On this page
Caput 2
Caput 2
An pater et filius immediate, et aeque principaliter producant spiritum sanctum in re ipsa
CAPUT III. AN PATER ET FILIUS IMMEDIATE, ET AEQUE PRINCIPALITER PRODUCANT SPIRITUM SANCTUM IN RE IPSA.
1. Sensus queestionis. — In hoc capite incipimus explicare modum, quo Pater et Filius spirant, atque ita paulatim intelligetur ratio a priori, qua potest ex principiis fidei ostendi processio Spiritus sancti a Filio. Ut autem titulus quaestionis intelligatur, supponenda est illa vulgaris distinctio theologorum et Philosophorum, quia dupliciter potest causa esse immediata, scilicet, vel immediatione virtutis, vel immediatione suppositi. Hic enim solum inquirimus de immediatione suppositi, solumque oportet de Patre rem explicare, nam de Filio nulla potest esse difficultas, supposita veritate fidei, in primo capite demonstrata.
2. Nam si Filius producit Spiritum sanctum, necesse est, ut in se habeat virtutem producendi illum, nam sine virtute operari, seu producere non potest. Praesertim cum non pro- ducat, ut instrumentum , sed ut principalis spirator, ut mox dicemus. Et ita necesse est, ut producat immediate immediatione virtutis, cum in se habeat virtutem, quae immediate attingit terminum productionis. Rursus, cum inter Filium et Spiritum sanctum non intercedat alia persona, sed proxime (ut sic dicam) inter se conjungantur, necesse est, ut Filius etiam producat immediate immediatione suppositi, quia non datur aliud suppositum, quo mediante producat. Pater enim non potest esse tale medium, tum quia est prior origine, quam Filius, tum etiam quia nihil a Filio recipit, ut ea ratione dici possit Filius per illum producere, Filius ergo immediate producit Spiritum sanctum, tam immediatione virtutis, quam suppositi.
3. Rursus de Patre certum est etiam producere Spiritum sanctum immediate, saltem immediatione virtutis, quia contulit Filio virtutem spirandi, quae immediate attingit productionem Spiritus sancti. Quanquam, si virtus illa spirandi praecise consideretur, prout est in Filio, et supponeretur, Spiritum sanctum immediate prodire a Filio, ut a principio quod, et non a Patre, nisi ut a dante Filio virtutem Spirandi : Pater non posset dici immediate producere Spiritum sanctum, nisi per accidens eo modo, quo Avus est causa nepotis in humanis, hac solum existente differentia, quod ille ordo inter divinas personas esset magis intrinsecus , magisque necessarius. Hoc ergo solum nunc videndum superest, an Pater isto tantum modo producat Spiritum sanctum, vel etiam immediate immediatione suppositi, atque adeo omnino per se etiam immediatione virtutis.
4. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi imprimis sumitur ex illa locutione Patrum Graecorum : Spiritus sanctus procedit a Patre per Filiun, quam habent multi ex citatis, in 1 cap., et alios refert Bessarion., in dicto libro, cap. 6, et specialiter videri potest Cyrillus, lib. 11, in Joannem, cap. 1, et Athanasius, in Redargutione hypoerisis Meletii, circa finem. Sensus enim illius locutionis solum esse posse videtur, Patrem dare Filio virtutem producendi Spiritum sanctum , ipsu sutem Filium immediate producere, atque i:3 Patrem producere mediate tantum per Filium. Et ob eam causam videtur dixisse Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 18: Spiritum sanctum per Filiun conjungi Patri. Difficilius Gregorius Nyssenus, Oratione : Quod tres Deos dicere non oporteat, dicit, Filium continenter et sine me- dio ex prima persona esse : Spiritum sanctum vero per id, quod immediate et em continenti est. Unde concludit : Tres personas distingui ut causam ea causa, et ex eo, quod ex causa est. Addi etiam hicpotest, quo ad distinctionem realem Patris a Spiritu sancto non est necessaria immediata emanatio, sed sufficit mediata per Filium. ftem haec sufticit ad verificandas omnes locutiones Scripturae sicut omnes homines dicuntur procedere ab Adamo, licet non omnes immediate procedant, nec est alia ratio, quae cogat ad hanc immediatam productionem asserendam, ergo.
5. Vera resolutio. — Nihilominus dicendum est, Spiritum sanctum immediate procedere a Patre et Filio. Quae est veritas fidei: et quia posterior pars est per se nota, ut dixi his suppositis, quae in primo capite dicta sunt. Prior probatur sufficienter ex illis verbis Christi: Spiritus, qui a Patre procedit, nam haec absoIuta locutio significat processionem per se, quae est immediata, et non tantum per accidens, qualis esset, si tantum esset mediata, sicut est processio nepotis ab avo. Hoc etiam tanquam manifestum supponunt omnes Patres. Imo aeterno Patri peculiariter attribuunt, quod proprie et principaliter producat. Ac denique Concilium Lugdunense et Florentinum hoc sensu definiunt : Patrem et Filium esse umum principiun, quod una spiratione producit Spiritum sanctum. Et omnia, quae de Filio adducta sunt capite primo, hoc a fortiori probant, quia omnia, quae eorum relationibus non repugnant, sunt illis communia.
6. Ratio assertionis. — Ratione declaratur, quia Filius non potuit habere virtutem spirandi, nisi a Patre, quia nihil habet, quod a Patre non receperit. Pater autem non potuisset dare Filio spirandi virtutem, nisi illam in se prius origine haberet, tum quia nemo dat, quod non habet, tum etiam, quia illa virtus non est, nisi essentia et voluntas, conditio autem requisita non minus est in Patre, quam in Filio. Quia ad illam conditionem non est necessaria filiatio praecise, quia filiatio est quae enit ratio hujus necessitatis potest assignari? Sed ad summuia erit, quatenus est relatio antevertens origine productionem Spiritus sancti, ut infra etiatn ostendam, hanc vero condition m non minus, imo quodammodo magis habet Paternitas, quam filiatio: habuit Pater ergo virtutem spirandi prius origine, quam illam communicaret Filio. At Pater danco iuo virtutem prodncendi Spiritum sanctum non se illa privavit, sed in se etiam retinuit, quia retinuit essentiam, voluntatem et Paternitatem, ergo quidquid Filius per illam virtutem producit, Pater etiam necessario et immediate producit. Sicut quia Spiritus sanctus ita habet virtutem creandi a Patre et Filio, ut in ipsis etiam maneat, quidquid Spiritus sanctus immediate creat, immediate etiam Pater et Filius creant.
7. Corollarium. — Atque hinc obiter colligitur ratio a priori, ob quam necesse est, Filium per se producere Spiritum sanctum, atque adeo utramque personam immediate illum producere et esse spiratorem. Quia Filius recipit a Patre totam essentiam et voluntatem ejus, et recipit illam adhuc foecundam, quia recipit illam per productionem intellectus, quae de se est prior productione per voluntatem, ergo Filius per voluntatem foecundam necessario spirat simul cum Patre. Patet consequentia, quia illa est productio mere naturalis. Unde impossibile est, quod sit a voluntate divina, quin sit ab omni persona, in qua talis voluntas adhuc foecunda invenitur, id est priusquam per illam aliquid ad intra emanasse intelligatur. Adde, quod etiam in actibus liberis impossibile est, postquam illa voluntas intelligitur esse in tribus personis, aliquid velle unam, quod non velit alia propter indivisibilem voluntatem, et actum volendi, ergo multo magis id erit necessarium in naturali productione per illum actum, quoad eas personas, in quibus talis voluntas invenitur ante talem productionem. Denique sicut de Fihatione supra dicebamus, non esse conditionem necessariam ad spirandum ex eo praecise, quod filiatio est, eodem modo dicere possumus de Paternitate, non esse talem conditionem ex eo praecise, quia Paternitas est, sed solum quia est relatio non producta per spirationem : nam hoc est satis, ut voluntas, seu essentia illi conjuncta sit principium spirandi actualiter : nam hoc sufficit, ut illa sit foecunda, et quod relatio sit omnino improducta, vel per aliam productionem habita, ad virtutem spirandi impertinens est. Haec ergo ratio probat optime a priori, productionem debere esse necessario ab utraque persona. Probat autem necessitatem ex parte ipsarum personarum : an vero sit etiam id necessarium ex parte termini, vel productionis, dicemus in sequentibus.
8. Pater et Filius eque per se producunt.— Tandem eodem discursu concluditur, Patrem et Filium aeque per se, ac principaliter producere Spiritum sanctum. Probatur, quia uterque producit per virtutem, quam in se habet, quae in utroque est aequalis, imo eadem omninino. Uterque etiam producit proxime et immediate, nec in hoc potest esse inaequalitas. Ergo uterque aeque per se et immediate producit, sicut omnes tres personae aeque per se, et immediate creant, quia licet virtus creandi sit in eis cum ordine originis, tamen creatio supponit jam illum ordinem, quasi terminatum (ut sic dicam) id est, virtutem creandi jam existentem in omnibus personis, et ideo creatio aeque per se, ac principaliter, atque adeo aeque primo (quantum ad ipsum pertinet) est ab omnibus: ita vero se habent duae primae personae quoad virtutem spirandi et spirationem ipsam, ut declaratum est. Et ideo dixi per se, nam habet hoc speciale Pater, quod praebet Filio virtutem spirandi, sed hoc est quasi providens ad productionem sequentem, et ideo non tollit, quominus Filius aeque per se producat. Neque aliud voluerunt Patres Graeci, ut jam dicam.
9. Ad rationem dubitandi. — Ad rationem ergo dubitandi respondetur, ex illa locutione Patrum Graecorum solum colligendum esse, Patrem veluti duobus modis producere Spiritum sanctum, scilicet, immediate, quatenus ipsemet habet virtutem et voluntatem, per quam amat, cum prioritate originis et amando producit Spiritum sanctum. Et quodammodo mediate, quatenus Filio communicat eamdem virtutem et voluntatem, qua ipse etiam Filius amando producit simul cum Patre. Utuntur autem Graeci illo modo loquendi, ut declarent, totam hanc virtutem et processionem reduci ad Patrem, ut ad primum principium et fontem, juxta modum loquendi Dionysi, cap. 1, de divinis Nominibus. Sic Chrysostomus, homil. 4, in Joan., circa verba illa: Omnia per ipsum facta sunt, dixit illam particulam soIum significare Verbum non esse ingenitum, sed a Patre virtutem creandi accepisse, etiamsi in opere creationis nihilominus habeat verbum, quam Pater. Ita ergo in praesenti locuti sunt Patres Graeci.
10. Quomodo Pater dicatur principaliter producere.—Et ad hoc idem significandum dicit aliquando Augustinus: Spiritum sanctum principaliter procedere a Patre, ut 15, de Trinitate, cap. 17. Quam locutionem aliqui scholastici extendunt dicentes, Spiritum sanctum principalius procedere a Patre, quam a Filio, ut Bonaventura, Scotus et Durandus, in 1, dist. 11, omnes, quaest. 2, Sabriel, q, 3, Marsilius, in 1, q. 15, art. 2. Sel locutionem comparativam vitandam censeo, quia potest ineequalitatem indicare. Ac propterea D. Thomas, dicta q. 36, art. 2, non admittit illum modum loquendi, sed explicat illud principaliter, id est, a se, Filius vero a Patre. Atque eodem modo explicandum putavit Torres ibi, quod nomine Hieronymi in expositione symboli ad Cyrillum (quae est Epist. 18, in tom. 9) dicitur : Spiritum sanctum proprie procedere a Patre, tamen paulo inferius in eadem Epistola dicitur : Spiritum sanctum proprie et vere de Patre, Filioque procedere. Ad confirmationem respondetur, imprimis parum referre, quod productio immediata non fuerit Patri necessaria ad distinctionem realem ab Spiritu sancto, nam per se necessaria est ex vi naturae, et modo subsistendi talis personae. Deinde dicitur, neque fuisse possibilem aliam personam Spiritus sancti praeter eam, quae nunc est, neque hanc potuisse esse sine immediata emanatione ab omnibus prioribus personis, et praesertim a prima, et ex hac parte fuisse necessariam illam immediatam productionem Patris ad distinctionem a tertia persona, vel potius ad multiplicationem trium personarum. Alia vero, quia in illa confirmatione tanguntur, satis ex dictis expedita sunt.
11. An Shpyiritus sanctus sit eodem modo a Flio,quo a Patre.—Vandem hinc solvenda est quaestio, quam attigit Rusticus Cardinalis in disputatione contra Acephalos, tom. 4, Bibliothecae, in qua dicitnon satis sibi esse perspectum, an Spiritus sanctus eodem modo procedat a Filio, quo a Patre. Refert autem, quosdam dixisse, non procedere eodem modo, et ibi in margine citatur D. Thomas, quaest. 10, de Potentia, art. 4, ad 5, sed ihi solum ait D. Thomas Spiritum sanctum non procedere a Filio eo modo, quo Filius a Patre, quia non per generatioriem, quod longe diversum est. Unde mihi absolute videtur dicendum, eodem modo procedere Spiritum sanctum a Patre et Filio, quia immediate, per se, ac per modum amoris. Quamvis virtus producendi non eodem modo sit in Filio, quo in Patre. Sicut omnes tres personae eodem modo creant, licet virtus creandi non eodem modo sit in ipsis quantum ad modum originis.