On this page
Caput 6
Caput 6
An pater, et filius spirent ut dua personae ad spirandum per se requisitae
1. Prima opinio. — Fundamentum. — Multi theologi sentiunt, Spiritum sanctum procedere a Patre, et Filio, ut unum sunt, et pluralitatem illam personarum, licet ex parte naturae divinae sit per se, tamen productionem Spiritus sancti esse quasi per accidens personarum Trinitas. Ita sentit Scotus, in 1, distinctione duodecima, quaestione prima, articulo primo et secundo, et Durandus, distinctione undecima, quaestione tertia, licet in modo explicandi aliquo modo differant. Fundamentum est, quia tota virtus spirandi perfectissima est in qualibet persona, neque in duabus simul perfectior est, quam in singulis, ergo ad spirandum accidentarium illi est, quod sit in duabus personis: quia virtus aeque perfecta, aeque operari potest, sive sit in uno, sive in multis suppositis. Et confirmatur primo, nam ob hanc causam ad creandum non requiruntur per se plura supposita, quia virtus creandi aeque perfecta est in singulis. Unde confirmatur secundo, nam si per impossibile Pater non produceret per intellectum et haberet voluntatem foecundam, sicut nunc habet, posset producere amorem , qui esset Spiritus sanctus , ergo quod nunc non solus , sed cum Filio producat Spiritum sanctumnon ideo est, quia per se requiritur concomitantia alterius personae ad illam productionem, sed quia alias ex foecunditate intellectus divini necessario supponitur simul cum Patre alia persona. Tandem confirmat Scotus, quia si propter aliquid essent necessariae duae personae, maxime quia Spiritus sanctus procedit, ut nexus et mutuus amor Patris et Filii, justa Augustinum 6, de Trinitat., cap. 5, at hoc non refert, quia illa locutio solum addit denominationem rationis, quae nullam perfectionem addit , nec potest esse necessaria conditio ad spirandum. Unde sine illa posset integre et perfecte produci Spiritus sanctus.
2. Secunda opinio.—Contrariam sententiam tenent communiter discipuli D. Thomae, quam bene traetat Cajetanus 1, p., quaest. 33, art. 4, ubi etiam Torres, et alii, Ferrariensis 4, contra Gentes, cap. 25, Capreolus, in 1, dist. 12, quaest. 1, concl. 4, et idem sentit Marsilius, in 1, quaest. 15, art. 3, Henricus, 1 part., Summae, art. 54, quaest. 6. Favet D. Thomas, in 1, dist. 11, quaest, 1, art. 2 et 4, ad 2. Nam in hoc ponit aliquod discrimen inter emanationem Spiritus sancti a duabus personis, et creaturarum a tribus. Et 1 part., quaest. 36, art. 4, ad 1, dicit: Spiritum sanctum procedere a Paire, ei Filio, quatenus plures persone sunt, indicans illam pluralitatem aliquo modo per se requiri ad talem productionem.
3. Prima ratio. — Haec sententia suaderi potest, quia productio amoris per se supponit productionem per intellectum et amor ipse per se procedit, et ab intelligente, et a Verbo concepto, ergo cum Spiritus sanctus procedat ut amor, ejus processio per se supponit processionem Verbi, et ipse Spiritus sanctus perse procedit a Patre et Verbo, ut distincti sunt. Haec vero ratio non convincit. Recte enim respondet Scotus ad priorem partem; licet amor sup- ponat per se intelligentiam: tamen quod amor foecundus, seu productivus supponat etiam intelligentiam foecundam, non est per se, seu consequens per locum intrinsecum, ut aiunt. Nam si per impossibile fingamus voluntatem esse magis foecundam quam intellectum, ut posset dari productio per voluntatem, satis esset supponere intelligentiam, quamvis sterilem (ut ita loquar) et tunc productio amoris esset ab uno et non a duobus. Unde quod dicebatur de productione amoris a Verbo, tunc non habet locum, quia non esset proprium verbum productum, sed conceptus essentialis, et ideo non est formaliter dictum, quia amor, vel productio amoris per se non supponit dicere, sed intelligere, quod per se loquendo esse potest in eo, qui non producit verbum. Et praeterea, in nobis juxta veriorem sententiam, verbum non- est principium activum et productivum amoris, et in Trinitate divinum Verbum non est principium Spiritus sancti ex eo praecise, quod est Verbum productum, sed ex eo, quod est Verbum intelligens et consequenter est simul cum Patre amans.
4. Secunda ratio. — Sed additur secunda ratio, quia hoc ipsum est de intrinseca ratione et notione Spiritus sancti, scilicet, quod procedat a duabus personis invicem se amantibus. Tum quia est amor, non utcumque, sed ut nexus duorum, ut ex Augustino referebam et tradit etiam D. Thomas, 1 part., quaest. 31, art. 1, et dicemus inferius. Tum etiam, quia Spiritus sanctus est amor perfectus, pertinet autem ad perfectionem amoris, ut sit per modum amicitiae, et concordiee inter plures, ut late prosequitur Richardus de sancto Victore, lib. 3, de Trinit., cap. 7, et sequentibus. Verumtamen haec ratio convincit quidem de facto, Spiritum sanctum procedere a duabus personis : quia de facto est nexus duorum, non vero probat, hoc per se convenire Spiritui sancto ex vi suae proprietatis personalis. Quando enim Augustinus dicit Spiritum sanctum esse nexum, non dicit, denominationem hanc illi convenire sub illa formalitate, seu perseitate, sed solum de facto ita esse. Neque etiam hoc formaliter pertinet ad rationem, vel perfectionem amoris, amor enim Patris quatenus diligit se ipsum, non minus perfectus est, quam sit amor Patris et Filii, quatenus se mutuo diligunt, ergo si esse posset Pater prima persona se ipsam diligens, absque Filio, non minus esset productiva per amorem, quantum est ex perfectione amoris.
5. Prima assertio. — Ego breviter in hac re sentio, aliud esse loqui formaliter, ac praecise de productione amoris, vel Spiritus sancti, ut sic, aliud vero de productione hujus tertiae personae in individuo, quatenus per hanc proprietatem personalem constituitur ex vi suae processionis. Primo ergo assero ad productionem amoris, vel Spiritus sancti per se non esse necessariam pluralitatem personarum. Hoc videntur mihi convincere tam rationes factae pro opinione Scoti, quam ex his, quae dicta sunt circarationes secundae opinionis.Hoc etiam videntur mihi supponere sanctus Thomas Scotus et omnes, qui interrogant, si Spiritus sanctus non procederet a Filio, an distingueretur ab illo ; supponunt enim in tali hypothesi processionem a solo Patre mente conceptam, ac subinde quod sit ab una tantum persona. Denique ex creaturis possumus argumentum sumere : nam in eis est processio amoris et verbi, et utraque est ab una persona tantum, propterea , quod verbum productum a creatura imperfectum est, neque est persona amans, nec intelligens, quod ergo in Deo processio amoris sit a duabus personis, non est formaliter, ac praecise ex perfectione amoris, sed ex eo, quod verbum productum est perfectum, ac personaliter subsistens et eadem voluntate cum Patre amans.
6. Secunda assertio.—Secundo nihilominus assero ad productionem Spiritus sancti in hac numero personali proprietate quam nunc habet, conditionem necessariam fuisse, ut virtus spirandi prius ratione, seu origine in duabus personis Patris, et Filii personaliter subsisteret. Probatur ex principiis positis, quia Spiritus sanctus prout nunc procedit, ex vi suae proprietatis dicit habitudinem relativam ad Patrem, et ad Filium, ergo per se respicit, et requirit utramque personam ad suam productionem. Antecedens constat ex supra dictis, quia Spiritus sanctus non procedit immediate ab aliquo subsistenti communi Patri, et Filio, sed ab ipso Patre, et Filio, ut constitutis propriis relationibus. Et ideo recte dicit Cajetanus, loco proxime citato, Spiritum sanctum procedere a Patre, et Filio, quatenus Pater, et Filius sunt, ita hoc intelligendo, ut illa particula, quatenus, reduplicet conditionem necessariam ad spirandum. Consequentia autem utraque probatur, quia terminus relationis passivae originis est illud ipsum quod est principium talis processionis, quatenus proxime constituitur aptum ad talem productionem. Item quia relatio per se recipit suum terminum adaequatum, neque secundum hanc habitudinem potest illi convenire aliquid per accidens, cum formalis ejus ratio, et veluti quidditativa in tali habitudine consistat. Ergo idemmet terminus adaequatus talis relationis est per se principium ejus, sicut est per se terminus ejus. Unde sicut non potest esse talis relatio sine reali termino, ita etiam nec sine tali principio.
7. Hoc tandem potest ex creaturis declarari, in quibus res absoluta procedens ab aliqua causa, tanquam terminus actionis ejus intelligi potest, non procedere ab alia, quin possit ab alia procedere, tamen ipsamet actio, quia formaliter constituitur per habitudinem ad talem causam, non potest eadem numero ab alia causa fluere. Sic ergo in Deo, quia persona procedens non constituitur proprietate absoluta, sed ipsamet relatione ad suum principium, ideo ab illis personis per se procedit, quas per se etiam relative respicit : ergo Spiritus sanctus, sicut sua proprietate immediate respicit Patrem, et Filium, quatenus tales sunt, ita ab illis per se procedit. Et in hoc est apertum discrimen inter processionem Spiritus sancti a duabus personis, et creaturarum a tribus, nam ad producendum Spiritum sanctum, non satis est hic Deus subsistens, sed necessaria conditio est, ut per proprietatem personalem incommunicabiliter subsistat, et ideo terminus processionis Spiritus sancti immediatus est persona ipsa, vel personae a quibus immediate procedit, et idem est principium per se ejus. Ad producendam autem creaturam, per se suflicit hic Deus subsistens essentialiter, qui per suam essentiam distinguitur a creaturis, unde ad illum, ut sic per se terminatur relatio creaturae, et ideo ad illam non ita per se requiritur personarum Trinitas.
8. Una vero superest objectio, quam recte atügit Cajetanus. Nam sequi videtur, nec Patrem, nec Filium sigillatim esse principium perfectum et totale Spiritus sancti, prout est talis persona, sed solum Patrem et Filium simul. Consequens videtur inconveniens, nam derogat perfectioni singularum personarum, et dicendum esset, unamquamque illarum per se tantum esse principium partiale, quod dici non potest. Respondeo, nonnullos theologos et inter eos D. Thomam, ut statim referam, ita loqui, ut dicant, principium Spiritus sancti esse Patrem et Filium simul, et non licere alteram eorum determinate designare per principium Spiritus sancti. Sed, quidquid sit de hoc modo loquendi (de quo statim) veritas in re ipsa est, totam virtutem spirandi esse in utra- que persona simul et in singulis, et hoc satis esse, ut quaelibet earum per se sit Spirator, et principium Spiritus sancti perfectum et integrum, quia haec perfectio maxime sumitur ex virtute, et formali principio producendi, et quia relatio Spiritus sancti, tota respicit singulas personas, et utramque simul.
9. Nihilominus tamen verum etiam est, quod Cajetanus dixit, conditionem requisitam ad hanc productionem Spiritus sancti, prout in re est, non esse in singulis personis, sed in utraque simul, quia, ut ostendimus, utraque persona necessaria est ad talem productionem. Et declaratur in hunc modum : nam Spiritus sanctus per suam indivisibilem relationem respicit Patrem et Filium, et quamvis ab utroque habeat relationem illam, tamen non posset per illam respicere Filium, nisi ab illo procederet, etiamsi procederet a Patre, neque e converso, ergo, ut illa relatio habeat integram, et adaequatam suam habitudinem, necessaria conditio ex parte principii producentis est duplex relatio, quae constituat adaequatum terminum illius relationis. Neque hoc est ullum inconveniens, quia haec conditio non addit perfectionem simpliciter, quia in ipsa essentia eminenter non contineatur, sicut non est conveniens, quod hic Deus, ut sic, non possit generare, sed conditio necessaria sit prima proprietas personalis.