On this page
Caput 4
Caput 4
Utrum spiritus sanctus ex vi sua processionis proprie ac personaliter habeat esse donum
1. Prima opinio.—be hac re multa scribunt D. Thomas et ejus interpretes, 1 parte, q. 38, et scholastici, in 1, dist. 18, praesertim Bonaventura, Scotus, Durandus, Gabriel, et Capreolus, Marsilius, in quaest. 21, inter quos Durandus praecipue negat, hoc nomen Donum esse proprium Spiritus sancti, sed appropriatum. Ille vero semper procedit ex illo falso errore, quod hae processiones personarum non sunt proprie per intellectum et voluntatem, nam inde consequenter negat quidquid proprie tribuitur unicuique personae procedenti ratione suae processionis, ut est intellectus vel voluntatis, inter quae numeratur hoc nomen Donmum.
2. Vera sententia. — Reliqui ergo theologi conveniunt, Spiritum sanctum ex vi suae originis procedere ut Donum : atque ita hanc appellationem in aliquo sensu esse illi propriam, et personalem. Sumpserunt autem hoc ex Augustino, qui saepe dicit, nomen Doni importare relationem, et originem Spiritus sancti, et eo esse Donum, quo Spiritum, et a Filio distingui, quod Filius procedit, ut natus, Spiritus ut datus, id est, dabilis, seu donabilis, ut infra dicam. Sumuntur vero hae locutiones ex libro 4, de Trinit., cap. 20, et libr. 5, cap. 11, usque ad 15, et libr. 15, cap. 19, et habent fundamentum in illo Act. 2: Accipietis Donum. Spiritus sancti, et cap. 8: Pecunia tua tecum sit in perditione, quia Donum Dei existimasti pecunia possideri. In modo autem explicandi hanc denominationem, variant inter se dicti theologi, sed mihi non videtur res digna, ut in ea permultum opere collocetur, quam ideo breviter exponam.
3. Conditiones Doni.—Advertendum est ergo ex divo Thoma, et Cajetano, in nomine Doni tria includi, scilicet, rem, quae donum denominatur, relationem ad eum, a quo donatur, vel donari potest, et relationem ad eum, cui donari potest. Donatio autem ipsa, ut Aristoteles dixit 4, Topicorum, capite 4, est gratuita, et liberalis, seu ut ipse loquitur, est datio arredibilis : illud enim proprie donatur, quod liberaliter tribuitur, et non propter recompensationem. Deinde est advertendum, haec omnia posse in Deum convenire. Nam imprimis ipse maxime donare potest, imo, ut dixit divus Thomas, ipse solus est proprie, et perfecte liberalis, quia non propter suum, sed propter aliorum commodum donat. Maxime vero exercet donationem liberam et gratuitam circa creaturam rationalem, ut dixit Augustinus 4, contra Julianum, capite tertio, quia creatura irrationalis non est proprie capax gratiae, aut liberalitatis, sicut etiam non est capax recompensationis, aut gratitudinis. Est item Deus aptus donari, ita enim Scriptura loquitur quod Deus dat se ipsum nobis: Ad eum veniemus, et mansionem apud ewn faciemus, Joannis, decimo quarto, capite tertio, sic Deus dilevit mundum, ut Filium suum unigenitum daret, et cap. 4, si scires donum Doei, et quis est qui loquitur tecum. Ad Romanos, quinto, sed non sicul dilectum, ita et donum. Ratio vero est, quia in hac appellatione nulla includitur imperfectio, non enim dicitur Deus alicui donari, quia sub dominio ejus constituatur, vel imperfecto modo possideatur, sed ut in eo sit novo, et speciali modo, et praecipue ut spirituali vinculo teneatur. Sic dicitur Deus donari homini justo, quia in eo incipit esse speciali modo tanquam in templo, et amico suo, ut objectum intimae cognitionis et amoris. Et ita etiam hujusmodi donatio nullam in Deo dicit mutationem, sed denominationem a mutatione, quae in creatura fit. Unde praeterea intelligitur, respectu Dei dari aliquid, seu aliquem, cui ipse donari possit, scilicet, creaturam rationalem, quae est capax donationis gratuitae, ut dixi, et est etiam capax Dei omnibus modis explicatis.
4. Deus est proprie domum. — Ex his ergo recte concluditur, hoc nomen Domun proprie, et sine metaphora Deo convenire. Convenit enim non ex tempore, sed ex aeternitate. Non quia intra Deum ipsum donetur, ut sensisse videntur Scotus, et Gabriel supra, dicentes, Patrem donare Filio Spiritum sanctum, ete converso. Quibus favet Hilarius, libro octavo, de Trinitate, circa medium, dum ait: Zssentiam Divinam esse Domun, quod Pater dat Filio, quod non rejicit D. Thomas, dicta quaest. 38, articulo 2, ad 1. Nihilominus tamen illa non videtur propria significatio, quia ut ex Aristotele dixi, et ex communi etiam modo loquendi , donatio dicit liberam largitionem, non naturalem, et necessariam communicationem : at vero intra Deum omnis communicatio naturalis , et necessaria est. Nec Pater dat Filio naturam ex amore, quod ad rationem doni proprie sumpti necessarium est, licet communicet illam cum amore, seu voluntate concomitante, ut supra explicatum est. Proprie igitur est Deus ex aeternitate donum respectu creaturam rationalium, quia quantum est ex se, donabilis eis semper fuit, donum autem (ut notavit Augustinus 5, de Trinit., cap. 15, et ex illo D. Thomas supra) non dicit, quod actu donetur, sed quod sit aptum donari: et ideo, licet Deus in tempore donetur, ex eeternitate est donum. Quod maxime habet (ut Cajetanus ex D. Thoma supra notavit) quatenus supernaturaliter communicabilis est, quia donum est supra facultatem ejus cui dohatur, et ex libera omnino voluntate confertur.
5. Donum tripliciter de Deo dicitur. — Domum quo modo essentiale. — Domun quo modo notionale commune Filio. — Secundo, respondendo simul ad quaestionem, colligo ex dictis, donum tribus modis de Deo dici posse. Primo essentialiter, seu absolute. Secundo notionalter notione communi, saltem secundum rationem. Tertio proprie, ac personaliter. Primo ergo modo dicitur de omnibus personis: secundo modo dc Filio, et Spiritu sancto : tertio vero modo de solo Spiritu sancto : Explico singula breviter, nam imprimis ratio doni quo ad rem donabilem, et quoad respectum rationis ad eum, cui donari potest, communis est omnibus personis, nam ipsa divinitas est, quae primatio communicatur per gratiam sanctificantem, vel per gloriam : consequenter autem omnes personae. Quoad respectum vero ad eum, qui donare potest, advertit D. Thomas, dicto art. 1, ad 1, aliquando solum importare nomine doni respectum identitatis, nam potest aliquis donare seipsum, est ergo donabilis a se, quia est idem sibi, et quasi sui juris : hoc ergo modo donum commune est omnibus personis juxta illud, Ad eum veniemus. Sic ergo etiam Pater donat se ipsum, et quamvis intelligeremus in Deo esse unam tantum personam, posset Deus esse donum. Aliquando vero donum dicit respectum ad donantem reipsa distinctum, quia vel est possessio ejus, vel habet aliquam aliam sufticientem habitudinem ad ipsum. At vero intra Deum una persona dicitur esse alterius solum ratione originis , propter hunc ergo respectum persona procedens donari potest ab alia, a qua procedit , sicut potest ab alia mitti, ut infra dicemus. Hinc ergo nascitur secunda significatio, quam notionalem vocavimus, quia originem passivam denotat in ipso dono, et ideo non potest Patri convenire, est autem communis Filio, et Spiritui sancto non secundum rem, quia non denotat in illis aliquam unam relationem realem, sed secundum rationem, quia in hoc conveniunt, quod uterque est alterius per originem.
6. Donum quo modo personale solius Spiritus sancti. — Ad explicandam autem tertiam significationem, quam praecipue inquirimus, addendum est, primam rationem donandi aliquid liberali illa, et perfecta donatione, de qua loquimur, esse amorem, quia haec donatio solum est ad benefaciendum alteri ex voluntate libera. Quando ergo res aliqua non solum donabilis est, sed etiam intrinsece includit amorem, singulari modo includit rationem doni. Hoc ergo modo convenit Spiritui sancto ex vi suae processionis, ut donum sit, quia non solum procedit ut res, quae donari potest a producente, quod etiam habet Filius, sed etiam procedit ut amor; et ideo intrinsece, ac formaliter includit rationem donandi. Nec refert, quod Pater etiam, et Filius includant in suo esse amorem: quia Pater includit sine proces sione, Filius non ex vi processionis formaliter, sed concomitanter, ut supra explicatum est: at vero Spiritus sanctus includit formalissime, et ex vi processionis suae. Propterea ergo merito dixit Augustinus, Spiritum sanctum procedere, ut datum non actu, sed aptitudine, quod est procedere ut donum. In hoc ergo sensu haec vox personalis, et propria est.
7. Spiritus sanctus an sit donwm ratione sue proprietatis. — Ex quibus tandem facile intelligitur, an haec doni appellatio conveniat Spiritui sancto ratione suae proprietatis, vel ratione essentiae. Quod alii multi disputant. hesolutio tamen est, ratione utriusque simul aliquo modo convenire. Nam si in dono consideretur respectus ad donantem, manifeste convenit Spiritui sancto per proprietatem suam, ut recte docet D. Thomas, in 1, d. 18, art. 4, et Augustinus 5, de Trinit. cap. 11. Neque hoc ullus theologorum negat, nec negare potest, quia illa est habitudo originis. Et ideo licet nomen doni hoc modo personale sit, non multiplicant ex hac parte proprietates Spiritus sancti, quia eadem omnino relatio importatur per hoc nomen, licet sub diversa consideratione. Si autem in dono consideretur ratio donandi, quae est amor, haec convenit Spiritui sancto formaliter per essentiam, non secundum se, et nude spectatam, sed ut acceptam per voluntatem. Atque ita connotat etiam relationem talem, ut conditionem necessariam ad habendum illum amorem ex vi processionis. Quod eadem proportione explicandum est, qua similem quaestionem de Verbo terminabimus. Et ita etiam constat, quomodo Spiritus sanctus dicat ad creaturas relationem donabilis, quae rationis est, et ideo non multiphcantur proprietates. Et per hanc relationem ad creaturas explicatur illa, quam D. Thomas posuit, et explicuimus, in fine capitis praecedentis.