On this page
Caput 4
Caput 4
An etiam secundum rationem pater, et filius immediate producant spiritum sanctum
1. Prima opinio. — Hanc quaestionem moveo propter quamdam opinionem Ochami, et Gabrielis, in 1, distin. 12, quam aliqui moderni multis argumentis suadere conantur. Aiunt enim, dari quoddam constitutum, immediate subsistens, et constans ex essentia, et relatione spirationis activae, quod est prius origine, quam persona Spiritus sancti, et immediatum principium ejus. Est autem realiter commune Patri, et Filio per identitatem cum illis, cum distinctione rationis, et ideo Pater, et Filius producunt Spiritum sanctum , quatenus sunt hoc constitutum. Unde fit, ut secundum rationem mediate producant Spiritum sanctum. Sicut tres personae creant, quia sunt hic Deus, qui immediate creat.
2. Fundamenta. — Fundamentum hujus sententiae est, quia Pater, et Filius sunt unum principium Spiritus sancti, ergo sunt unus spirator, ergo datur unus spirator communis Patri, et Filio, quia nisi detur unum quid singulare, et individuum, pro quo hic spirator supponat, non apparet, quomodo Pater et Filius possint esse unus numero spirator. Ergo immediate , ac per se primo hic spirator producit Spiritum sanctum, Pater autem, et FiIius solum quatenus sunt ille spirator communis. Secundo , quia Spiratio activa est una communis Patri, et Filio, ergo etiam hic spirator est unum constitutum commune Patri, et Filio, ergo secundum rationem illud est immediatum principium Spiritus sancti, non Pater, et Filius, quatenus tales sunt. Antecedens supra probatum est. Consequentia vero multis modis probatur. Primo quia abstractum, et concretum in Deo sunt idem. Secundo quia spiratio illa subsistens est , tum quia includit essentiam, tum etiam, quia omnis proprietas in Deo existens, est subsistens. Tertio a simil , et a paritate rationis, quia omnes aliae relationes divine habent sua concreta adaequata , quae constituunt , et cum quibus convertuntur. Et alia similia argumenta mulüplicantur , quae destructo fundamento istorum facile per se ruunt.
3. Fera sententia. — Hanc sententiam ego falsam existimo, et contra S. Thomam, 1. p. q. 36, art. 3 et 4, clarius q. 4€, art. 4, quibus in locis aliqui etiam ex modernis Thomistis illam impugnant, et Gregorius, in 1, d. 12, qui maxime objicit, quia si daretur constitutum illud ex spiratione activa, et essentia immediate, illud esset persona, et daretur quaternitas in Deo. Hoc tamen non est efficax argumentum, ut constat ex dictis a nobis supra de hoc Deo essentialiter subsistente, nam eadem proportione philosophantus Gabriel, et alii auctores in praesenti. Illud enim constitutum non ponitur incommunicabile, sed commune Patri, et Filio, et ideo negatur esse persona, nec ponitur in re distinctum ab ipsis: et ideo non auget numerum rerum , nec subsistentiam, nec quaternitatem in Deo efficit.
4. Fundamentum. — Evasio. — Ratio ergo esse debet , quia spiratio activa ut sic, seu ut dicitur esse quarta relatio, non unitur immediate essentiae , ut essentia est, sed Patri, et Filio, quos secundum ordinem rationis supponit spirantes, ergo non potest Spiritus sanctus immediate procedere ab aliquo constituto ex illa spiratione, et essentia. Consequentia evidens est. Antecedens autem probatur primo, ex differentia, quam divus Thomas, dicta quaest. 40, art. 4, constituit inter Paternitatem, et spirationem activam, quod Paternitas, ut proprietas, constituens personam generantem , supponitur generationi , spiratio autem sub nulla ratione supponitur ad productionem Spiritus sancti , quia non est necessaria ad personam constituendam, quae est principium Spiritus sancti. Et ratio differentiae clara est, quia ante Paternitatem , non supponitur aliquod constitutum, quod possit esse principium productionis ad intra, ad spirationem autem activam jam supponitur. Sed instant, quia persona illa, ut constituta Paternitatis proprietate supponitur ut principium sufficiens productionis per intellectum, non vero, ut principium productivum per voluntatem : ergo supponi etiam debet constitutum per spirationem activam.
5. Refellitur , et ratio roboratur. — Sed contra hoc objicio (et est potissima ratio, quae in hac materia me movet) quia idem est suficiens, et immediatum principium productionis per voluntatem , quod est principium productionis per intellectum, ergo sicut Pater, ut constitutus sua proprietate personali immediate generat, ita etiam immediate spirat, et e converso , sicut non potest dari constitutum commune immediate producens per intellectum, ita nec per voluntatem. Consequentia clara est. Antecedens patet, quia amor procedit ex cognitione, unde idem est amans, qui est intelligens, ergo idem etiam immediate producit amando, qui producit intelligendo. Quae ratio in Patre convincit. Potest autem instari in Filio, quia ille non producit intelligendo. Verumtamen etiam ad Filium est cum proportione applicanda. Quia licet ille non sit principium productionis per intellectum, quia per illam accipit esse, tamen supponitur per- sona intelligens ante productionem per voluntatem, ergo jam constitutus sua proprietate, sicut immediate amat cum Patre, ita etiam immediate producit quidquid per illum amorem naturaliter produci potest. Patet consequentia , quia jam habet voluntatem, et amorem cum prioritate originis ad processionem voluntatis : ergo habet cum tota foecunditate, et cum omnibus requisitis ad illam productionem. Non igitur constitutum aliquod commune , sed Pater, et Filius immediate spirant.
6. Ad fundamentum contrarium. — De primo fundamento contrariae sententiae dicam in capitibus sequentibus, nunc negatur consequentia : nam ad unitatem spiratoris non est necessarium illud constitutum, quod etiam facile constare potest ex dictis supra de unitate trium personarum in relatione hujus Dei. Alia item ratio multa petit, quae in superioribus tractata sunt , et ideo breviter adverto, hoc nomen, Spirator, dupliciter sumi posse, primo, prout est concretum originis tantum , sicut genitor : secundo, ut est formale relativum, sicut Pater : hic ergo non accipitur posteriori modo, et ideo argumenta, quae sumuntur a relatione spirationis activae, non faciunt ad rem praesentem. Sumitur ergo priori modo, quatenus ab ipsa virtute, et actu spirandi denominatur, sic autem spirator non habet aliam subsistentiam notionalem praeter personales subsistentias Patris , et Filii : nam illae sunt veluti conditio sufficiens ad talem productionem, cujus formale principium est voluntas. Hinc vero consequenter infertur, etiam relationem spirationis activae non habere propriam, et peculiarem subsistentiam relativam, quia nostro modo intelligendi advenit personis subsistentibus incommunicabiliter , et illis quasi adhaeret , solumque propter summam identitatem est substantialis relatio.
7. Objectio. — Sed objicitur, quia sicut intelligere essentiale convenit prius ratione divinae essentiae, quam relativae proprietates, ita etiam diligere essentiale est eodem modo prius, quam relationes, sed ad divinam naturam, ut habentem intelligere essentiale consequitur immediate relatio Paternitatis , per quam completur principium quod generandi ad intra, et ipsa etiam divinitas completur quodammodo in ratione principii quo ejusdem generationis : ergo etiam ad eamdem naturam divinam, ut essentialiter amantem consequitur immediate aliqua proprietas, vel quasi forma complens principium quod spirandi, et suo e- tiam modo voluntas divina completur in ratione principii quo spirandi. Haec autem forma non est, nisi relatio spirationis, neque alia intelligi potest ; ergo sicut principium generandi completur immediate ex divinitate, et relatione principii in illo genere processionis, ita principium spirandi immediate quasi constituitur ex eadem divinitate, et relatione principii in illa specie. Ergo hoc constitutum est immediatum principium spirandi et Spirator : Pater autem , et Filius in tantum spirant , in quantum sunt unus ille, et communis Spirator.
8. Responsio. — Respondeo primo, totam hujus objectionis fabricam niti falso fundamento, quia supra ostendi, ex divinitate nullam relationem peculiarem resultare ratione actus intelligendi, ut est veluti quidam actus ultimus, qui a nobis concipitur per modum operationis immanentis, quia ex tali actu non resultat personalitas aliqua, sed natura sic intelligens essentialiter, supponitur subsistens etiam essentialiter. Quod autem talis natura ex se absolute subsistens habeat etiam aliquam subsistentiam incommunicabilem ex illa immediate quasi resultantem, non est propter actum intelligendi, vel amandi, sed ex se id habet, quia est natura substantialis infinita et foecundissima , ac realiter communicabihs. Unde ad formam argumenti respondetur, negando minorem in sensu, in quo assumitur. Addo praeterea, etiamsi in bono sensu concedatur totus prior discursus, vel syllogismus: falsam esse secundam minorem subsumptam, et ideo nihil referri. Negoigitur illam relationem, quae consequitur immediate ad divinitatem, ut essentialiter diligentem, esse spirationem activam : nam haec solum consequitur ad ipsam actualem spirationem, sed esse eamdemmet Paternitatem, quae Patrem constituit, non solum in ratione principii quod generandi, sed etiam spirandi. Non dico constituere ipsum in ratione jam spirantis, quasi actualiter, neque habere rationem formae referentis illum ad Spiritum sanctum, sed solum complere principium, quod spirare potest et esse conditionem sufficientem , ut divinitas illi conjuncta sit principium quo, non solum generandi, sed etiam spirandi. Cum ordine tamen connaturali, cum quo tale principium necessario exit in actum generandi, prius ratione, quam in actum spirandi.
9. Ex quo ordine sequitur duplex differentia intra illam proprietatem, ut complet principium generandi, vel spirandi. Una est, quia principium generandi ita constituit, ut non admittat consortem (ut sic dicam) in illa ratione principii, quia illa est prima origo, et illa prima persona non admittit aliam aeque primam in origine, id est, quae sit ante omnem originem. Ut vero complet principium spirandi admittit consortem, quia illa prima persona sic constituta, generando dat genito et voluntatem suam, et aliam relationem, quae potest etiam complere principium quod spirandi et esse sufficiens conditio, ut divinitatis sit principium quo. Et ita licet proprietas prima constituat principium quod spirandi, non tamen sola, quia etiam secunda proprietas hoc potest complere, quatenus cum prima convenit in hoc, quod est ante originem per voluntatem. Altera differentia est, quod illa prima proprietas non solum constituit personam primam in ratione subsistentis sufficientis ad generandum, sed etiam refert illam ad genitum, quia ille est primarius terminus ejus, quamvis autem constituat eamdem personam in ratione subsistentis sufficientis ad spirandum, non tamen refert illam personam ad terminum processionis secundae, per se ipsam formaliter, ut Paternitas est, sed per novum respectum ratione distinctum, qui intelligitur resultare in tali persona ex productione Spiritus sancti. Sicut etiam Filiatio constituendam secundam personam sufficienter ad subsistendum incom-- municabiliter, et ad operandum, et ad spirandum refert quidem illam ad Patrem, non tamen ad Spiritum sanctum, sed refertur ad illum per relationem quasi resultatem ex processione quae eadem omnino est cum spiratione Patris, ut supra visum est. Nulla est ergo unica relatio, quae constituat personam spirantem, vel spiratorem communem subsistentem relative, sed sola est relatio referens Patrem et Filium ad Spiritum sanctum, quos supponit immediate producentes eumdem.