Text List

On this page

Caput 5

Prev

How to Cite

Next

Caput 5

Caput 5

Cur spiritus sancti progessio non sit generatio, nec ejus proprietas filiatio

CAPUT V. CUR SPIRITUS SANCTI PROGESSIO NON SIT GENERATIO, NEC EJUS PROPRIETAS FILIATIO.

1. Assertio fidei.— Hactenus Spiritus sancti processionem per ejus attributa positiva declaravimus, nunc per duas negationes, quae illi etiam attribuuntur, explicandus amphlius a nobis est ejus processionis modus, atque proprietas, nimirum, per hoc, quod nec Filius est, nec imago Patris, et Filii esse censetur. De priori dicemus in hoc capite, de posteriori vero agimus in sequenti. Est ergo fidei dogma , Spiritum sanctum non esse Filium, non solum in hoc sensu, quod est persona realiter distincta a secunda persona Filii, sed etiam quia secundum suam propriam et distinctam rationem non est Filius, neque in Trinitate sunt duo Filii, sed etiam est unicus naturalis Filius Dei, neque solum est genitus, sed etiam unigenitus , juxta illud Joannis 1: Fidimus gloriam ejus, gloriam quasi unigeniti a Patre, et iterum, Deum nemo vidit unquam, wni genitus, qui est in sinu Patris, ipse narvavit, eic.; Sic Deus dilexit mundum, ett Filium suwmn unigenitum daret, 1 Joann. 4: Filium suum unigenitum misit. :

2. Occurritur objectionibus. —bices. Aliquando vocatur etiam primogenitus, ad Colos. 1: Primogenitus omnis creatura, interdum etiam ille, qui fratres habet, si primogenitus sit, vocatur in Scriptura unigenitus, ut legimus de Salomone, Proverb. 4. Respondeo ad priorem partem cum Ambrosio 1, de Fide, cap. 4: Cum Verbumn dicitur primogenitum, genitum dici propter consubstantialitatem primo, propter eternitatem. Voluit enim Ambrosius vocem illam explicare de Christo, etiam ut Deus est. Communior tamen expositio est: Christum vocari unigenitum ut Deum, primogenitum ut hominem. Sic Cyrillus Alexandrinus, in Epist. ad Joannem Antiochenum habetur in Concilio Ephesino, tomo 5, cap. 9. Altera vero locutio locum habet in homine, vel quia primogenitus fuit, pro aliquo tempore unigenitus fuit, vel per metaphoram, ad exaggerandum eximium et singularem amorem parentum erga illum. Neutra autem ratio locum habet in Verbo divino, quia et aeternitate, et dilectione illi est eequalis Spiritus sanctus. Dicitur ergo unigenitus cum omni proprietate. Et ideo in Symbolis et Conciliis per expressam negationem haec veritas explicatur, nam in Symbolo Apostelorum dicitur de Filio genitus, non factus, in symbolo autem Athanasii dicitur de Spiritu sancto, non factus, nec genitus, sed procedens. Et idem habetur in Concilio Toletano 1 et 11, et in aliis supra citatis libro octavo, capite secundo, docentibus , Spiritum sanctum nec ingenitum, nec genitum esse. Et in eadem veritate asserenda omnes Patres conveniunt. SoIum possunt esse aequivoca verba Isidori, lib. 1, de Summo Bono, cap. 3, ubi dicit: Filium esse tertiam personam Trinitatis. Sed non numerat illas secundum ordinem originis, sed solum absoluta et voluntaria numeratione, ac si diceret, esse unam ex tribus personis. Quaedam etiam verba Basilii, lib. 5, contra Eunomium, cap. 12, obscuriora sunt, illa vero in sequentibus perspicua reddemus.

3. Difficultas questionis aperitur. — Hujus autem mysterii tota difficultas posita est in reddenda ratione cur potius Verbum, quam Spiritus sanctus Filius sit. Et ratio difficultatis est, quia Filius in communi describi potest, quod sit persona vivens, procedens a vivente conjuncto, in similitudinem nature, ut libro nono, capite primo, traditum a nobis est, tota autem haec ratio in Spiritum sanctum convenit, ergo. Quae difficultas adeo insolubilis visa est multis Patribus et nonnullis scholasticis, ut nullam rationem putaverint in hoc negotio esse inquirendam, sed simpliciter credendum. Unde Damascenus, lib. 1, de Fide, cap. 10, fatetur se rationem ignorare. Athanasius, dialogo 3, contra Anomsaeos, dicit esse mpsterium investi gabile. Idem fere Basilius, homilia 2, contra Sabellianos et Anomaeos, Nazianzenus, oratione 5 de Theologia, alias 37. Idem Augustinus, 1.3. contra Maximinum, cap. 14, et Acatius, in Epist. ad Cyrillum, quae est 135 inter Bpist, Cyrilli. Imo Anastasius Synaita, libro de Rectis fidei dogmatibus, dicit non est tutum hoc i inquirere, quod soli Trinitati cognitum est. Bernardus vero, sermone 1 Pentecostes, huic mysterio accommodat ilud, Posuit eneb as latibulum smn. Et eodem niodo procedit Magister, in 1, distinctione decima tertia, quem Major et Gabriel imitantur. Nec multum discrepat Scotus, dixit enim processiones Verbi et Spiritus sancti esse primo diversas et seipsis ita differre, ut una sit generatio et non alia, et ideo non esse aliam rationem quaerendam. Nihilominus tamen iidem Patres tentarunt aliquam rationem hujus mysterii reddere: nam licet non sit curiose scrutandum, neque existimandum explicari posse ratione, quae omnino satisfaciat, aliqua vero, quae pro magnitudine mysterii et capacitate nostra congrua sit, pie ac merito inquiri potest.

4. Varie rationes cur Spiritus sanctus non sit Filius. — Ratio D. Thome exponitur.— Atferuntur autem rationes multae tam a sanctis Patribus in locis indicatis et referendis, quam ab scholasticis in 1, dist. 13, quas omnes proponere et examinare prolixum esset, et parum utilitatis afferret : breviter tamen eas attingam, quae alicujus momenti sunt, quia ad eam rationem sunt revocandae, quam explicabo, ut in fine illius dicam, alias autem refutabo in sequenti puncto de imagine. hatio ergo communior in hac materia est, quam tradit D. Thomas, dicta quaest. 21, art. 4, et 4, contra Gentes, c. 11 et 19, ubi dicit, Verbum esse Filium, quia procedit in similitudine naturae secundum rationem suae processionis, Spiritum sanctum autem non esse Filium, quia non procedit secundum rationem similitudinis, quia procedit per modum amoris. Quam rationem Capreolus, Cajetanus, Ferrariensis et caeteri Thomistaee intellexerunt de similitudine, quae consistit in unitate naturae, et revera aperta est mens div; Thomae, ne aequivoce procedat. Sumit enim, de ratione generationis esse, ut sit secundum rationem similitudinis in natura ejusdem speciei, subsumit autem Verbum habere hanc similitudinem ratione processionis suae, non autem Spiritum sanctum, ergo loquitur de praedicta similitudine.

5. Ad argumentum autem, quia Spiritus sanctus etiam habet hanc similitudinem, respondent praedicti auctores, non habere ex vi processionis, sicut Verbum: ita enim exponunt illud verbum D. Thomae, secundum rationem similitudinis. Ratio vero eorum est, quia processio intellectus per se ac formaliter tendit ad assimilationem, et ideo perfectissimus intellectus vi sua profert perfectam similitudinem. Voluntas autem non operatur per modum assimilationis, sed per modum unionis aut inchnationis, et ideo etiam perfectissima voluntas non profert similitudinem vi sua, quasi formali, sed tantum quasi materiali ex eo, quod quidquid intra Deum producitur, Deus necessario esse debet.

6. Ratio alia. — Contra hunc discursum multa objecta sunt ab antiquioribus quae colligit et urget, quantum potest Torres, q. 27, art. 2, in 4 parte Commentarii. Quae omnia eo tendunt, ut probent etiam Spiritum sanctum procedere similem in natura Patri et Filio ex vi processionis suae. Quod ipse quidem audet expresse concedere, non tamen: solvit argumenta, nec defendit rationem, sed aliam adducit. Aliqui vero moderni illis et aliis argumentis convicti , fatentur Spiritum sanctum procedere similem in natura ea vi processionis. Dicunt tamen non esse Filium, quia non procedit per modum imaginis, quae fuit etiam ratio Torrensis. Cur autem Verbum sit imago, et non Spiritus sanctus, solum explicant hac ratione, quia Verbum procedit ad repraesentandum, et non Spiritus sanctus, quae a nobis in sequenti capite examinanda est. Referuntur vero pro hac sententia Nazianzenus, orat. 36, circa finem, et Athanasius, in Epist. de decretis Nycenae Synodi, circa medium, Augustinus, cap. ult., libro ultimo de Trinitate, Anselmus, in Monolog. , cap. 53, et Richardus de sancto Victore, lib. 5, de Trinitate, cap. 10 et sequentibus. Qui omnes dicunt, Verbum esse Filium, quia est imago, quod non habet Spiritus sanctus.

7. Rejicitur. — Verumtamen omnes hi Patres non distinguunt quoad hoc inter imaginem et similitudinem habitam ea processione. Unde Anselmus in eodem discursu ita utitur histerminis, ut dicat: Verbum esse Filium, quia statim pree se fert rationem imaginis, Spiri- tum sanctum autem non esse Filium, quia non ita prae se fert similitudinem. Quo sensu etiam divus Thomas, 4, contra Gentes, capite undecimo, utitur attributo imaginis ad declarandam filiationem Verbi, probat autem esse imaginem, quia procedit secundum rationem similitudinis. Quocirca haec ratio, quatenus datur ut diversa, a ratione D. Thomae intellecta eo modo, quo a Thomistis veteribus explicata est, et prout distinguit inter haec duo, scilicet, procedere ut imaginem et procedere ut simile ex vi processionis, neque habet fundamentum in Patribus, nec intelligi satis potest, ut latius capite sequenti ostendam. Et praeterea interpretatio illa habet haec incommoda. Primo enim, ratio sic exposita sumitur ex re minus certa, certius enim est, Spiritum sanctum non esse Filium, quam non esse imaginem. Secundo sumitur ex re aeque obscura, de qua similis ratio postulatur. Tertio sumpta imagine, quatenus actu repraesentat (ut ab eis sumitur) non ideo Filius est Filius, quia est imago, sed e converso, quia Filius est, ideo est imago. Quarto Augustinus, libro Quaestionum in Deuteron., quaest. 4, sic inquit: S Patri Filius similis sit, etiam imago recte dicitur : impossibile ergo est, aliquem habere totam similitudinem ad Filium suffticientem ex vi processionis, et carere ratione imaginis , quae vel in Filio necessaria est, vel processionem ejus comitatur. Constat autem in Filio quocumque ut filius sit, solam similitudinem specifice naturae viventis postulari, ergo qui hanc recipit ex vi processionis, consequenter habet, quidquid necessarium est ad rationem imaginis, quod latius capite sequenti ostendam. Unde etiam constabit, multa supponi in hac ratione, quae falsa sunt, scilicet, de ratione imaginis esse actu repraesentare et quod in divinis Filius in re ipsa aliquid repraesentet, quod non repraesentat Spiritus sanctus, et quod similitudo imaginis increatae non consistat in unitate naturali. Denique argumenta, quae a dictis auctoribus fiunt, non tam rationem superiorem, quam mysterium ipsum impugnant, et consequenter contra eorum rationem converti possunt, ut videbimus.

8. Objectiones contra rationem divi Thomo. — Vis ergo argumentorum est, quia Spiritus sanctus procedit Deus ex vi suae processionis, ergo similis in natura divina, sicut qui procedit homo, ex vi processionis procedit necessario similis in natura humana. Probatur antecedens primo, quia quidquid est Deus per se, ac formaliter est Deus, nam in Deo nihil per accidens, nihil materialiter inveniri potest, ergo quidquid procedit Deus, per se ac formaliter procedit Deus, ergo ex vi processionis. Secundo, quia Spiritus sanctus per se procedit ex amore divino, et amor divinus per se est substantialis et increatus, nam hae non sunt differentiae accidentales rerum, ergo Spiritus sanctus per se procedit substantia increata, ergo Deus et consubstantialis principio suo, ergo perfectissime similis in natura sua. Tertio, quia nulla est major ratio, ob quam Verbum procedat simile ex vi processionis, quam quia intelligere, per quod procedit, est ipsum esse Dei, ut D. Thomas sumpsit, sed etiam velle, per quod procedit Spiritus sanctus est ipsum esse Dei, ergo.

9. Objectiones sunt contra mysterium. — Hae rationes, ut dixi, tam divi Thomae discursum, quam ipsum mysterium fidei impugnant, et ideo ab omnibus catholicis solvendae sunt. Declaratur assumptum, nam si quid effticerent, consequenter probarent, quidquid ex vi processionis communicatur uni personae, communicari alteri et e converso : hoc autem repugnat mysterio. Major patet primo, quia juxta illas rationes utrique personae productae communicatur per se primo, et ex vi suae processionis essentia divina, ut talis est, ergo tam sapientia, amor intelligere, velle, ac denique alia attributa aequaliter communicantur utrique personae, et juxta dictam sententiam aeque formaliter ex vi processionis. Patet consequentia primo, quia, cui communicatur aliqua natura per se, ac formaliter, quatenus talis essentia est, communicantur omnes proprietates, vel attributa eodem modo et ordine, quo naturam illam comitantur, seu illi conveniunt. Secundo, quia Spiritus sanctus dicitur procedere aeque similis ex vi processionis, ac Filius, ergo ex vi ejusdem processionis procedit aeque similis in sapientia, intelligentia, et quacumque repraesentatione intellectuali : nam perfecta similitudo haec omnia includit, et praesertim quia Spiritus sanctus dicitur procedere vi sua similis in esse Dei, ergo in intelligere, quia hoc est formaltter esse Dei. Minor autem probatur, quia tunc nullum discrimen assignari potest inter has personas in formali ratione terminandi processiones suas. Unde nec intelligi potest, cur una potius dicatur Verbum, quam alia, si ex vi processionis aeque recipit ipsum intelligere producentis, et consequenter nec ratio imaginis, nec repraesentatio intellectualis potest Filio magis tribui, quam Spiritui sancto.

10. Quod vero aliqui dicunt, convenire Filio, quod repraesentet ratione suae proprietatis personalis, si intelligant formaliter convenire per ipsam relationem, tanquam per formam, quae sit ratio repraesentandi, falsum est, et supra satis impugnatum, quia sicut relatio non est ratio intelligendi, ita neque est ratio intellectualiter repraesentandi. Si autem intelligant convenire ratione proprietatis, ut conditionis necessariae ad habendam illam repraesentationem tali modo, hoc repugnat eorum dictis, Nam ad hoc necessarium est ut Filius ex vi processionis suae habeat essentiam, ut repraesentativam, seu ut rationem repraesentandi, non vero Spiritus sanctus , cujus oppositum sequitur ex illis rationibus, ut ostendi. Necessario ergo in omni opinione concedendum est, aliquid habere unam personam ex vi processionis suse, quod non habet alia, non solum quantum ad relationes , sed etiam quantum ad ea, quae habent ratione essentiae, imo hinc provenit, quod relationes ipsae diversae rationis sint.

11. Primum notabile. — Duo ergo nobis declaranda supersunt, quibus, ut existimo, difficultates omnes dirimentur. Unum est, quid sit illud, quod unaquaeque persona habet ex vi processionis, et quid significet hoc ipsum ex và processionis. Alterum, quomodo hinc sequatur, unam personam esse Filium, et non aliam. Circa primum adverto, quamvis divina attributa in re, non distinguantur actu, tamen formaliter inveniri in Deo, et habere eminentem, seu virtualem distinctionem, quae satis est, ut unum possit esse principium quo unius actionis, et non aliud formaliter loquendo, quamvis realiter unum in altero includatur. Quomodo in actionibus ad extra dicimus , Deum cum sublevat miseriam , operari per misericordiam, non per justitiam, et e converso, quando punit, operari per justitiam, non per misericordiam , nisi quatenus aliquid ex poena remittit. In processionibus item ad intra est hoc certissimum, nam prima persona producit secundam intelligendo, non autem amando, et e converso podudt tertiam amando , non vero intelligendo , ut in primo libro probatum est. Sic ergo ex parte termini producti ad intra potest idem inveniri. Potest ergo terminus unius processionis formaliter produoi sub ratione unius attributi, et non alterius, quia non est major repugnantia ex parte terminorum , quam principiorum quo, et alioqui est eadem ratio, seu proportio ,nam illud, quod est ex parte producents principium formale producendi, est etiam forma per se, et formaliter communicata termino producto, ut ex divo Thoma sumitur, quaestione 41, articulo 5, et in libro septimo late diximus.

12. — Quid sit habere aliquid em vi processionis. — Habere ergo aliquid ex vi processionis, est habere illud tanquam formalem terminum, seu rationem, sub qua talis processio ad-illum tendit, et hoc modo habet Filius sapientiam, et intelligentiam Patris, ex vi processionis suae, ut satis ex supra dictis constat: Spiritus sanctus autem habet dilectionem, seu charitatem Patris, et Filii. Quia vero in uno attributo divino reliqua includuntur , consequenter uterque eorum habet reliqua omnia, et hac ratione dicuntur habere illa, quasi materialiter, non quia habeant tanquam ex materia aliqua ex qua, vel circa quam, sed ad eum modum, quo objectum dicitur materialiter comparari ad rationem , sub qua attingitur. Et eodem modo id, quod datur ex vi processionis, dicitur per se communicari, non quia alia communicentur per accidens , nam etiam dantur per se perseitate rei (ut sic dicam) sed quia non ita formaliter communicantur. Quod etiam exemplo sumpto ex creaturis declarari potest, nam eadem entitas formae, verbi gratia, potest fieri per generationem, et per creationem sub diversa formalitate, nam illae sunt actiones diversa, et ad illas consequuntur in re producta diversae relationes : et tamen entitas facta eadem est. Distinguuntur ergo actiones, quia una dicitur attingere ens in quantum ens, alia in quantum tale ens, et ideo magis per se fit per unam illarum actionum ipsa ratio entis, quam per aliam, quamvis in re non distinguatur ratio ents , et talis entis. Quid ergo mirum , quod in Divinis processionibus intelligi possit distinctio similis , quasi formalis, ex formalitate terminorum.

13. Solvuntur duo prima argumenta. — Et haec sufficiunt de primo puncto, per quae duo priora argumenta soluta manent. Fatemur enim per utramque processionem per se communicari totam naturam divinam, et omnia attributa ejus, considerata re ipsa, quae communicatur, non tamen communicari aeque formaliter secundum omnem rationem suam, et hoc modo non omnem terminum ibi productum habere similitudinem cum producente, quoad omnia ex vi processionis. Neque hoc imperfectionem involvit, autem minuit in aliquo perfectionem alicujus personae productae. Si enim quaelibet carum in re habet per se, et essentialiter perfectionem omnium attributorum , quid interest ad illius perfectionem quod secundum formalitatem hujus, vel illius attributi illam habeat? Adde, quod isti auctores dicunt essentiam divinam non esse de essentia attributorum, vel relationum, et tamen non negabatur, quodlibet attributum esse in re ipsa ens summe perfectum, et verum Deum. Ergo a fortiori fateri debent non esse contra perfectionem personae accipere divinitatem sub hac, vel illa formalitate processionis.

14. Solutio tertii argumenti.—Circa secundum punctum communis modus explicandi hanc rationem ex illo principio est, quem supra retuli ex Cajetano, et aliis, quem ipsi late explicant, et defendunt, et ideo pauca de illo dicam. Omnes enim fere objectiones, quae multis verbis proponuntur a Torres, et aliis, reducuntur ad tertiam objectionem supra propositam, quae mihi haud magni ponderis videtur. Quia non est de ratione illius productionis, quae est vera generatio, ut secundum quacumque rationem suam communem, et analogam habeat completam rationem generationis, vel quod producat simile in substantia, nam etiam in generatione creata hoc non invenitur, ut patebit facile, si concipiatur secundum aliquam rationem communem substantiae, et accidents. Satis ergo est, quod productio Verbi secundum communem rationem intellectionis tendat formaliter, ad similitudinem, ut in particulari talis intellectio formaliter, ut sic dicam, contracta intra latitudinem intellectionis, vim habeat perfecte assimilandi, et consequenter attingat veram rationem generationis.

15. Instantia. — Responsio. — Nonnullam vero ingerit difficultatem, quod videtur in eo discursu quaedam aequivocatio committi, transeundo a similtudine intentionali, quam per se tantum requirit intellectio ad similitudinem naturalem, quam postulat generatio. Dici vero potest, intellectionem ex genere suo tendere ad assimilandum, ideoque perfectissimam similitudinem postulare, ut perfectissima sit. Quod vero frequentius fiat per solam repraesentationem intentionalem, esse aut ex imperfectione intelligentis, aut ex imperfectione rei intellectae. Quando vero tam objectum intelligibile, quam intelligens perfectissima sunt, tunc perfici per naturalem, et perfectam simiIlitudinem. Vel etiam dici potest, in Deo, seu Verbo divino repraesentationem intellectualem esse per proprium esse substantiale, et ideo productionem illam, dum formaliter tendit ad similitudinem repraesentativam, etiam necessa- rio tendere ad similitudinem naturalem. Haec ergo videntur sufficere ad probabilitatem illius rationis, quamvis intellectum non convincant, hoc enim in tanto mysterio spectandum non est. Et plura de illa relatione dicemus capite sequenti.

16. Alius modus explicandi rationem.— Occurrit tamen alius modus colligendi rationem hanc ex illo principio, quod Verbum producitur ex vi intellectionis paternae, ut sic, et non Spiritus sanctus. Nam inde imprimis infero, communicari Verbo ex vi processionis suae divinam essentiam, ut primario constitutam in esse talis essentiae, et naturae, Spiritui sancto autem non ita communicari ex vi processionis, sed quatenus per identitatem in amore includitur. Quod sine dubio satis est, ut prior productio habeat veram rationem generationis, non autem posterior, quia generatio est formalis communicatio naturae, ut natura est, nam et Aristoteles naturalissimum opus viventis generationem vocavit. Prior relatio quoad priorem partem facile declaratur, quia divina natura formalissime, et essentialiter est natura vivens, ergo eodem modo est essentialiter vivens in determinato gradu vitae et perfectissimo, ac subinde in gradu intellectuali. Omnis enim natura creata in tali gradu constituta secundum differentiam intellectualem formaliter constituitur, vel specificatur, in Deo autem licet non sit species, tamen eo modo, quo in illo concipimus constitutionem essentialem, nulla potest esse prior, nec magis formalis, ut in primo tractatu explicatum reliquimus. Est autem differentia inter naturam divinam, et creaturas intellectuales, quod illa est talis per essentiam, et tanquam purus actus, aliae per participationem. Unde fit, ut natura creata dicatur intellectualis, quasi per habitudinem ad actualem intellectionem, quia est capax illius, et radicale principium ejus. Divina autem natura est intellectualis per summam actualitatem intellectionis. Unde manifeste concluditur, ipsam actualem intellectionem esse quasi formale constitutivum illius naturae. Ostendimus autem, Verbo divino formalissime communicari intellectionem ipsam, ut intellectio est, eo ipso, quod per intellectionem producitur, tanquam Verbum. Ergo ex eodem principio recte concludimus formaliter etiam communicari ipsi naturam illam secundum propriam rationem formalem talis essentiae, et naturae ex vi suae processionis.

17. Quoad aliam vero partem ex hoc sufficienter declaratur discursus factus, quod amor ex ratione sua est, tanquam quid consequens intellectionem. Sicut in universum appetitus consequitur esse rei, et ideo formaliter non censetur constituere naturam rei, sed illam constitutam comitari. Quod vero hoc etiam locum habeat in Deo, non obstante idenditate inter divina attributa, variis modis explicare possumus. Primo ex ipsis processionibus, ut supra in simili argumentabamur. Nam haec prioritas rationis cum fundamento in re sufficit, ut processio per intellectum prior sit origine, ergo etiam sufficiet, ut intelligamus, intellectionem esse primam rationem formaliter constituentem illam naturam, amorem vero esse quasi consequentem : licet propter perfectionem, et simplicitatem illius naturae ab illa non distinguatur. Secundo, quia hoc modo vere assignamus in Deo unum attributum tanquam rationem alterius, adeo ut haec causalis vera censeatur, Quia Deus intellectualis est, ideo amat, in unaquaque autem natura illud censetur esse maxime essentiale, quod est veluti primum, ante quod non intelligitur talis natura in suo particulari esse constituta, et quod est veluti radix, aut ratio caeterorum, ita vero se habent, illa duo attributa in praesenti.

18. Notabile.— Quod potest tertio declarari ex attributo Omnipotentiae (nam ad haec tria omnia divina attributa particularia, et positiva reducuntur). Omnipotentia enim utsic noncensetur formaliter constituere essentiam Dei, maxime quatenus videtur involvere habitudinem ad extrinseca, nam quia Deus est ipsum esse per essentiam, ideo quasi consequenter habet, ut possit ad extra se communicare, ita ergo in praesenti facile intelligi potest. Occurrit tamen hic notanda differentia inter Omnipotentiam, et amorem, quia Omnipotentia habet suum quasi objectum adaequatum solum extra Deum, et ideo secundum illam non est processio intra Deum. Amor vero (sicut et intellectio) habet suum proprium objectum intra Deum ipsum, et ideo foecunditas illius amoris est, ut sit principium quo persona per illum amorem non producta, intra Deum producat subsistentem amorem personaliter distinctum. Unde processio illa ideo non est generatio, quia non est per modum natura, sed amoris, est tamen productio Dei, quia est intra Deum ipsum.

19. Alie rationes explicantur. — E juxta rationem hanc potest exponi, quod multi theologi dixerunt, Verbum esse Filium, quia procedit per modum naturae ; Spiritum sanctum autem non esse Filium, quia procedit per mo- dum voluntatis. Ita Alexander Alensis, 1 parte, quaest. 43, memb. 1, circa finem, Donaventura, in 1, distinctione 13, art. 1, q. 2, ad 1, et ibi Richardus, art. 1, quaest. 3. Quod ipsi amplius non explicarunt, non potest tamen habere alium congruum sensum, Nan procedere per modwun nature, significare potest idem, quod procedere necessitate nature, e hoc tam convenit Spiritui sancto, quam Filio, ut supra ostendimus, vel significare potest procedere, non per actum immanentem, sed ex immediata emanatione natura , ut alias dicebat Durandus, et hoc nec Filio, nec Spiritui sancto convenire potest. Ergo solum in sensu a nobis declarato potest illa sententia vere intelligi. Et ideo illi auctores non distinguunt processionem per modum naturse, et per modum intellectus, quia modus intellectus est, quasi constitutivus illius naturae.

20. Rationes Augustini. — Et fortasse hoc idem voluit Augustinus 5, de Trinit., capit. 14, cum dixit, Verbum esse Filium, quia procedit , ut natus, Spiritum sanctum non esse Filium, quia procedit, ut datus. Quem imitatur Hugo de sancto Victore , in Summa sententiarum , tractat. 1, capit. 7. Ut enim illa verba non coincidant cum assertione ipsa, non videntur posse in alio sensu explicari. Aliam rationem habet idem Augustinus 15 , de Trinitate, capit. 26 et 27, scilicet : Verbum esse Filiun, quia procedit ab una persona, Spiritun sanctum non esse, quia a duabus. Quam etiam habet Anselmus, in Monologio, cap. 53. Est tamen difficilis, ut iterum dicam capite sequenti. Durandus vero in 1, distnctione 4, quaestione 1, et distinct. 6, quaest. etiam 1, illam videtur accommodare ad superiorem. Quia quod procedit ab una persona, procedit per modum naturae ; quod vero a duabus per modum voluntatis : ipse vero hoc explicat modo potius metaphorico, quam proprio, nam procedit ex falso principio circa has emanationes, quod, scilicet, non sint per intellectum, et voluntatem. Denique Athanasius, in epistola ad Serapionem Episcopum, dicit, Spiritum sanctum non esse Filium, quia divina natura per unam generationem, perfectissime et totaliter communicatur, et ideo generatio in Deo multiplicari non potest: nam in humanis ideo multiplicatur, quia per unam generationem non tota natura, sed pars naturae communicatur. Ad quam rationem revocandum est, quod Basilius dixit, 5, contra Eunomium, capit. 12, Spiritum sanctum non dici Filium, ne, si duo Filii in Trinitate ad- mitterentur, in infinitum multiplicari posse videantur. Illa vero ratio, ut sit efficax, intelligenda est formaliter de communicatione naturae , ut natura est, nam alias probaret non esse in Deo, nisi ünam processionem substantialem. Denique non est alienus ab hac sententia D. Thomas, dicta quaest. 27, art. 2, probans, Verbum esse Filium, quia intelligere est esse Dei, et in quaest. 35, probans, esse imaginem, quia procedit simile in forma Dei. Neque contra dictam sententiam occurrit difficultas alicujus momenti.

PrevBack to TopNext