Text List

On this page

Caput 1

Prev

How to Cite

Next

Caput 1

Caput 1

An tertia trinitatis persona ratione suae processionis recte, ac proprie spiritus, et amor appelletur, et ex quarum rerum amore procedat

CAPUT I. AN TERTIA TRINITATIS PERSONA RATIONE SUAE PROCESSIONIS RECTE, AC PROPRIE SPIRITUS, ET AMOR APPELLETUR, ET EX QUARUM RERUM AMORE PROCEDAT.

1. Tertiam hanc personam per voluntatem, atque adeo per modum amoris procedere, supra libro primo, contra Durandum ostensum est, quia processionem et terminum ejus instar illius, quam in nostra voluntate uteumque experimur , nominamus et apprehendimus. Unde quia etiam in nobis ipsis processio haec obscurior est, pauciora habemus nomina, quibus illam significemus, quam in processione intellectus, sed vere unica voce amoris, vel dilectionis, totam illam significamus. Hinc ergo factum est, ut ad significandam tertiam Trinitatis personam, ejusque relationem quaedam nomina, alias communia, vel essentialia accommodata sint, et quasi de novo imposita ad illam significandam.

2. De nomine Spiritus sancti. —Primo ergo vocatur Spiritus sanctus, estque nomen ejus maxime proprium. Videturque ab ipso Christo impositum, unde illo usus est Matthaeus, ultimo. Baptizantes eos in nomine Patris, et Filii, et Spiritus sancti, ubi tacite declaravit multa alia, quae de Spiritu dixerat, praesertim in sermone caenae, de hac divina persona esse intelligenda. Quam etiam Joannes 1, Canonica, cap. 5, hac voce personaliter appellavit, dicens : Tres sunt, qui testimonium dant in celo, Pater, Verbum et Spiritus sanctus. Rationem vero nominis hujus ex modo processionis per voluntatem suminus cum sanctis Patribus. Nam vox Spiritus, solet motionem quamdam, vel impulsum significare, seu rem subktilissimam, quae facile huc, illucque agitur et impellitur, ac penetrat, sicque solemus ventum spiritum appellare, et inde vox Spiritus, ad substantias incorporeas significandas, inde translata est. Aliunde vero id, quod per dilectionem procedit, tanquam impulsum quemdam concipimus, imo seepe ita illam nominamus, sicut enim rem procedentem per intellectum verbum vocamus, ita illam, quae per voluntaiem amantem procedit, impulsum, seu impe- tum appellamus. Unde etiam dicimus, voluntatem per amorem ferri in rem amatam, et in eam transformari, eique uniri, quasi per subtilissimam amoris penetrationem. Hinc ergo tertia persona a Deo procedens, spiritus merito appellatur, quia per modum amoris, etimpulsus procedit, simulque illa voce significatum est, esse amorem substantialem, summeque incorpoream et immaterialem. Quoniam vero ille amor purissimus et mundissimus est, ideo addita est vox Sanctus, quae excellentiam illius processionis declarat, simulque indicat, personam esse sanctam per essentiam, quia ex dilectione summa summi Spiritus procedit.

3. Unde intelligitur (quod notavit D. Thomas supra, ex Augustino 5, de Trinitate, cap. 11, et lib. 15, cap. 19, et sumitur etiam ex Basilio, lib. 5, contra Eunomium) voces illas secundum se respectas essentiales esse, et communes, nam et Deus Spiritus purus. et sanctus est, et Pater, et Filius similiter. Tamen ut sic per illam vocem Spiritus , non significatur relatio. Applicatum ergo est nomen Spiritus sancti, ut personale est, ad significandam relationem , procedentis per modum impulsus. Vel etiam (ut notavit Augustinus) applicata est vos communis Patri, et Filio, ad significandam personam, quae per mutuum, et communem amorem Patris, et Fili procedit. Atque hinc etiam relationem ipsam, novo nomine ex Spiritu abstracto spirationem vocamus, vel (quia haec vox magis videtur actionem significare) vocamus generali nomine processionem, vel nomine complexo passivam spirationem. Denique adnotavit divus Thomas nomina jSpiritus et sanctus , et vocem complexam ex illis essentialia esse, et communia Patri, et Filio: nomen autem Shpiritus sanctus sumptum in vi unius vocis incomplexae esse proprium tertiae personae. Non quidem, quod illa vox incomplexa non potuerit etiam esse communis, si rem tantum spiritualem, et sanctam significaret , nihil enim obstabat , quominus potuisset sic imponi, sed quod vel nunquam ita legatur imposita , aut usurpata, vel quod ex usu Eecclesiae (ita enim divus Thomas loquitur) ita fuerit accommodata. Et fortasse hoc significavit Augustinus, libro, 11, de Civitate, capite 10, cum dixit: S'piritus Patris, et Filii, Spiritus sanctus propria quadam notione hujus nominis in sacris litteris mcupatur.

4. De nomine amoris. — Circa nomen Amoris non habemus tam expressa Scripturae loca, in quibus tertia haec persona relative, ac personaliter , seu propria quadam notione amor, vel dilectio appellatur. Nam licet 1, Joan. 4, dicatur : Dilectio em Deo est, et divus Augustinus, libro 15, de Trinitate, capite 17, per dilectionem ex Deo Spiritum sanctum intelligat , tamen non inde sufficienter colligitur, nomen amoris esse proprium Spiritus sancti. Sicut licet Filius dicatur Deus de Deo, non sequitur nomen Dei esse proprium Filii, sed solum per particulam De trahi supponendum pro Filio, ita ergo particula ez potuisset trahere nomen dilectionis (si per illud nomen dilectio significaretur Deus, eo modo quo ibidem dicitur Deus charitas est) ad supponendum pro Spiritu sancto. Addo non esse necessarium, vocem illam intelligere de dilectione per essentiam, sed de creata, ita ut particula ea non dicat dimanationem ad intra , sed extra, ut exponunt idem Augustinus , lib. 1, de Gratia Christi, cap. 21, et Concilium Milevitanum, Canon. 4. Ut inde probant, dilectionem nostram, qua justificamur, et salvamur, ex Dei gratia manare, ac proinde itam dictum esse, Dilectio ex Deo est, sicut alibi a Paulo dictum est, charitas Dei diffusa est in cordibus nostris per Spiritum sanctum qui datus est nobis. Et contextus ipse Joannis hoc magis postulat. Dixerat enim fideles, et qui recte ambulant , ex Deo esse, et subdit : Charissimi diligamus nos invicem, quaa charitas ea Deo est, loquitur ergo de charitate, quam Deus nobis infundit, ut nos invicem diligamus.

5. Nihilominus ex usu sanctorum Patrum, ac Theologorum, Spiritus sanctus secundum propriam, et peculiarem notionem suam Àmor appellatur , non solum per appropriationem nominis essentialis, sed etiam per peculiarem illius vocis significationem, et impositionem. Ita ut vox illa jam sit multiplex, seu aequivoca, et uno modo essentialis sit, alio personalis ut docuit D. Thomas, dicta quaest. 37, art. 1, et significavit Augustinus, libro decimo quinto, de Trinitate, capite decimo septimo, et sequentibus. Habetque hoc fundamentum, tam in modo processionis Spiritus sancti, quam in voce Amor. In processione, quia sicut Filius recipit a Patre ea omnia, quae formaliter pertinent ad intellectum , ut esse Verbum, sapientiam, etc., ita Spiritus sanctus recipit ea, quae pertinent ad voluntatem, ut esse charitatem, et amorem. In voce autem, quia omnis amor extra Deum productus est, et vox amoris non solum significat actionem, quae intervenit in amando, sed etiam terminum per illam actionem productum. Imo vox amoris maxime videtur terminum ipsum significare, qui nos constituit formaliter amantes, et formaliter voluntatem inclinat, et impellit in rem amatam. Nam actio, qua ille terminus producitur, magis esset dicenda amatio, quam amor, sed quia prior vox usitata non est, dicitur etiam amor, vel dilectio. Merito ergo vox haec imposita etiam est ad significandum amorem intra Deum productum, qui solus Spiritus sanctus est. Verum est, per nomen amoris etiam in creaturis non significare formaliter relationem producti, sed qualitatem ipsam, quae producitur, in quo differt vox, Amor, a nomine, Verbum, etideo potest amor in Deo dici essentialiter , sicut intelligere. Nihilominus tamen, quia potest amor esse productus etiam in Deo, ideo potuit illa vos accommodari ad significandum illum amorem secundum eam proprietatem, et ita factum est, ideoque sub illa significatione nomen illud personale est Spiritus sancti.

6. Addit D. Thomas, in illo articulo 1, tertiam significationem illius vocis amor in divinis, quia non solum significat actum essentialem amandi, nec solum personam productam per voluntatem, sed etiam actum notionalem, per quem producitur illa persona. Hic enim actus ratione distinguitur ab amore essentiali, quia non convenit Spiritui sancto, licet essentialiter amet : ratione etiam distinguitur a persona Spiritus sancti, quia est veluti origo illius, ergo potest nomine amoris significari, cum sit productio amoris, et non habeamus aliam vocem, qua illum significemus. Item hoc significamus , cum dicimus, Patrem, et Filium producere Spiritum sanctum per amorem , quia nec potest intelligi ipse Spiritus sanctus, cum non producatur per se ipsum, nec solus essentialis actus amoris, cum communis sit Spiritu sancto. Denique hoc declarat D. Thomas proportione ad intellectum , ubi sunt tres voces, intelligere, dicere, et Verbum, quarum prior significat actum essentialem intelligendi, secunda originem activam, seu actum intelligendi notionalem, tertia terminum productum per intellectum : haec ergo tria inveniuntur etiam in voluntate, et propter nominum penuriam eadem voce omnia significamus. Haec doctrina vera est, sed cavenda est interpretatio eorum, qui hinc colligunt, esse in Patre duplicem dilectionem , unam absolutam, aliam relativam. Hoc enim neque D. Thomas dixit, nec verum est, ut librc primo ostendi. Nam amor notionalis , si significet proximum principium quo producendi Spiritum sanctum , formaliter est amor essentialis, at proinde absolutus : connotat vero relationem Patris, et Filii, ut conditionem necessariam ad exercendam talem rationem principii: si vero significet activam originem, non est proprie actus amandi, sed est relatio ipsa, prout est quasi in via, et actuali influxu producentis, et ideo ad tollendam aequivocationem non solemus jam hanc originem significare nomine amoris, vel dilectionis, sed nomine spirationis. Qua omnia ex doctrina tradita in primo et septimo libro perspicua sunt, ibique sufticienter probata, nec nova difticultas occurrit.

PrevBack to TopNext