On this page
Caput 6
Caput 6
Cur spiritus sanctus non procedat, ut patris et fili imago
1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi est, quia Spiritus sanctus procedit a Patre, et Filio, et est atque similis illis, ac Filius Patri, quia similitudo haec attenditur ex unitate naturae, in qua tam sunt unum Pater, et Filius, et Spiritus sanctus, sicut Filius, et Pater; ergo tota.ratio imaginis superius assignata in Spiritum sanctum convenit. Propter quam rationem Patres Graeci, ut D. Thomas notavit, absolute vocant Spiritum sanctum imaginem FiIii, ut patet ex Athanasio, epistola ad Serapionem Episcopum, post medium, Basilio,1l.5, contra Eumonium, cap. 12, et lib. de Spiritu sancto, Damasceno, lib. 1, de Fide, cap. 18, et (quod amplius est) Gregorio Nysseno, in vita Gregorii Thaumaturgi refert, hunc Gregorium ex divina revelatione accepisse quoddam symbolum fidei, quod per traditionem perpetuam in ejus Ecclesia retentum est : in quo Spiritus sanctus vocatur imago Filii. Et ex scholasticis Aureolus, in 1, dist. 27, quaest. 2, in hanc sententiam inclinat, et Durandus ibidem, eo modo in quo imago esse potest in divinis personis, dicit, aeque proprie convenire Spiritui sancto quam per accommodationem approprietur Filio.
9. Assertio vera.—Nihilominus dicendum est, Spiritum sanctum non esse imaginem Patris, aut Filii, ac proinde in Trinitate solum divinum Verbum esse proprie imaginem. Ita docet D. Thomas, dict. quaest. 35, art. 2, et consentiunt reliqui scholastici citati in superiori libro, capite ultimo. Patres etiam, quos ibidem retuli, prassertim Augustinus et Ambrosius, imo et Athanasius in illis prioribus locis ita loquuntur. Idem sensit Anselmus, in Monologio, cap. 37, et sequentibus, Rupertus, lib. 2, de Trin., cap. 2, et Richardus de S. Victore, lib. 6, de Trin., cap. 19.
3. Haec vero assertio non est tam certa, sicut altera capitis praecedentis, nam illa nititur testimoniis positivis Scripturae, hic vero solum habemus ex Scriptura argumentum negativum. Nam Fihus saepius vocatur imago, at Spiritus sanctus nunquam, ergo signum est, illud esse proprium Filii. Quod argumentum licet absolute non sit efficas, tamen quando prior affirmatio est frequens, et alterius nullum indicium datur, est magna conjectura, maxime accedente interpretatione Patrum. Addere etiam possumus positivum argumentum ex Scriptura sumptum, media assertione capitis praecedentis, quia si Spiritus sanctus est propria imago, vix intelligi potest, cur non sit etiam Filius: constat autem ex Scriptura, Spiritum sanctum non esse secundum Filium, ergo nec imago est.
4. Primo ratio. — Rationem autem hujus veritatis reddere, et solvere dubium propositum difficile est. Richardus igitur de S. Victore supra , quem D. Bonaventura imitatur, ait, Spiritum sanctum non esse imaginem, quia non procedit ita similis Patri, sicut Verbum, nam Verbum procedit a Patre cum virtute producendi ad intra, non autem Spiritus sanctus. Hanc vero rationem merito refellit sanctus Thomas, quia similitudo inter divinas personas non est attendenda secundum proprietates notionales, alioqui nec Verbum ipsum esset perfecta imago Patris, quia in relatione Filiationis non procedit illi similis, neque accipit a Patre virtutem generandi, virtus autem spirandi notionem involvit, ergo, quod sub ea ratione Spiritus sanctus non accipiat illam, non excludit ab illo perfectam similitudinem, ergo nec rationem imaginis; et confirmo hoc amplius : nam in virtute spirandi duo includuntur, unum formaliter, quod est essentia, et voluntas divina, et quoad hoc ita communicatur Spiritui sancto sicut Filio; aliud de connotato, quod est proprietas aliqua prior origine Spiritu sancto, et hanc quidem accipit Filius, non tamen omnino similem proprietati Patris, sed solum quoad illam proprietatem originis, nam talis proprietas in Filio est FiHiatio, et in Patre Paternitas, ut supra dixi, quia relatio spirationis activae non pertinet ad virtutem spirandi, sed consequitur productionem Spiritus sancti, ergo etiam in illa virtute non est inter Patrem, et Filium specialis similitudo, quae ad rationem imaginis quidquam conferat.
5. Secunda ratio. — Aliter ergo Rupertus supra respondet Filium esse imaginem, Spiritum sanctum autem esse solum similitudinem, quia imago unius est, similitedo vero potest esse plurium : Filius autem procedit ab uno, Spiritus sanctus a duobus. In qua ratione videtur Rupertus insinuare, imaginem praeter similitudinem dicere imitationem, quae unius tantum esse videtur et non plurium. Sed advertere oportet, Spiritum sanctum procedere a Patre et Filio, ut ab uno principio; et ita esse similem illis, non ut sunt duo, sed ut sunt unum, hoc autem modo repugnat, imaginem esse plurium materialiter (ut sic dicam) formaliter autem, quatenus unum sunt. Nam etiam in creaturis, si ponamus duos homines omnino similes in facie, posset optime depingi una imago ex intentione repraesentandi utrumque, quae vere esset utriusque imago artificialis, quia utrique esset similis et ab utroque procederet, ut ab objecto cognito: ergo similiter, in praesenti cum majori unitate et perfectione.
6. Tertia ratio. —Tertio ergo respondet D. Thomas, Filium esse imaginem, quia non solum in re procedit similis, sed etiam formaliter ex modo processionis suae, quia nimirum procedit per intellectum, qui per se tendit ad assimilationem : Spiritus sanctus autem, licet in re sit similis, quod negari hon potest, non tamen procedit formaliter et ex vi processionis suae tanquam similis, quia procedit, ut amor. Atque ita interpretatur Patres Graecos, nam sumpserunt imaginem pro perfecta similitudine, quae est latior et minus propria significatio illius vocis, nam ad proprietatem et rigorem imaginis necesse est, ut for aliter procedat tanquam similis, quod supra in descriptione imaginis insinuavi, dicens, debere esse similem ez vi processionis. Hanc rationem late defendunt et declarant Cajetanus, d., q. 35, et q. 27, art. 2, Capreolus, in 4, dist. 27, q. 2, Ferrariensis 4, contra Gentes, cap. 11, et fere alii recentiores Thomistae. In summa vero solum dicunt, per actum intelligendi, ut sic, produci similitudinem rei cognitae, et ideo Verbum divinum considerata formali ratione sua processionis ex vi illius producere simile, et consequenter esse imaginem, per actum vero amoris, ut sic, non produci similitudinem, sed produci inclinationem ad objectum, atque ita Spiritum sanctum qui per amorem producitur ex modo processionis suae non habere similitudinem, et ideo non esse imaginem.
7. Prima difficultas. — Responsio. — Tres vero difficultates supersunt circa hanc ratio- nem. Prima est, quia non apparet ratio, ob quam ad imaginem necessarium sit, quod cum tanta formalitate recipiat similitudinem ; satis enim videtur, quod re ipsa fiat perfecte similis. Nam in artificiali imagine, verbi gratia, vel sigillo, quamviscasu, et praeter intentionem accidat, quod figura imprimatur, si in re ipsa perfecta existit, existimatur vera et propria imago. Ad hoc autem facile dicitur, conditionem illam et per se esse valde probabilem, et ex doctrina Augustini, et communi conceptione imaginis non obscure colligi. Quia imago debet esse ad imitationem prototypi et ab illo aliquo modo derivari, et ideo necesse est, ut vel ex intentione agentis, vel ex natura et modo actionis fiat ad imitandum exemplar. Cum autem in naturali imagine non sit necessaria specialis intentio agentis, superest, ut imitatio et similitudo debeat esse ex natura actiouis, et hoc est esse ex vi processionis. Et in exemplis adductis semper hoc salvatur, nam, licet videatur figura casu fieri respectu intentionis proximi agentis, tamen ratione habita ad ipsam actionem, semper fit ex vi et intentione illius, alioqui non est propria imago. In praesenti autem materia divinarum productionum non est attendenda ratio ex intentione producentis, quia nulla procedit, sed sunt ex foecunditate, et quasi propensione talis naturae, ideoque merito semper consideratur formalis ratio et vis processionis.
8. Secunda et tertia difficultates. — Secunda et gravior difficultas est supra tacta, quomodo verum sit, Verbum divinum ex vi processionis esse simile propria similitudine et substantiali, secundum quam diximus esse imaginem, nam per intellectionem, ut intellectio est, non procedit hujusmodi similitudo, sed solum intentionalis, ut patet in omni alia intellectione, ergo est manifesta aequivocatio in ratione illa. Quod si forte dicatur, sicut supra etiam insinuavi, in illa intellectione divina similitudinem intentionalem esse substantialem, et ita coincidere in Deo illa duo, tunc insurgit tertia difficultas, quia hoc modo etiam Spiritus sanctus erit similis ex vi processionis, quia, licet amor communi ratione sua non dicat similitudinem, sed inclinationem, tamen amor divinus necessario dicit substantialem inclinationem, et ita illa etiam duo, inclinatio et similitudo ibi coincidunt, Quia Deus charitas est, utique substantialiter, ergo Spiritussanctus procedens utcharitas formalissime procedit ut similis.
9. Quarta ratio. — hanc difficultatem Torres, q. 27, art. 2, in 4 p. Commenta- rii, recedit in hoc a Thomistis, et a D. Thoma fateturque etiam Spiritum sanctum ex vi suae processionis procedere similem, unde consequenter negat ad rationem imaginis sufficere similitudinem ex vi processionis, sed praeterea necessarium esse dicit, ut imago procedat similis ad repraesentandum, et ideo Verbum esse imaginem, quia et simile, et ad repraesentandum procedit, nam proprium Verbi est repraesentare, Spiritum sanctum autem non esse imaginem, quia, licet procedat similis ex vi processionis suae, non tamen ad repraesentandum, cum Verbum non sit.
10. Improbatur. — Hanc vero rationem neque intelligere, nec probare possum, non enim intelligo, quid sit illud repraesentare, quod praeter formalem similitudinem in imagine postulatur. Aut enim est illa propria repraesentatio, quae formaliter fit per actum intelligendi, aut aliqua alia: primum dici non potest, secundum invenietur in omni re perfecte simili ex vi processionis, quamvis Verbum non sit, ergo illud repraesentare nihil est, quod ad rem praesentem conferat, neque ex defectu illius potest Spiritus sanctus excludi a ratione imaginis. Minor quoad priorem partem patet evidenter in Filio alicujus hominis, ille enim est propria imago, ut Torres fatetur et non habet repraesentationem illam per modum Verbi, aut actus intelligendi, non est ergo haec necessaria ad imaginem naturalem. Unde licet divinum Verbum illam habeat, ad summum inde concludi poterit, esse imaginem speciali modo et ratione, non tamen poterit excludi, quin Spiritus sanctus sit imago tam perfecta, quam esse solet quaelibet imago naturalis, quae intentionalis, seu intellectualis non sit.
11. Eo vel maxime, quod Hcet Spiritus sanctus non procedat per modum Verbi, in re ipsa habet totam repraesentationem intellectualem, quam habet Verbum, quia habet idem intelligere cum Patre et Verbo: imo ad perfectam similitudinem cum illis eam requirit, quia est per substantiam et essentiam eorum, ergo si ex vi processionis habet similitudinem perfectam, etiam ex vi processionis habet hane repraesentationem. Unde aliquando a Basilio vocatur Spiritus sanctus Verbum Filii, contra Eunomium, cap. 10. Ergo juxta illam sententiam nihil deest Spiritui sancto, quominus imago sit. Altera vero minoris pars probatur, petendo aliud genus repraesentationis, nullum enim aliud ego intelligo, nisi repraesentationem quasi objectivam, quatenus in re una cognita, alia cognoscitur, hanc vero habet imago natu- ralis ex eo praecise, quod procedit cum perfecta similitudine. Quod patet eodem exemplo filii humani, nam ille procedit ut similis ad repraesentandum, ut etiam adversarii fatentur: in eo autem nullum aliud genus repraesentationis ex vi processionis ejus intelligi potest, ergo si Spiritus sanctus procedit ex vi suae originis perfecte similis, procedit etiam ad repraesentandum, hac repraesentatione objectiva, ergo erit imago.
12. Occurritur objectioni.—Sed dicunt, non omne, quod procedit simile ex vi processionis, repraesentare suum principium, nam ignis procedit similis ab igne, et tamen non repraesentat illum, neque est imago ejus, quia non est similior illi, quam aliis. Verumtamen non est de ratione imaginis, quod sit similior suo principio, quam aliis : nam unus homo potest esse aeque similis, vel similior fratri suo, quam patri, et tamen est imago patris, et non fratris. Unde, ut imago repraesentet suum principium in particulari, non sola similitudo, sed processio attendenda est, et ex hac parte ignis productus magis repraesentat eum, a quo productus est, quam alios. Et praeterea, quamvis demus, rationem imaginis juxta communem usum non attribui rebus homogeneis, loquendo de imagine naturali propter illam causam, quod ex natura rei omnes sunt aque similes, nihilominus in rebus viventibus, et perfectis, nihil invenitur procedens perfecte simile suo principio ex vi processionis, quod non sit imago ejus. Si ergo Spiritus sanctus ita procedit, cum sit vivens perfectissimum, erit imago, vel declarandum est, quid illi desit.
13. Respondent tandem, Spiritum sanctum nulli 'repraesentare Patrem, et Filium, non enim ipsis, quia illi non cognoscunt se in Spiritu sancto. Eademque ratio est de aliis. Sed hoc etiam non evacuat difficultatem, nam imago non ideo imago est, quia actu repraesentat, sed potius ideo actu repraesentat, quantum est ex se, quia imago est. Quod si nullus sit, qui aliqua imagine utatur (ut sic dicam) ad repraesentandum, neque ullus, qui in illa cognoscat : id extrinsecum est ad rationem imaginis, nec illam aufert, quia non est de ratione imaginis, quod actu repreesentet, sed quod sit repraesentativa, quamvis fortasse nulli actu repraesentet, quia vel accipit cognitionem ab illo, quae repraesentat, ut de Spiritu sancto dicere aliquis posset, vel nullus assequitur perfectionem ejus, quod in creaturis etiam respectu imaginis creatae accidere potest. Addo, fortasse verius esse etiam Spiritum sanctum objective repraesentare suum principium, quia sicut, qui videt Filium, videt et Patrem, ita qui videt Spiritum sanctum, videt Spiratorem, et ita Pater, et Filius vident se non tantum in se, sed etiam in Spiritu sancto non tanquam in termino producto per cognitionem, quod est proprium Verbi, sed tanquam in quodam suo correlativo, et in objecto omnino simili in natura, et in tota intellectuali repraesentatione.
14. Defenditur ratio. — Ratio igitur discriminis quoad hoc inter Verbum, et Spiritum sanctum ex formalitate processionis sumenda est, ut in simili dictum est capite praecedenti, et seepe in superioribus tractando de propriis attributis secundae personae insinuatum est. Est ergo ratio, quia Verbo ex vi, et modo processionis suae communicatur divina natura, ut intellectualis est, atque adeo secundum propriam rationem essentialem, secundum quam attendi debet naturalis similitudo in Deo: at vero Spiritui sancto communicatur essentia divina solum sub ratione amoris, quae non ita formaliter, ae per se primo constituit essentiam Dei, propter quod non procedit similis in natura ex vi, et formalitate processionis suae. Quam rationem declaravi late capite praecedenti. Nam in hoc eadem ratio est de naturali imagine inter viventes, quae est de filiatione. Et ita ex ibi dictis objectiones superius factae solutae sunt.