On this page
Praeambulum
Praeambulum
TRIA sunt nomina, quibus solet tertia persona Trinitatis in Scriptura significari, ejusque proprietas nobis declarari, scilicet, nomen Spiritus sancti, Amoris et Doni, sub quibus de illa tractavit D. Thomas, 1 part., quaest. 36, 37 et 38. Nam per nomen JSpiritus sancti indicatur relatio ad suum principium , per nomen amoris modus processionis , per nomen Doni , quaedam relatio ad creaturam. Quocirca de primo et secundo nomine pauca a nobis dicenda, supersunt, quia propria Spiritus sancti relatio simul cum relatione spirationis et cum his, quae de spiratore diximus, fere explicata est, quia correlativa ut sic, sunt simul cogni- tione et cum de relationibus divinis ageremus, terminum, fundamentum, et rationem fundandi hujus relationis declaravimus. De modo item processionis hujus personae in primo hbro aliquid attigimus. Tamen, quia haec processio minus nota nobis est, ut D. Thomas, dicta quaest. 36, art. 1, notavit, curabimus hic amplius illam declarare. Utemurque duobus illis modis, quibus obscuriora Dei investigare solemus, scilicet, vel per connotationem aliquam, seu comparationem ab alia, praecipue ad processionem Verbi, vel per negationes aliquas, quae in Spiritu sancto etiam per comparationem ad Filium considerari possunt. De- nique de respectu peculiari hujus personae ad creaturas nihil hactenus tractatum est, nec videtur facilis ad explicandum tahs respectus, et ideo hoc etiam praecipue nobis superest ad inquirendum de hac persona.