On this page
Caput 2
Caput 2
Ex quarum rerum amore spiritus sanctus procedat
1. Exponitur titulus. — Sicut in superioribus exposuimus, ex quarum rerum cognitione Filius procedat, ita hic oportet cum proportone declarare, ex quarum rerum amore Spiritus sanctus procedat. seu quarum rerum amor sit principium, quo producitur Spiritus sanctus. Cum enim necessario esse debeat amor alicujus objecti, quod per illum ametur et Spiritus sanctus procedat per amorem, necesse est, amorem illum esse alicujus objecti. Cumque actus, qui versatur circa aliquod objectum, non possit sine illo exacte cognosci ad intelligendum melius, quomodo Spiritus sanctus producatur per amorem, declarare oportet, quarum rerum ille amor sit. Amant autem Pater, et Filius et divinitatem suam, et suas personas, et personam Spiritus sancti, et suam relationem ad Spiritum sanctum, et creaturas : de his ergo omnibus breviter dicendum est.
2. Prima assertio. — Dico primo : Pater, et Filius diligendo divinitatem suam producunt Spiritum sanctum. Est certa, et communis assertio, et probatur primo ex proportione. amoris ad intellectionem, nam Pater amando suam essentiam producit Verbum, ergo et amando eamdem, producit Spiritum sanctum. Patet consequentia, quia sicut Verbum ibi non producitur ex indigentia intelligentis, sed ex foecunditate, ita et amor. Non est autem minus foecundus amor divinitatis in sua quasi specie, quam intellectio ejusdem divinitatis in sua. Praeterea amor ille est foecundus, quatenus est simpliciter infinitus etiam in genere entis, hoc autem habet ex eo, quod est amor totalis (ut ita dicam) adaequatus divinitati, ergo divinitas non solum est amata per illum amorem ut foecundum, sed etiam est quasi primarium et essentiale objectum illius, necessariumque omnino ad foecunditatem ejus. Unde obiter intelliges, quantum errent, qui amorem illum ut foecundum et productivum ut quo distinguunt ab amore essentiali, in ratione amoris, quia non distinguuntur illi amores etiam ratione in objecto primario et essentiali, neque in adaequatione ad illud : quomodo ergo distingui possunt in ratione amoris? Est ergo amor ille foecundus ipsemet essentialis, seu per essentiam, ut antecedit originem, cujus ipse est principium quo, estque notionalis, ut est in aliqua persona, quae possit esse principium quod talis originis, seu productionis. Unde etiam addo, hoc objectum et adaequationem ad illud, sufficere ut dictus amor habeat suam foecunditatem, quia illa est summa et infinita perfectio, a qua provenit haec foecunditas , unde, si necesse est ut attingat etiam alia objecta re, vel ratione distincta, solum est in quantum cum adaequata dilectione tahs objecti habent necessariam connexionem.
3. Secunda assertio. — Dico ergo secundo, Pater, et Filius producunt Spiritum sanctum se ipsos diligendo, id est, unusquisque illorum diligendo se et alium, producit Spiritum sanctum. Fortasse Scotus non admitteret hanc assertionem, nam similem videtur de Verbo negasse et solet argumentum sumere a productione Spiritus sancti ad productionem Verbi. Sed in hoc non loquitur aperte, et dum ita argumentatur , de creaturarum amore loquitur. Quidquid vero ille senserit, conclusionem ut certam supponunt theologi, qui quaerunt, an Pater, et Filius diligant se Spiritu sancto, ut sequenti capite tractabimus. Unde omnes locutiones Patrum , quas ibi commemorabimus, ad minus continent hanc sententiam : Pater, et Filius diligendo se invicem producunt Spiritum sanctum. Ratione patet facile, quia imprimis unaquaeque illarum personarum producit Spiritum sanctum diligendo se ipsam, unaquaeque enim persona maxime naturahter diligit se, illa autem personae producunt Spiritum sanctum per dilectionem sibi maxime naturalem et omnino 'primam (ut sic dicam), id est, per dilectionem, quae est in tali persona, in primo signo originis, in quo dilectio essentialis intelligitur esse in illa, eo autemipso, quo divina essentia, et consequenter essentialis dilectio intelligitur esse in Patre, intelligitur se ipsum amare, quia hoc est illi maxime connaturale, idemque est cum proportione de Filio. Ne- que ulla ratio prioritatis etiam secundum rationem potest in hoc excogitari, ergo non potest intelligi, Patrem, vel Filium producere aliquid per illam dilectionem, quin id producat unusquisque illorum diligendo se. Et hinc colligitur, etiamunumquemque illorum diligendo alterum producere Spiritum sanctum, quia dilectio sui est necessario connexa cum dilectione sui correlativi, cum sine illo non possit consistere. Unde etiam quoad haec possunt dici correlativa esse simul dilectione. Quomodo enim potest Pater velle esse Pater, nisi velit habere Filium, ete converso ? Deinde est etiam optima ratio, quia illa dilectio foecunda debet perfectissima in omni ratione : ergo includit perfectissimam rationem amicitiae, quae includit nexum et redamationem : ergo Pater, et Filius se mutuo diligendo producunt Spiritum sanctum. Aliam rationem adjiciemus capite sequenti.
4. Tertia assertio. — Dico tertio: Pater et Filius producunt Spiritum sanctum diligendo ipsum, atque ita Spiritus sanctus etiam ex sui dilectione procedit. Non possunt hanc assertionem admittere, qui negant, Patrem producere Verbum ex cognitione Spiritus sancti, tum quia est aequalis ratio, tum etiam quia juxta illam sententiam Spiritus sanctus prius ratione producitur, quam cognoscatur, ergo -prius etiam ratione producetur, quam ametur, quia non amatur, nisi cognitus, ergo non producetur ex amore sui. At fundamentum illud falsum est, et ex hoc inconvenienti falsum esse comprobatur, nam assertio posita communis est Patrum et theologorum, quos referam capite sequenti, nam in eo sensu, in quo docent, Patrem et Filium diligere se Spiritu sancto, docent etiam Patrem, et Filium diligere se, et Spiritum sanctum Spiritu sancto, signatimque Bernardus, sermone tertio Pentecostes, dixit: Spiritum sanctum procedere tanquam firmissimum vinculum Trinitatis. Ratio sumi potest ex adaequatione illius amoris cum divina natura : dici enim potest suo modo comprehensivus, non est autem hujusmodi, nisi Pater et Filius per illum amarent omnem perfectionem illius naturae. Una autem perfectio illius naturae est, esse in tribus suppositis, non potest autem hoc modo amari, nisi amentur etiam ipsa supposita, habet ergo illa dilectio hac ratione intrinsecam connexionem cum persona Spiritus sancti, ita ut non possit per illam diligi perfecte Divinitas, nisi etiam diligatur Spiritus sanctus. At Pater et Filius producunt Spiritum sanctum diligendo perfectissime et omnino adaequate suam divinitatem: ergo et diligendo Spiritum sanctum. Aliam rationem statim subjiciam.
5. Quarta assertio. — Dico quarto : Patrem et Filium producere Spiritum sanctum diligendo etiam suam spirationem activam. Probatur ex praecedenti assertione, cum principio supra posito, quod relativa sunt simul dilectione : si ergo Pater et Filius producunt Spiri tum sanctum diligendo ipsum, etiam producunt illum diligendo se ipsos, ut spirantes ipsum, atque adeo ut habentes ad ipsum realem respectum. Secundo hoc pertinet ad perfectam dilectionem, quia ipsa, se ipsos diligunt. Tertio pertinet ad perfectum vinculum et connexionem divinarum personarum. Quarto perüunet ad comprehensivum, seu totalem amorem divinitatis, non enim totaliter amaretur, nisi omnia, quae in ipsa formaliter sunt, simul amarentur. At Pater et Filius producunt Spiritum sanctum ex amore perfectissimo divinitatis, ergo et ex amore relationum omnium realium, quae in ipsa sunt.
6. Objectio.— Prima responsio. — Rejicitur. — Vera solutio. — Hic vero occurrit iterum objectio in superioribus tacta, quomodo possit Spiritus sanctus, vel spiratio amari per eamdem dilectionem, qua producitur, quia esse supponitur ad amari, et Spiritus sanctus non intelligitur esse, nisi postquam jam est productus. Propter hoc fortasse aliquis cogitet, amorem illum notionalem erga Spiritum sanctum non esse per modum complacentiae in bono praesenti, et jam existenti, sed per modum complacentiae in bono praesenti et jam existenti, sed per modum desideri futuri boni, quia licet haec non possint attribui Deo secundum ordinem durationis, secundum ordinem originis non videntur posse negari, quia in eo signo praeciso, in quo Pater Filium producit, nondum intelligitur Spiritus sanctus existens, ergo debet concipi, ut futurus in alio signo originis, ergo non potest pro eo signo diligi, ut jam existens, sed ut futurus. At haec cogitatio aliena est a divina perfectione, quia rei omnino necessarise, et ab intrinseco, repugnat futuritio, quocumque modo cogitetur, quia si talis res vere cogitatur, ut ens actu per essentiam cogitar debet, et ordo originis non debet concipi per signa, in quorum uno persona sit tantum futura, et in alio jam existat, quia non est prioritas in quo, sed a quo. Dico ergo amorem ilIum non esse per modum desiderii, aut voluntatis futuri boni, sed per modum complacentiae, et benevolentiae boni praesentis in re, licet per ipsammet dilectionem accipiat esse, quo praesens constituitur. Cujus rei vestigium in nostro amore habemus, nam producendo illum, amamus non solum objectum, sed etiam amorem ipsum, qui nobis per se ipsum voluntarius est, ut supra dicebamus. Quamvis hie modus amandi amorem in nobis non sit tam expressus, et formalis (ut sic dicam) quam est amor Patris, et Filii ad Spiritum sanctum, quo illum producunt, quia est longe perfectior, et immaterialior, et ex cognitione clariori procedit.
7. Quinta assertio. — Ultimo dicendum est, Spiritum sanctum non procedere ex amore creaturarum in se ipsis, sed tantum secundum eminentiam, quam habent in Deo. Declaratur, nam tribus modis possunt a nobis concipi creaturae, ut existentes in mente Dei ex aeternitate. Primo, ut sunt aliquo modo in Deo ipso secundum existentiam realem, actualem, et aeternam, et hoc modo non sunt aliud, quam ipsa creatrix essentia, quatenus eminenter continet creaturas. Secundo modo considerantur creaturae, ut sunt ex se possibiles, quia intelliguntur esse tales essentiae; quibus non repugnat, habere existentiam. Tertio considerantur ut futurae in aliqua differentia temporis secundum existentiam realem, quam habent objective praesentem in mente Dei. Si loquamur de illis primo modo consideraüs, nullum est dubium, quin Spiritus sanctus procedat ex amore creaturarum, ut habentium tale esse. Quia hoc modo Deum amare creaturas, non est aliud, quam amare se, et essentiam suam, quia creaturae, ut sic spectatae non habent esse creatum, sed increatum: et amare creaturas sic consideratas non est aliud, quam amare eminentias creaturarum, vel rationes earum, quae sunt in essentia, et mente Dei. Haec autem omnia necessario amat Deus diligendo se, et consequenter etiam Pater, et Filius, cum producunt Spiritum sanctum.
8. Spiritus sanctus non procedit ex amore creaturarun ecistentium.—be creaturis autem tertio modo spectatis, quidquid aliqui moderni contendant, dicimus, Spiritum sanctum non procedere ex amore creaturarum. Quae fuit sententia Scoti, in primo, distinctione 31, quam Cajetanus, prima parte, quaestione 34, articulo tertio, et ibi al communiter sequuntur. Declaraturque in hunc modum, quia non intelligitur Deus amare hoc modo creaturas, donec actus amoris Dei necessarius terminatus sit libere ad amandam creaturam aliquam, sed non habet ille actus talem terminationem liberam, donec actu sit in tribus personis, ergo non potest processio tertiae personae esse ex tali amore Dei, ut sic jam terminato ad creaturas, ergo non potest esse ex amore creaturarum, ut futurarum, seu secundum reales, et actuales existentias earum. Major evidens est, quia nec potest aliter distingui amor Dei erga creaturas futuras ab amore earumdem, ut tantum possibiles sunt: neque etiam amor Dei erga creaturas in se, et ad extra existentes potest in alio consistere, cum non addat Deo realitatem aliquam. Minor probatur, tum quia terminatio illa est libera, et naturalia in Trinitate sunt priora liberis, tum etiam quia illa libera terminatio eo modo, quo est, est communis Spiritui sancto cum aliis personis, nam sicut opera ad extra sunt indivisa, ita et libera decreta, ut supra dictum est. Consequentiae vero sunt evidentes, quia non supponit terminum originis, et est ab illo eo modo, quo esse potest, non potest esse ipsamet origo, vel quasi principium ejus. Et confirmatur ratione supra facta de Filio. Quia Pater, et Filius omnino necessario producunt Spiritum sanctum, ergo non producunt, nisi ex amore illarum rerum, quas necessario amant: at creaturas illo modo perfectas non necessario amant, ergo non producunt ex illo amore Spiritum sanctum. Respondent aliqui, satis esse, quod eodem actu, quo libere amant creaturas, producant Spiritum sanctum. Sed hoc non est ad rem, quia sic quasi materialiter tantum sumitur ille amor, et nullus dubitat, quin illomet actu amoris, quo necessario producunt Spiritum sanctum nulla reali additione ibi facta, diligantur creaturae liberae: sed quod inquirimus, est, an ille actus intelligatur terminari ad creaturas futuras, cum Pater, et Filius per illum producunt Spiritum sanctum, et sic convincit ratio factá, non posse Spiritum sanctum produci per illum, ut sic terminatum, cum terminatio illa libera sit.
9. An sit Spiritus sanclus ex amore rerum possibilium.—be creaturis autem tertio modo consideratis est nonnulla controversia, quia divus Thomas, quaest. 31, art. 2, ad 3, aequiparat Verbum, et Spiritum sanctum in hoc, quod procedunt, cum respectu rationis ad creaturas, ergo oportet intelligi de creaturis possibilibus, saltem illo secundo modo spectatis, nam ad creaturas, ut futuras non habet Spiritus sanctus respectum necessarium. Unde Cajetanus, quaest. 34, art. 3, ad 1, Scoti, quoad hoc dicit esse eamdem rationem de amore creaturarum, et de cognitione necessaria illa- rum in Deo. Ratione potest probari, quia sicut Pater necessario intelligit creaturas, ut possibiles comprehendendo suam essentiam, ita Pater, et Filius necessario diligunt creaturas, ut possibiles diligendo se, quia diligunt omnipotentiam suam quae sine creaturis in esse possibili esse non potest. Praeterea Deus cognoscendo se, et creaturas possibiles necessario complacet in illis, ergo ex illo amore complacentiae creaturarum producitur Spiritus sanctus. In contrarium vero est, quia Deus nihil extra se amat necessario, quod secus est de cognitione, quia per scientiam trahitur res ad scientem, et cognoscitur, prout in illo est, amor vero fertur ad rem amatam in se, Deus autem non fertur ex necessitate ad aliquid extra se. Item divus Thomas, 1 part., quaest. 20, art. 2, plane sentit, Deum non amare, nisi existentia, quia amor Dei dat esse, et ita infundit bonitatem in rebus, quia sine esse nulla est bonitas, ut ipsemet divus Thomas docet, 1 part., quaest. 6, art. 3. Unde quaest. 14, art. 9, ad 3, hanc differentiam videtur constituere inter voluntatem, et scientiam Dei quod scientia non est tantum de rebus futuris, sed etiam de possibilibus: voluntas vero, quia est proximior causa rerum, non est proprie, nisi de his quae aliquando futurae sunt. Ergo sentit, circa res possibiles non dari in Deo voluntatis actum necessarium. Ratio autem est, quia amare est velle alicui bonum, Deus autem nullum bonum vult creaturis possibilibus, ut sic, ergo.
10. Haec controversia (ut in Metaphysica tetigi) est fortasse de modo loquendi et praesenti instituto non multum refert, quia satis est dicere, Patrem et Filium non producere Spiritum sanctum per amorem liberum, si autem aliquem habeat necessarium circa creaturas, ex illo etiam producere. Mihi vero nunc placet, constituendam esse in hoc aliquam ditferentiam inter scientiam et voluntatem. Quia per scientiam revera repraesentantur creaturae secundum suas proprias essentias et naturas, quatenus concipiuntur distinctae essentialiter ab essentia creatoris et ut sic, terminant objective ipsam scientiam simplicis intelligentiae Dei, et ex tali scientia ut sic terminata intelligitur procedere Verbum divinum, quod etiam necessario repraesentat omnes creaturas possibiles, etiam ut condistinctas essentialiter a Deo, et in hoc sensu in se ipsis. Amor vero, quo Deus necessario se amat, non ita terminatur ad creaturas secundum se, sed solum ut sunt in Deo, et ut denominantur possibiles ab omnipotentia Dei, quod totum vere non est aliud, quam amare id, quod est in Deo. Et ideo theologi, licet distinguant scientiam Dei de creaturis, in scientiam simplicis intelligentiae et visionis, amorem creaturarum nunquam proportionali modo distinxerunt. Hac ergo ratione dixi, Spiritum sanctum non procedere ex amore creaturarum in se ipsis, sed tantum secundum esse, quod habent in Deo. Quid autem voluerit divus Thomas in citato loco, quaestione trigesima septima, dicemus in fine sequentis capitis.