Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Sit-ne in patre et filio una et eadem spirandi virtus

CAPUT V. SIT-NE IN PATRE ET FILIO UNA ET EADEM SPIRANDI VIRTUS

1. Sensus quaestionis exponitur. — Unum ex praecipuis argumentis, quod Graeci adversus Latinos semper objecerunt, est, quia si Spiritus sanctus a Filio et Patre procederet, duo haberet principia, quod et divina simplicitati, et personarum consubstantiahltati repugnare videtur. Ut ergo Ecclesia Romana ilhis responderet, ac satisfaceret, docuit tam in Concilio Lugdunensi, in capite unico de Summa Trinitate in 6, quam in Concilio Florentino, sessione 24, Spiritum sanctum procedere a Patre, et Filio tanquam ab uno principio. Quod dogma in hoc capite a nobis explicandum est. Tria etiam puncta postulat. Primum, an in Patre et Filio sit una, et eadem virtus spirandi, et quomodo necessaria sit. Secundum, quomodo dualitas personarum concurrat, vel necessaria sit ad Spiritus sancti productionem. Tertium, an cum hoc stet vera unitas spiratoris, seu principii Spiritus sancti.

2. Dubitandi ratio. — Circa primum igitur ratio dubitandi est, quia vel est sermo de unitate reali, seu numerica, vel solum de unitate rationis : hoc posterius dici non potest, alioqui Pater, et Filius non essent reipsa unum principium, sed plura. Primum autem non videtur possibile, quia virtus spirandi est quid notionale: nihil autem notionale unum, et idem secundum rem est commune Patri, et Filio, ergo. Major clara est, quia illa virtus non est communis omnibus personis. Minor autem videtur affirmari a Basilio, Epist. 43, dicente: Flius nullam prorsus notionum commnunicationem secundwn proprietatem suaum, tam cum Paítre, quam cum Spiritu habet. Ratione etiam ostenditur, quia licet relatio spirationis activae communis sit Patri, et Filio, tamen illa est consequens actum spirandi, et consequenter supponit virtutem spirativam : ergo haec virtus non includit illam relationem : ergo ratione illius non est virtus spirandi communis secundum rem Patri, et Filio, ergo solum potest esse communis secundum rationem quantum ad illud notionale, quod includit.

3. Resolutio. — Nihilominus dicendum est, in Patre, et Filio unam tantum esse virtutem spirandi, eamdem numero, et utrique realiter communem. Est res certa, et in ea conveniunt omnes theologi referendi capite sexto et septimo, quia necessario sequitur ex praedicto dogmate tradito in dictis Conciliis. Nam si Pater, et Filius cum distinctione personal haberent etiam virtutes spirandi realiter distinctas, nihil superesset, propter quod dici possent unum principium vere, ac in re ipsa, prout dicta Concilia loquuntur. Item aut virtutes illae essent partiales, aut totales. Primum dici non potest, alias quaelibet earum imperfecta esset, et neutra persona esset simpliciter principium Spiritus sancti, sed ex utraque quasi per collectionem quamquam coalesceret integrum principium Spiritus sancti. At haec sunt plane absurda, quae Graeci inferebant, et Concilia propter illa vitanda definiunt, utramque personam esse unum principium. Si vero dicatur secundum, scilicet, illas virtutes esse totales, aperte secuitur duas personas esse duos spiratores substantive, quia ad multiplicationem substantivi nihil amplius requiritur, quam quod personae, et formae multiplicentur. Praeterea ex unitate actus, seu originis, et termini adaequati recte etiam colligitur una virtus tali actui proportionata, et adaequata. Denique ratio a priori est, quia haec virtus non est aliud, quam voluntas, seu amor Patris, et Filii, ut in libro primo et secundo dictum est, constat autem ex dictis in libro quarto voluntatem, et dilectionem esse eamdem numero in Patre, et Filio, ergo et virtus spirandi est una. Quae rationes non solum probant, hanc virtutem in re esse unam, sed etiam ostendunt, talem unitatem hujus virtutis per se, et ex intrinseca ratione talis productionis esse necessariam, tum propter unitatem simplicissimam actus, et termini ejus, tum etiam quia intrinsece requirit infinitatem simpliciter, et ideo illa virtus multiplicabilis non est.

4. Ad rationem dubitandi. — Aliquorum responsio. — Ad difficultatem autem in principio positam, quod attinet ad testimonium Basilii, jam dictum est, illum loqui de notionibus convenientibus personis secundum proprietates personales, ut constat ex illo verbo secundum proprietatem suam. Quod vero pertinet ad rationem, aliqui convicti illo argumento dicunt, spirationem activam, lcet videatur consequi originem, quatenus exercet officium referendi, tamen secundum se, et prout est proprietas quaedam, antecedere originem, et complere virtutem spirandi quantum ad id notionale, quod includit. Quia alias virtus illa, quantum ad id totum, quod includit, non esset realiter communis. Item quia sine illa non potest intelligi notionalis amor per quem Spiritus sanctus producitur.

5. Rejicitur. — Haec vero sententia est manifeste contra D. Thomam, quaest. 40, art. 4, et repugnat his, quae diximus capite praecedenti. Unde et ex illis etiam impugnari potest, ob quam illa relatio constituens principium producendi, necessaria sit ad virtutem spirandi : et hoc non, quia non complet formaliter virtutem amandi, et quia in libro primo ostensum est, amorem notionalem non includere formaliter relationem, quod etiam de virtute productiva ad intra ostendimus libro septimo. Vel est necessaria solum ut conditio requisita, et hoc etiam dici non potest, quia nec neces- saria est ad constituendam personam Patris, vel Filii, supponuntur enim constitutae suis proprietatibus, neque etiam ut se mutuo amant, nam ad hoc sufficit infinita voluntas, in qua subsistunt, nec denique ut se amando producant, nam ad hoc etiam satis est, ut in eadem voluntate personaliter subsistant absque origine per eamdem voluntatem, nam quidquid ultra requiritur, sine causa, vel ratione dicitur.

6. Fera responsio. —Dico ergo, virtutem spirandi de formali dicere absolutum, scilicet, voluntatem, vel amorem. (Quod absolutum est per se, ac formale principium quo, talis productionis) connotare autem relationem personalem tanquam conditionem necessariam in principio quod, productivo Spiritus sancti. Haec ergo conditio non est una, et eadem secundum rem in Patre, et in Filio, quia in Patre est Paternitas, et in Filio Filatio, utraque enim sufficit ad complendam virtutem spirandi, ut in superioribus fuse explicatum est, videlicet, quatenus inter se conveniunt in hoc, quod utraque est absque productione per voIuntatem : hoc enim satis est, ut quaelibet illarum personarum possit esse principrum per voluntatem producens, imo unum ex altero necessario sequitur. Neque inde fit, ut virtus spirandi non sit una, et eadem realiter in utraque persona, quia virtus non dicit conditionem suppositi, sed formam, quae est principium producendi, ut si unamet albedo esset in duobus subjectis, vel superficiebus unicum esset formale principium, et una virtus disgregandi visum in utraque superficie, licet haberet duplicem extensionem, quae est conditio necessaria ad disgregandum visum.

PrevBack to TopNext