On this page
Caput 3
Caput 3
An pater et filius diligant se, vel alia spiritu sancto
1. Prima opinio. — Cum dictum sit, Patrem et Filium producere Spiritum sanctum diligendo, difficultas oritur, an ipse Spiritus sanctus possit dici amor, quo Pater et Filius diligunt, et praesertim, an sit, id, quo se diligunt, ut significari videtur per illam propositionem Pater et Filius diligunt se, Spiritu sancto.De qua disputant theologi communiter, divus Thomas , 1 part. , quaest. 1, art. 2, Alexander Alensis, 1 part., quaest. 34, memb. 2 et 3, art. 3, Marsilius, in 1, quaest. 14 et 35, reliqui scholastici, in 1, dist 32, ubi praecipue Bonaventura, Scotus, Durandus et Capreolus. Est autem fere communis ipsorum sententia, locutionem illam esse et veram, et propriam, et fundantur praecipue in auctoritate Augustini, cujus putant fuisse illam locutionem, in quo cum eis convenit Richardus de sancto Victore, in tractatu quodam de variis difficultatibus ad Bernardum.
2. Fundamentum. — Apud Augustinum autem solum reperio, quod 6, de Trin., cap. 5, Spiritum sanctum vocat: Unitatem, charitatem et sanctitatem Patris et Filii, et amorem quo genitus a gignente diligitur, generatoremque suwm diligit. Et infra sic ait: IVon amplius, quam tria sunt. Unus diligens eum qua de ipso est ;alius diligens eun, a quo est, et ipsa dileclio. Et similia fere habet Hieronymus, in Psal. 17, in princ. : Spiritus sanctus (inquit) nec Pater est, nec Filius, sed ipsa dilectio, quam habet Pater in Filio, et Filius in Patre. Bernardus, etiam serm. 3, Pentecostes, inquit: Spiritum sanclum procedere tanguam firmissimum et indissolubile vinculum Trinitatis, unde, serm. 8, in Cantic., vocat Spiritum sanctum Osculum Patris ad Filium. Et similia habet in lib. de amore Dei, c. 1 et 8, ubi vocat Spiritum sanctum amorem Patris ad Filium, et Filii ad Patrem : Denique Guidmundus, in confessione de sancta Trinitate, in tom. 6 Bibliothecae: a Patre (inquit) procedit amor ad Félium, et a Filio ad Patrem, et hic amor est Spiritus sanctus, qui ab utrogue procedit. Confirmari potest haec sententia a simili, nam Pater dicit se Verbo suo, ergo eadem ratione Pater et Filius diligunt se Spiritu sancto. In explicando autem sensu illius locutionis multum variant praedicti auctores, propter difficultatem statim proponendam in sequenti opinione: et ideo illam varietatem melius postea attingemus.
3. Secunda opinio. — Prima ratio. — Als ergo theologis difficilis valde visa est illa locutio, putant enim in sensu proprio et rigoroso falsam esse, ideoque in aliquo sensu minus proprio esse interpretandam. Quod tenuit Godfredus, ut reliqui scholastici referunt, et ex modernis Torres in commentariis dicti articuli secundi, et putant priorem sententiam virtute retractatam esse ab Augustinc, quando retractavit illam, Pater est sapiens sapientia genita, nam arbitrantur esse eamdem utriusque rationem. Sed fortasse melius dicere potuissent illam locutionem, quantum ad Spiritum sanctum attinet, non inveniri formaliter in Augustino, de quo infra aliquid dicam. Ratione tamen non male argumentantur ex dicto exemplo, quia Pater intelligit se Verbo suo, quia non est sapiens sapientia genita: ergo nec Pater, necFilrus diligunt de Spiritu sancto. Probatur consequentia primo, quia sicut intelligere se habet ad intelligentem et producentem per intellectum, ita diligere ad diligentem et producentem per voluntatem, et sicut Verbum est terminus productionis, et non aliter comparatur ad Patrem, ita Spiritus sanctus est terminus productionis suae, et non aliter ad Patrem et Filium comparatur.
4. Secunda ratio.— Secundo, quia ideo Pater non est sapiens sapientia genita, quia sapere est aliquid in Patre et Pater nihil recipit a suo genito nec formaliter, nec effective, quas habitudines significare potest ablativum illud. Sed haec ratio eisdem terminis applicari potest, et cum eadem certitudine ad Spiritum sanctum, et dilectionem, ergo. Minor per se nota videtur, quia etiam diligere dicit formalem perfectionem, et intrinsecam, quam nullo modo possunt Pater, aut Filius a Spiritu sancto habere. Quod ita etiam explicatur, nam cum Pater, et Filius dicuntur se diligere Spiritu sancto aut verbum diligere sumitur nouonaliter, pro ipsa origine, ita ut sit idem, quod spirare, et sic inepte, et falso construi tur cum illo relativo, se, quia sic diligere no tionaliter est producere, Pater autem et Filiu non producunt se, unde non possunt dici spi rare se. Impropriissime etiam dicerentur Pater aut Filius spirare Spiritu sancto, sed Spiritun sanctum, ergo nec dici potest notionaliter di ligere Spiritu sancto, si haec sunt idem. Quo si diligere notionale non dicat actualem origi nem, sed principium quo: sic etiam includi aliquo modo respectum ad terminum, und reflecti non potest supra principium produc tionis cum additione ipsius termini. Quia, quoc illa dilectio sit notionalis formaliter, non habe a termino, sed a propriis relationibus Patris et Filii. Quod autem sit dilectio, habet ex eo quod est ipsamet dilectio essentialis. Ac si di ligere sumitur essentialiter, manifestum es falsam esse locutionem (in quo omnes conve niunt) quia Spiritus sanctus nec producitu per dilectionem essentialem ut sic, neque es forma constituens Patrem, aut Filium dihgen tem. Denique in hoc sensu manifeste aequipa ratur haec locutio cum illa alia, Pater est sa piens sapientia genita.
5. Primum assertum. — Mihi in hac re du breviter dicenda occurrunt. Primum est, locu tionem illam in ea verborum forma, neque i Scriptura reperiri, neque in sanctis Patribu adeo clare, ut propter illam in omni proprie tate defendendam multum contendendum ess videatur. Prior pars de Scriptura certa est a pud omnes, nullum enim affert testimoniun ad eam probandam. Ut altera pars declaretur adverto, has locutiones esse in rigore diversas Pater et Filius diligunt se amore, quà est Sp ritus sanctus, vel, diligunt se Spiritu sancto Nam in hac posteriori Spiritus sanctus signi ficatur, ut forma constituens Patrem, et Filium diligentes, et in hoc consistit ejus difficultas quia non videtur posse hoc habere verum sensum. In priori vero solum denotatur identita: inter Spiritum sanctum, et dilectionem, qua constituit Patrem, et Filium formaliter diligentes, ut manifeste indicat dictio illa, Qui est. et ad summum etiam indicatur , Spiritum sanctum ex vi processionis suae formaliter habere illam identitatem: utrumque autem verum est, et facile ut supra in simili dictum esi de sapientia genita. Augustinus autem, et Hieronymus, et alii, si attente considerentur, magis priorem locutionem, quam posteriorem indicant, solum enim dicunt Spiritum sanctum esse dilectionem, qua Pater diligit Filium, e Filius Patrem. Quod non solum est verum pe appropriationem, ut Durandus putavit, sed etiam per quamdam proprietatem, quatenus significat Spiritum sanctum esse illam dilectionem, ex vi suae processionis, sicut etiam de Sapientia cum proportione loquimur. Atque in hunc sensum videtur reducere illam locutionem, Pater, et Filius diligunt se Spiritu sancto , Alexander Alensis supra, id est, diligunt se dilectione, que est Spiritus sanctus, vel quod perinde est, diligendo se, producunt Spiritum sanctum, et suam dilectionem illi communicant.
6. Secundum assertum. — Secundo assero, posse illam locutionem formaliter sumptam in sensu magis proprio defendi. Omissis autem varus sensibus, quos D. Thomas supra refert, et facile refutari possunt, duo videntur habere majus pondus. Prior est Richardusde sanctoVictore, loco citato, qui his verbis sensum declarat: Dicitur Pater Spiritu sancto diligere, non quod per eum amorem habeat, sed quod euhibeat, non quod per eun amorem accipiat, sed impendat. Unde significat illud verbum diligere aequivocum esse, nam uno modo significat esse formaliter diligentem, et ita non verificatur illa propositio ; alio modo significat producere alium dilengentem : et hoc modo dicit, esse veram propositionem. Et comparet illam cum hac, Pater dicit Verbo, quae est vera, licet illa sit falsa intelligit Verbo, quia intelligere non admittit, nisi priorem significationem. Unde etiam infert, Patrem diligere se ipso, sumpto verbo, diligere in priori significatione, et diligere Spiritu sancto in alia significatione jam dicta. Quam ita etiam interpretatur, dilgit se per ipiritum sanctum, quem producit dilectorem, et dilectionem sui. Unde etiam concedi debet in hoc sensu: Pater spirat Filio, id est, per ilium, quia illum producit cum virtute spirandi. Quare licet hic sensus sit pius, et probabilis, nescio, an fuerit intentus ab Augustino, et aliis, quia illa duplex significatio illius verbi non videtur ita usitata.
7. Sententia D. Thome evponitur. — Alter sensus est, quem D. Thomas late declarat in illo art. 2, et Capreolus, Cajetanus, et alii exponunt, ac defendunt ab impugnationibus Scoti, et aliorum. Summa est, diligere in ea locutione, sumi pro actu notionali producendi amorem. JVomen autem significans actionem, inquit D. Thomas, cumn ordine ad definitum terminwm solet denominare agens, seu iribui agenLi, non solum cum vefleaione actionis per modum formae, sed etiam cum replicatione termini. Nam priori modo dicimus, ignem calefacere calefactione, posteriori autem modo dicimus, arborem florere floribus. Atque hoc posteriori modo, inquit D. Thomas : Pater, et Filius diligunt Spiritu sancto tanquam termino dilectionis productivee, sicut Pater dicit Verbo tanquam termino dictionis. In intellectu enim habemus voces distinctas, in voluntate autem eamdem accommodamus ad notionalem, et essentialem actum significandum.
8. Propter argumentum autem factum in secunda opinione constituit D. Thomas differentiam inter Verbum spirandi, et diligendi, quod Verbum spirare habet valde generalem significationem, sicut Verbum, producere, vel generare, et non includit in suo conceptu definitum terminum : et ideo non tribuitur spiranti cum denominatione ab ipso termino, quod secus est in Verbo diligendi. Clarius vero dici posset, Verbum spirandi esse ex his, quae tantum significant simplicem habitudinem ad terminum, quae non construuntur cum illo, nisi in accusandi casu, per quem significatur terminus ut sic, scilicet, spirat Spiritum sanctum. Diligere vero non solum dicit habitudinem ad terminum, sed etiam ad objectum, seu materiam circa quam, et ideo potest reflecti supra ipsum principium, si sub objecto dilectionis contineatur, et dicitur : Patrem diligere se, et potest construi cum suo termino in casu ablativo, seu effectivo, quod indicat denominationem formalem. Ita ergo dicuntur Pater, et Filius diligere se Spiritu sancto, sicut etiam posset arbor dici florere se (si Verbum illud active sumatur), floribus, quia se veluti adornat floribus.
9. Objectio. — Semper tamen difficile potest exponi, qualis sit haec denominatio : quam Pater, et Filius accipiunt a Spiritu sancto, ut a termino productionis, ut ratione illius possit talis locutio in rigore verificari. Quotiescumque enim terminus actionis construitur illo modo cum Verbo significante productionem, significatur, ut forma ejus cui accommodatur, et ideo oportet, ut det illi denominationem formalem, vel intrinsecam, et propriam : ut in hac: 7gnàis calefacit ligmun calore producto, vel per adjacentiam aliquam, quo modo est vera illa locutio : Arbor florescit floribus; quia flores manent in arbore, et ornant illam, vel per extrinsecam denominationem, seu repraesentationem, quo modo vera est illa locutio: Pater dicit se vel aliaVerbo. Hic autem nec denominatio potest esse intrinseca, et formalis, ut constat, neque extrinseca apparet, quia Spiritus sanctus nec repraesentat, neque adjacet, seu ornat, ut ita dicam, Patrem, et Filium producentes ipsum.
10. Responsio. — Ad hoc tamen breviter dicendum occurrit, denominationem hanc esse posse unionis cujusdam effective : nam ea, quae se diligunt, uniuntur affectu : et ideo recte dici possunt uniri, et dilectione ipsa, tanquam ipsa unitione, et termino producto, tanquam eo, in quo uniuntur. Contingit enim aliqua uniri in tertio, seu in termino aliquo, et tunc non tantum denominantur ab ipsa unione, seu actione, quia uniuntur, sed etiam a termino, quomodo lineae dicuntur uniri puncto, seu centro: et duae naturae in Christo dicuntur uniri una substantia : sic ergo Pater, et Filius dicuntur uniri Spiritu sancto, non informative, sed terminative. Quo sensu vocant Patres Spiritum nexum, et unitatem Patris et Filii, et quia illa unio affectiva est, recte per Verbum diligendi significatur: sic ergo dicuntur se diligere Spiritu sancto, ubi verbum diligendi notionaliter sumitur, significat autem productionem termini cum unione quadam producentium in ipso.
11. Illatio. — Unde intelligitur ipsum Spiritum sanctum non posse in hac significatione dici diligere alias personas, se ipso, quia neque alias personas neque se producit, neque habet dilectionem notionalem. Sumpto autem Verbo diligendi essentialiter, recte dicitur diligere se ipso, ut D. Thomas dixit, in 2, dist. 31, q. 1, art. 2. ad ultimum, et Marsilius, et alii adnotarunt : quia diligit suo amore, qui est ipsemet Spiritus sanctus, et quia licet respectu sui non sit terminus productus, est tamen objectum ejusdem dilectionis, per quam a Patre, et Filio producitur, et ita est nexus, et unio non tantum Patris, et Filii, inter se, sed etiam cum ipso.
12. An Pater et Filius diligant creaturas Spiritu sancto. — Ultimo intelligitur facile ex dictis, an possit Pater, et Filius recte dici diligere creaturas Spiritu sancto. Scotus enim, dicta dist. 31, hanclocutionem non putant admittendam : quia Spiritus sanctus non producitur ex dilectione creaturarum, unde per se non videtur esse nexus amoris, seu unionis affectivae Dei ad creaturas, D. Thomas autem, dicta quaest. 37, art. 2, ad 3, concedit, Patrem, et Filium diligere nos Spiritu sancto, sicut Pater dicit creaturas Verbo, quamvis ex illarum cognitione non procedat. Loquitur autem clare D. Thomas de creaturis futuris, et non tantum de possibilibus, et putat, tam Verbum, quam Spiritum sanctum dicere relationem ra- tionis ad creaturam. Quod intelligo de respectu non tam actuali, quam aptitudinah (ut ita loquar). Quia Verbum necessario procedit aptum ad repraesentandas creaturas etiam existentes, et ideo licet absoluta necessitate non repraesentet illas futuras, tamen ex suppositione, quod futurae sunt necessario repraesentat illas quod satis est, ut ipso verbo dicantur. Sic etiam Spiritus sanctus necessario includit proportionalem relationem, nam licet absoluta necessitate non oporteat creaturas diligi, seu (quod idem est), Patrem et Filium illis effective uniri, cum producunt Spiritum sanctum, si tamen creaturae diligendae sunt a Deo, illo eodem amore diligendae sunt quo Spiritus sanctus producitur. Et hoc satis esse voluit D. Thomas ut ille creaturae, quae de facto diliguuntur, dicantur diligi Spiritu sancto. In hoc ergo sensu potest illa locutio probabiliter defendi : fateor tamen, non esse ita propriam, sicut praecedentem, nec facile usurpandam sine sufficienti declaratione.