Text List

On this page

Caput 7

Prev

How to Cite

Next

Caput 7

Caput 7

An pater et filius sint unus spirator, unumque spiritus sancti principium

CAPUT VII. AN PATER ET FILIUS SINT UNUS SPIRATOR , UNUMQUE SPIRITUS SANCTI PRINCIPIUM.

1. Varie opiniones. — In hoc puncto, quod in hac materia unum ex praecipuis est, temere profecto loquuntur nonnulli scholastici. Nam Durandus, in 1, dist. 29, quaest. 2, et Gregorius, dist. 12, quaest. 1, dicunt, in rigore Pairem, et Filium non esse unum principium, sed potius duo, licet propter periculum aliter Patres loquantur ad declarandam unitatem virtutis, quae est in utraque persona, et unitatem termini et productionis : Et ideo (inquit Durandus) non absolute dicunt Concilia esse unun principiwn, sed Spiritum sanctum procedere ab illis, tanquam ab uno principio. Gabriel vero et Ochamus, et alii dicunt posse vocari unum, et duo principia, diversis respectibus.

2. Vera resolutio.—Dicendum vero est, Patrem et Filium proprie, ac simpliciter esse unum Spiritus sancti principium et non plura. Ita D. Thomas, dictà quaest. 36, art. 4, et Bonaventura, Richardus, et fere alii, dist. 12, ubi etiam consentit Scotus. Nam licet dicat quaestionem esse de modo loquendi, non tamen excludit, quin sit fundata in re ipsa, nec putat esse parvi momenti, cum ex verbis inordinarie prolatis incurratur haeresis, et ideo ita loquendum sit de mysteriis fidei, sicut Concilia loquuntur. Haec autem sine dubio est mens Concilii Lugdunensis et Florentini, quae citavi, et illa particula, tanguam, non diminuit, sed explicat veritatem rei, sicut est illa Joannis 1: Quasi unigeniti a Patre. Alias Concilia dicta nec satis explicassent fidem, nec Graecis satisfecissent. Et ob eamdem causam non tantum definiunt, esse unum principium, sed etiam negant esse duo. Et eodem modo loquitur Augustinus 5, de Trinitate, cap. 13 et 14, Hilarius, lib. 4, de Trinitate, Anselmus, libro de Processione Spiritus sancti, cap. 10. Ratio est supra late tractata, disputando de unitate personarum in Deitate, ubi ostendimus ad unitatem substantivi sufficere unitatem formae, etiamsi supposita immediata multiplicentur, hic autem principium Spiritus sancti substantivum quid est, et ostendimus, formam, seu virtutem ejus esse unam, ergo principium est unum, licet illa virtus sit in pluribus suppositis.

3. Patrem et Filium esse unum spiratorem. —Uhnde fit, idem dicendum esse de uno Spiratore, licet D. Thomas, in 1, dist. 11, aliter de illo locutus fuerit, in quam partem etiam inclinat Durandáus supra, q. 3, quia de nomine Spiratoris tanquam de adjectivo judicant. Tamen D. Thomas sententiam retractavit in 1 p., quaest. 36, art. 4, ad 7. Et merito, quia juxta communem usum nomen spirator, substantivum est, unde cum de formali unam dicat formam, ab alia sumit unitatem. Nec refert, quod illa forma sit actus spirandi, nam etiam creator dicit de formali actum creandi, et tamen tres personae sunt unus creator. Secus vero est de nomine spirantis, nam haec significat adjective, et ideo Pater et Filius recte dici possunt duo spirantes. Quomodo exponendus est Hilarius cum 2 lib. de Trinitate, dixit: Patrem et Filuum esse auctores Spiritus sancti, ut divus Thomas supra notavit.

4. Dubium. — Prima responsio rejicitur.— Una tamen superest interrogatio seu objectio vulgaris, pro quo supponat, vel quid designari possit sub illo uno principio, vel spiratore, qui de Patre et Filio praedicatur, quia nihil videtur designari posse. Nam sive Patrem, sive Filium designes, falsa erit locutio, quia neutra persona potest de utraque simul praedicari. Propter hoc multi putant necessarium esse dari subsistentem communem in activa spiratione, qui sit hic spirator et unum principium, quod de Patre et Filio praedicetur. Ita sentiunt Gabriel et alii citati capite quarto. Sed ibi ostensum est, illam sententiam esse falsam. Quod autem non sit necessaria ad veritatem illius locutionis explicandam, supra libro quarto declaratum est, et patebit ex dicendis.

5. Secunda et tertia responsiones.—Secunda et tertia contradictiones. —Ahi ergo respondent, praedicatum illud habere vim termini collectivi, et ideo supponere pro Patre et Filio simul. Quod videtur docere D. Thomas, dicta q. 36, art. 4, ad argumenta. Et fere in idem redit, quod Cajetanus ibi, et Capreolus, in 1, distinctiones septima et duodecima, quaestione prima, dicunt, praedicatum illud supponere confuse et immobiliter, ratione illius particulae, ef, positae ex parte subjecti, sicut dialectici dicunt de hac propositione, Parisiis et Romee venditur piper. Sed prior responsio difficilis est, quia sequitur, Patrem solum vel Filium solum non posse dici spiratorem vel principium Spiritus sancti, quia terminus collectivus non potest de singulis personis praedicari. Consequens autem falsum est, ut constat. Posterior etiam responsio in termino singulari locum non habet, Pater autem et Filius sunt hic spirator seu unum principium singulare, imo idem principium, ergo aliquid sub illo termino posito ex parte praedicati designare licebit. Item de Patre et Filio sigillatim praedicatur Spirator, ergo tunc nulla est suppositio confusa vel immobils: at idem spirator est, qui de Patre et Filio simul, et de quolibet eorum sigillatim praedicatur, ergo idem sub illo termino designari hcebit.

6. Vera responsio.—Dico ergo, Spiratorem, immediate ac determinate supponere pro subsistente in hac virtute spirandi, ita ut ex parte virtutis dicat singularitatem: ex parte vero subsistentiae, communiter et confuse dicat subsistens in illa virtute cum conditione suflicienti ad spirandum. Et ideo potest de Patre et Filio tam simul quam sigillatim praedicari, quamvis de Patre et Filio simul nulla persona determinate, ut talis est, possit praedicari. Quod non obstat, quia Spirator, ut sic, vel principium Syiritus sancti neutram personam hoc modo significat, sed abstracte ex parte suppositi, id est, personam habentem talem virtutem seu spirationem. Nisi fortasse Spirator sumatur pro illo principio, quod includit non solum to- tam virtutem, sed etiam omnem conditionem adaequate necessariam in principio Spiritus sancti, sic enim procederet quod D. Thomas dixit, supponere tunc pro Patre et Filio simul, propter ea, quae in capite praecedenti dicta sunt.

1. An Pater et Filius sint duo principia. — Alia objectio fieri potest. Quia si Pater et Filius sunt unum principium propter unam virtutem, Pater erit duo principia, scilicet Filii et Spiritus sancti, propter duplicem virtutem et processionem. Aliqui respondent, non dici duo principia, ne distinctio realis significari videatur, secundum rationem vero dici posse, sicut sunt duae virtutes. D. Thomas autem, 1 part., quaest. 36, art. 4, negat simpliciter , Patrem esse duo principia. Et idem absolute negant tam Latini quam Graeci in Concihio Florentino, sessione ultima, et ita mihi sentiendum et loquendum videtur. Unde neganda est illatio, quia licet ad unitatem substantivi sufficiat unitas formae, ad pluralitatem non suffhicit pluralitas, nisi etiam multiplicentur supposita. Quia quoties numerantur concreta in plurali, etiam supposita numerantur, ut ex communi modo loquendi constat. Et ratio est, quia unio talium formarum in uno supposito sufficit ad unitatem, in communi denominatione sumpta a talibus formis, sicut est unus artifex, qui plures artes habet, de qua relatius supra, et in materia de Incarnatione dictum est.

8. Objectioni occurritur.—bices, ergo saltem Pater, ut est principium Fili, et Filius, ut est principium Spiritus sancti, erunt duo principia, quia et sunt duo supposita, et per virtutes producendi formaliter diversas producunt, et ita ibi et suppositum, et forma multüplicantur, quod satis est ad pluralitatem substantivi. Consequens autem non admittit Anselmus, libro de Processione Spiritus sancti, cap. 10: Nec tamen (ait) duo confitemur principia, unum Patrem ad Filium, alterum Patrem, et Filium ad Spiritum sanctum. Sicut non credimus alium Deum, de quo est Filius, et alium Deum Patrem, et Filium de quo est Spiritus sanctus, quamvis de eodem, Deo, sive de eodem principio suo quisque modo sit. Respondeo, illa non posse dici duo principia actu in re ipsa, tamen virtute esse duo, et ita ratione etiam posse considerari et distingui, ut duo. Probo simul haec omnia ex illa regula, quod substantiva non multiplicantur, nisi multiplicatis suppositis et formis: supponoque Principium substantivum esse, ut est per se clarum. In praesenti ergo licet in remultiplicentur supposita Patris et Filii, tamen vir- tus generandi et spirandi in re non sunt plures, quia in re non distinguuntur actualiter, nec Filius ut spirator distinguitur in re a Patre, ut Pater est, quia est idem spirator cum illo, et spiratio non distinguitur in re a Paternitate, unde Pater ut Pater non distinguitur in rea Filio ut spiratore, quia non opponitur illi ut sic, et in divinis omnia sunt unum, ubi non obviat relationis oppositio. Ergo Pater et Filius in re non sunt duo principia etiam respectu distinctorum terminorum. Ex his vero eisdemque principiis constat esse duo virtute, et secundum rationem, nam ex parte suppositorum est major distinctio, quam necessaria sit ad hanc pluralitatem, et ex parte formae vel virtutis est saltem pluralitas virtualis et rationis.

9. Replica. — Responsio. — Instabis, hoc satis esse, ut absolute dicantur duo principia. Nam, supposita distinctione suppositorum, in caeteris videtur esse eadem ratio de concretis, quae est de abstractis : sed Paternitas et spiratio dicuntur simpliciter duae relationes, quamvis in re solum virtute et per rationem distinguantur, ergo similiter concreta illarum relationum etiam substantive sumpta, multiplicabuntur simpliciter , saltem respectu distinctarum personarum, Patris et Filii. Respondeo, instantiam hanc solum esse de modo loquendi, de quo dicimus receptum esse illum modum loquendi in abstractis relationum, non vero in concretis, et ideo non esse simpliciter usurpandum sine declaratione. Addo praeterea, nomen principii ( sicut nomen causae) uno modo non dicere de formali relationem secundum esse, sed virtutem agendi, seu principium quo producendi, et hoc esse absolutum in divinis personis quoad formale, et ideo licet connotet relationem, sequi conditionem termini absoluti, qui non multiplicatur simpliciter, nisi multiplicata in re forma absoluta. Et hic videtur usus illius vocis Principium, cum Patri et Filio attribuitur. Et ita Anselmus ex unitate formae absolute probat unitatem principii. Quod si Principiwn sumatur, ut formaliter denominatur a relatione, fortasse in bono sensu possent dici duo principia sicut duo relata. Tamen propter ambiguitatem et periculum cavenda est talis locutio sine illo addito, quod sunt duo secundum rationem quoad relationem.

10. Atque hinc tandem intelligitur, supervacaneam esse quaestionem huc remissam, an principium dicatur univoce, de Patre et Filio in divinis. Quia ubi non est pluralitas sub communi termino, neque analogia, neque univocatio proprie locum habet, sed unitas, eo ta- men modo, quo sunt plura secundum rationem univoce sunt principium, ut ex dictis satis constat, et de Persona, et Relatione dictum est supra.

PrevBack to TopNext