter a processione : ergo nunc de facto distinguitur ab illa per spirationem activam, ergo si Spiritus sanctus non precederet a Filio, non distingueretur, quia auferretur a filio forma distinguens ipsum. Haec vero ratio impugnata est a nobis ex professo, supra libro septimo, ubi probavimus, relationem ut sic, posse distingui realiter ex vi sua ab alia disparata, etiamsi non sint correlationes. Unde si in divinis specialiter hoc non potest inveniri, non ex communi ratione relationis, sed aliunde probandum est. Et praeterea supra ostendi, de facto personam Filii distingui per suam filiationem ab Spiritu sancto.
10. Explicatur secunda sententia.—Ut ergo verum sensum, et fundamentum hujus posterioris sententiae, quam veram judico, declarem, praemittendum censeo, si Spiritus sanctus non procederet a Filio, per locum intrinsecum sequi, personam Spiritus sancti non fuisse futuram hac numero, quae nunc est, et consequenter nec Filium fuisse futurum eumdem numero, ac denique, quacumque hypothesi facta, impossibile esse, ut hae duae personae intelhgantur esse in rerum natura, eaedem omnino, quae nunc sunt, et non distingui realiter. Probo singulas partes. Primam quidem, quia haec numero relatio processionis, quae nunc est, per se respicit tanquam adaequatum terminum Patrem, et Filium, ut infra etiam ostendemus, ergo non potest haec numero relatio esse vel intelligi existens in rerum natura, quin respiciat utramque personam, tanquam adaequatum terminum suum : nam habitudo simplicissimae relationis non potest tolli, vel minui, manente eadem numero relatione. Hoc etiam recte probat ratio a Gregorio insinuata, quia haec numero processio per se est a Patre et Filio ita, ut utraque relatio sit necessaria conditio ex parte principii hujus personae Spiritus sancti ut a nobis etiam ostendetur, sed si Spiritus sanctus non procederet a Filio, jam tiatio non esset conditio necessaria, ergo nec processio terminaretur ad eamdem numero personam, ad quam nunc terminatur, ergo nec esse eadem numero possessio.
11. Et hinc facile probatur secunda pars: quia haec filiatio, quae nunc constituit hanc numero secundam personam, est sufliciens ratio terminandi habitudinem processionis ad ipsam, ut supra etiam, libro septimo, ostensum est, sed posita illa hypothesi, filiatio non esset talis, ergo non esset eadem numero. Simile argumentum est, quia filiatio haec talis est, ut volüntas divina illi conjuncta ut sic, foecunda sit et habeat rationem spirativae virtutis, seu conditionem requisitam in principio quod, ad spirandum: sed posita illa hypothesi, non esset filiatio talis, ergo non esset eadem numero. Unde tandem concluditur tertia pars, nam illa hypothesis intrinsece, ac formaliter tollit habitudinem inter processionem et filiationem, quae inter relationem et terminum formalem intercedit. At haec habitudo est de intrinseco et formali conceptu harum numero relationum, ut explicatum est, ergo illa hypothesis per locum intrinsecum necessario destruit has relationes, ita ut non possint esse eaedem numero.
12. Ex quibus intelligitur, propositam quaestionem hypotheticam : S Spiritus sanctus non procederet a Filio, an distingueretur ab illo ? non posse stricte et limitate intelligi de his personis numero, quae nunc sunft, sic enim hypothesis manifestam involvit contradictionem, ex qua utrumque inferri potest. Essent enim tales personae necessario distinctae, quia supponuntur esse eaedem numero, quae nunc sunt, quas sine dubio repugnat in eamdem simplicem coalescere: et non essent distinctae : quia supponuntur non habere originem inter se, quam nunc habent. Et hoc ipsum destruit identitatem earum, ut dixi. Quare censeo, nec D. Thomam, neque alios auctores secundae sententiae in hoc sensu fuisse locutos. Quin potius (ut hoc obiter advertam) idem dicendum esset respectu Patris, si comparatione illius quaestio similis proponeretur in eodem sensu. Nam etiam involvit intrinsecam repugnantiam, quod haec persona Spiritus sancti a Patre immediate non procedat, et ideo posita illa hypothesi non posset servari distinctio, quia non posset talis persona esse, et nihilominus supponeretur distincta, si supponeretur esse. Proprius ergo sensus illius quaestionis esse debet, an loquendo praecise et abstracte nostro modo concipiendi de processione Verbi, et amoris, sive in his personis, sive in quacumque quae a nobis concipi, aut fingi possit, tunc distingueretur amor procedens a Verbo, si ab illo non procederet, sed a Patre tantum. Et hic sensus solus est utilis et accommodatus intentioni nostrae. Nam prior sensus supponit talem processionem unius personae ab alia, et inde infert reliqua, quae diximus : nos autem volumus ex distinctione inferre processionem.
13. Secunda sententia probatur. — In hoc ergo sensu veram intelligo sententiam divi Thomae, ut dixi. Ratio est, quia tunc nulla esset repugnantia, vel oppositio inter verbum et amorem, quo minus ipsa re identificari possent : ergo non distinguerentur in re. Consequentia probatur, quia in Deo omnia habent summam unitatem et simplicitatem, quae illorum rationibus et proprietatibus non repugnant : pertinet enim hoc ad divinam perfectionem, ut in omnibus aliis attributis et perfectionibus Dei videre licet. Antecedens autem patet. Primo, quia intellectus et voluntas in Deo sunt idem realiter omnino, cujus identitatis ratio non potest esse alia, nisi quia licet nostro modo intelligendi videantur habere diversas rationes formales, tamen quia oppositionem non includunt, nec repugnantiam habent in reali identitate, ideo ad simplicitatem Dei pertinet, ut illam habeant. Et eadem ratione actus intelligendi et amandi est omnino unus secundum rem. Ergo quantum est ex solis conditionibus intellectus et voluntatis, terminus etiam productus per actum intelligendi et amandi esset idem secundum rem, neque in hoc haberent repugnantiam, si non haberent oppositionem et originem. Sicut ergo tunc esset una tantum persona prius origine intelligens et amans, eadem omnino virtute et eodem actu secundum rem, quia unite, ac formaliter esset cognitio et dilectio, ita unum realem terminum adaequatum produceret, qui simul esset Verbum et amor. Nec major ratio distinctionis cogitari tunc posset inter relationem producti verbi et amoris, quam inter relationem producentis per cognitionem et per amorem. OQuia sicut relationes passivae videntur habere rationes formales diversas, ita etiam activae. Sicut ergo hae nunc non distinguuntur, quia sola illa distinctio formalis non repugnat identitati reali, nisi interveniat oppositio originis, ita etiam tunc dicendum esset de illis.
14. Secundo, declaratur in hunc modum, quia vel Verbum procedit prius origine a Patre, quam Spiritus sanctus, vel solum prius ratione sine aliquo ordine naturae. Si primum dicatur, hoc ipso necessario dicitur, Spiritum sanctum procedere a Filio, quia prioritas originis nihil aliud est, nisi unum esse ab alio: non potest ergo Verbum procedere prius ori- gine, quin sit principium Spiritus sancti. Et deinde est optima ratio, quia opera Trinitatis necessarto sunt indivisa, ubicumque ordo originis non repugnat, at vero si Filius prius origine procedit a Patre, quam Spiritus sanctus jam non repugnat ejus origini, quod ab illo simul cum Patre sit secunda processio, ergo necessario ita est. Si autem altera pars eligatur, prout revera, data illa hypothesi, asserenda esset, tunc eadem ratione sequitur, inter Verbum et amorem non fuisse tunc futuram nisi distinctionem rationis, quia non est major ratio de distinctione, quam de ordine, vel proprietate, ad quod applicari potest totus discursus jam factus.
15. Quomodo ex distinctione origo ostendatur. — Atque hinc tandem intelligitur, quomodo ex distinctione reali inter Spiritum sanctum, et Filium optime concludatur emanatio ab illo. Quia sola ratio verbi et amoris producti non potest inferre hanc distinctionem, nisi inter illa duo interveniat origo : atque ita verum est illud principium: 7 divinis omnia esse unmn, ubi non obviat velationis , vel originis oppositio. Quod non sola auctoritate, sed etiam ratione et discursu facto mihi videtur sufficienter probari. Et ad illud existimo reducenda esse, quae tractat Anselmus, libro de ProcesS8ione Spiritus sancti , cap. 3, et sequentibus, ubi ex unitate et simplicitate divinitatis probare conatur, non posse esse duas personas in Trinitate distinctas, quin aliqua earum ab altera procedat. Unde cum manifestum sit Filium non procedere a Spiritu sancto, inde concludit, necessarium esse, ut Spiritus sanctus procedat a Filio. Et idem videntur mihi intendere Patres Latini in Concilio Florentino, sessione ultima, cum dicunt : Qui negant Spiritum sanctwn procedere a Filio, necessario dividere substantiam Dei, et virtute asserere, n0n. totam illam, sed portionem ejus commumicari Flio a Patre. Quia si tota communicaretur, etiam virtus spirandi communicaretur, cum haec non repugnet origini Filii, si Filius vere supponatur distinctus a Spiritu sancto. Unde etiam obiter sumi potest ratio ad confirmandam dictam resolutionem, et sententiam D. Thomae; nam si Spiritus sanctus non procederet a Filio, ideo esset, quia repugnaret Filio virtus spirandi : non posset autem repugnare, nisi quia in se haberet simul cum filiatione processionem passivam spirationi activae oppositam : ergo in eo casu necessario essent idem Verbum et amor.
16. Satisfit fundamentis.—Prima opinio.— Tandem ex his facile est argutnenta prioris sententiae dissolvere, si contra sensum a nobis definitum fiant, recte enim probant, quod primo loco supponimus, de his personis Filii et Spiritus sancti in particulari : contra nostram vero resolutionem nihil urgent. Anselmi enim sensus, si recte expendatur, revera est idem omnino cum his, quae diximus. Prius enim supponit, ex concessione Graecorum, personas Filii, et Spiritus sancti esse distinctas, et ita statuit, illas non posse esse, quin disünctae sint. Deinde vero ex professo probat, non potuisse esse distinctas, nisi cum emanatione unius ab alia. Prima etiam ratio admitti potest, si verbum et amor supponantur, talia esse, qualia nunc sunt : praecise autem loquendo de relationibus formalibus termini cognitionis, ut sic, negamus, includere distinctionem realem , nisi aliunde adjungatur processio inter illa. Idem respondetur ad secundum, nam filiatio nunc distinguit, quia est formalis ratio terminandi habitudinem processionis, tunc autem non ita esset, quia non esset origo. Ad tertium dicimus, tunc non fuisse futuras duas productiones substantiales, sed unam secundum rem et duplicem secundum rationem; nam licet extra Deum multiplicari possint processiones sine ordine realis originis ipsarum inter se, non tamen intra Deum, propter divinam simphicitatem.