On this page
Praeambulum
Praeambulum
Opera Trinitatis ad extra esse indivisa.— Explicumus hactenus praedicata omnia propria, seu notionalia, quae divinis personis secundum se et ad intra, atque adeo ex aeternitate conveniunt : solum superest explicandum praedicatum notionale, si quod est, quod de illis dicatur ex tempore, et cum relatione ad creaturas, fundata in aliqua mutatione ad extra facta in ipsis creaturis. Nihil enim potest de Deo, vel divina persona ex tempore dici, nisi per denominationem aliquam extrinsecam a mutatione vel inceptione creaturae, ut nunc suppono. Sunt autem multa praedicata, quae hoc modo dicuntur de divinis personis ex tempore, ut creare, dominari, esse creatorem , Dominum, et similia ; tamen haec non sunt notionalia, nec pertinent ad praesentem tractatum, quia non conveniunt personis ratione proprietatum, sed ratione unius naturae, et ita omnibus inseparabiliter conveniunt, ut de creatione attingit divus Thomas, 1 part. , quaest. 45, art. 6. Estque eadem ratio de caeteris, ut explicare tra- dunt Concilium Lateranense, in capite Firmiter, et capite Damnamus, de summa Trinitate et Fide Catholica, et sexta Synodus, actione 4, in epistola Agathonis papae, et in synodica suggestione centum viginti quinque Episcoporum ibidem relata et confirmata in actione 17. Item Concilium Toletanum 6 et 11, in principio. Ex quibus sumptum est illud Catholicum dogma, Opera Trinitatis ad extra sunt indivisa. Quod lateexplicat Dionysius, capite secundo, de Divinis nominibus, ostendens, haec nomina, quae ab operibus sumuntur, communia esse et quasi essentialia ratione fundamenti, quod in personis habent, quia semper est unum et idem in illis, scilicet, unus intellectus, una voluntas libera, una potentia. Ut late etiam tractat Augustinus, libro sexto, de Trinitate a principio, et supra libro quarto satis multa de hac veritate ac vera unitate diximus.
Omissis ergo his praedicatis communibus el quasi essentialibus, sola missio a theologis ponitur inter praedicata notionalia, licet ex tempore de divinis personis dicatur, et hac ratione de illa disputarunt, in fine hujus materiae, D. Thomas, 1 part., quaest. 43, Alensis, 1 part., a q. 71 usque 74, reliqui scholastici cum Magistro, in1, dist. 14 et 15, Marsilius, quaest. 17 et 18. Duo vero sunt hujus disputationis praecipua capita, scilicet, quid sit missio et quotuplex: unde constabit, quomodo divinis personis tam active quam passive conveniat, quomodo etiam alicui personae proprie conveniat respectu alterius. Tandemque de variis missionibus personarum, quas factas esse legimus, et praesertim de aliquibus, quae principaliores sunt, aliquid dicemus.