On this page
Caput 1
Caput 1
Quid sit missio divinarum personarum
1. Personas mitti supponitur.—Supponimus tanquam certum, divinas personas mitti, ita enim saepe loquitur Scriptura, Joannis, octavo: H go et quà misit me Pater ; et decimo quinto: Quem ego mittam vobis a Patre , et alia statim referam. Est ergo in divinis personis missio, nam ab illa denominatur persona missa. Sicut autem distinguitur origo in activam et passivam, ita etiam potest missio distingui , nam omni passioni cum proportione respondet actio ; et missum, ac mittens correlativa sunt.
2. Missio activa et passiva. — Ut autem explicemus, quid sit missio tam activa, quam passiva, proprietas hujus vocis declaranda est. Nam missio in hominibus significat motionem, aut regressum alicujus ab aliquo, in ordine ad aliquem terminum, vel locum, aut effectum , quae motio inter homines fit per imperium, vel consilium, vel per impetum, sicut dicitur mitti lapis, vel sagitta. Haec autem missio cum hac proprietate sumpta habet admixtas plures imperfectiones, scilicet mutationem rei missae, et saepe etiam mittentis, et separationem unius ab alio secundum locum. Certum est ergo (ut notarunt Athanasius, oratione in illud : Deus de Deo, circa finem, et Augustinus, 2, lib. de Trinit., acap. 5, et alii Patres frequenter) non attribui personis divinis missionem cum hac proprietate, ut haeretici intellexisse videntur, ex missione colligentes imperfectionem aliquam in persona missa, cujus oppositum in superioribus ostensum est, et ex Scriptura, et Patribus statim constabit. Tribuitur ergo missio divinis personis per quamdam metaphoram, seclusis imperfectionibus,
3. Dupliciter persona denominatur missa.— Est autem advertendum secundo, divinam personam dupliciter denominari missam, primo ratione assumptae naturae per communicationem idiomatum, secundo, ut divina ipsa persona secundum se mitti etiam dicatur. Significavit hanc distinctionem, Augustinus, 4 de Trinit., capite 20, dicens: Non tantum dicitur missus Filius, quia Verbwn caro factum est, sed etiam verbwm est missum, ut caro fieret. Significavit etiam Cyrillus, lib. 4, in Joannem, cap. 42, dicens: Non servilis luec missio est, quamvis ita dici possit, quia formam servi accepit, sed mittitur etiam, ut Verbwn ex mente, et splendor ea sole, in quo significat, missionem attributam Christo ut homini, et per communicationem idiomatum Verbo, posse esse propriam, et cum imperfectionibus, quae humanitati non repugnant, et circa illam tantum versantur, sic enim Christus, et Verbum dicitur moveri localiter, ascendere, et descendere: at vero missionem attributam immediate divinae personae non posse sumi cum hac proprietate, sed significare egressum unius personae ab alia secundum aliquam operationem, seu aliquem effectum, seclusis imperfectionibus. Sic tribuitur missio Spiritui sancto, non enim potest tribui ratione assumptae naturae cum in illo nulla sit. Sic etiam dicitur Filius missus, et factus ex muliere ad Galatas, quarto. Et eodem modo de se loquitur Christus, Joann. 5, dicens: Ut omnes honorificent Filium, sicut honorificant Patrem : quinon honorificat Fibum, non honorificat Patrem, qui misit illum. Ubi exmissione colligit aequalitatem ; tantum abest, ut imperfectionem, vel inferioritatem indicet, ut notavit Hilarius, 9, de Trinit., satis a principio.
4. Quid sit missio? — Opinio prima. — Es hoc vero intulerunt aliqui (ut refert Magister, in 1, dist. 15) missionem nihil aliud esse, quam ipsam processionem unius personae ab alia, ita ut sicut arbor dicitur mittere flores, sic Pater dicatur mittere Filium, generando illum. Sed licet hi aliquid verum dixerint, non satis rem explicarunt, quia processio est aeterna, missio temporalis, juxta illud, Postquam vero temporis, misit Deus Filium suum, ad Galatas, quarto, et illud: Vos autem baptizabimini Spiritu sancto non post multo hos dies. Ergo necesse esse, ut missio aliquid addat praeter aeternam processionem. Unde Augustinus, dicto lib. 4, de Trinit., cap. 20, inquit: JVon eo ipso quod de Patre natus, missus dicitur Filius, sed vel ca, quod apparuit kwic mundo Verbwn caro factum, vel quod ex tempore cujusque, mente percipitur, sicut scriptum est, mitte illam, ut mecum sit, et mecum laboret, Sapientiae, septimo.
5. Opinio secunda Magistri. — Propter hoc autem Magister in primo, distinctione decima quinta, in contrarium extremum inclinat, dicens, missionem nihil aliud esse, quam operationem alicujus temporalis effectus, quia missio temporalis est, et ex tempore denominat personam. Hanc sententiam secutus est divus Thomas, ibi quaestione tertia, articulo primo, cum hac limitatione, ut missio dicat temporalem actionem, quatenus est a persona procedente ab alia, vel eam, ut sic, manifestat. Idem tenent Bonaventura, dicta distinctione decima quinta, prima parte, quaestione tertia et quarta, Scotus et Gabriel, distinctione decima quarta, Marsilius, primo, quaestione decima octava, et favet Augustinus, secundo, de Trinit., dicens: Hoc operatio visibiliter expressa, et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sancti dicta est, et hbro quarto, capite vigesimo, Sicut natum esse est Filio, quod a Patre sit. Verumtamen haec etiam sententia, vel in rigore falsa, vel dimiputa saltem est, quia nec accommodat metaphoram missionis, sic enim potius effectus productus diceretur missus, quam divina persona, neque etiam explicat egressum missi a mittente, quem verbum mittendi importat. Unde fieret, quamcumque personam mitti, et mittere se, et aliam eo ipso, quod talem effectum producit, quod consequenter concedit Magister de Filio, et Spiritu sancto: de Patre autem non audet concedcre, quod mittatur propter Augustini auctoritatem, nullam autem rationem reddit: divus Thomas vero aliquam reddit, quam postea attingemus. Alii tandem distinguunt de missione propzia, et impropria. Sed de hac distinctione dicemus infra, nunc de propria tantum missione tractamus.
6. Vera resolutio. — Dicendum est ergo, Missionem divinae personae, esse processionem ejus cum habitudine, seu connotatione temporalis effectus. Haec est divi Thomae sententia, articulo primo, secundo, et tertio, sequitur Durandus, in primo, distinctione decima quinta, Cajetanus, dicto articulo primo, et octavo, Ferrariensis, quarto, contra Gentes, capite vigesimo tertio. Et prior pars de processione aeterna sumitur ex Augustino, tertio, contra Maximinum, capite 14, quatenus dicit: Missio non est ineequalitas substantie, sed ordo nature : et quarto de Trinitate, capite vigesimo. Filius inittitur, non quia minor, sed quia ema- natio quaedam claritatis Dei sincera. Expresse id docet Gregorius, homil. 26, in Evangelio, Beda, lib. 2, homiliarum, homil. 2, Hilarius 8, de Trinitate, ait: Spiritum sanctum mitti a Filio nihil esse aliud, quam ab illo accipere. Denique Cyrillus supra, et lib. 12, Thesauri, cap. 5, sic ait, Missum se Filius a Patre dicit, 0), mutatione locorum, sed sicut calorem ab igne, vel splendorem a lumine. Ratio etiam est clara (quae ex eisdem testimonium colligitur) quia missio includit egressum missi a mittente, inter divinas autem personas non est egressio, nisi secundum processionem, ergo necesse est, missionem personae illius esse processionem.
7. Secunda pars probata relinquitur ex dictis contra priorem opinionem Magistri, et utraque confirmatur ex duabus conditionibus missionis, nam debet esse notionalis, alias non distingueretur ab attributis communibus: et cum respectu temporali ad extra, alias non distingueretur a notionibus mere internis, et eeternis, ergo ratione prioris conditionis necesse est, ut includat internam processionem, ratione vero posterioris conditionis addat temporalem effectum. Quod egregie declaratur ex verbis Christi Domini, Joannis 16: Haivi a Patre, et veni in mundum. Nam ile exitus per divinam processionem fuit, ut exponit ibi Augustinus, tract. 102, et Hilarius libro 9, de Trinitate. Non tamen habuit rationem missionis, donec in tempore Filius venit in mundum.
8. Missio cur temporalis. —Et ob hanc causam (ut Magistro respondeamus) non repugnat, missionem esse temporalem, quamvis includat processionem aeternam, nam si ex re eeterna, et temporali aliquid in tempore coalescit, compositum illud temporale est, ad hunc autem modum se habet missio. Quod ita etiam explicatur, nam haec missio non dicit tantum exitum a mittente, sed includit etiam (ut sic dicam) perventionem ad terminum, seu effectum: quia ergo effectus in tempore fit missio absolute temporahls est, ut recte D. Thomas et alii docuerunt. Unde tandem intelligitur, missionem duas relationes importare in divinis, unam realem missi ad mittentem, quae non est alia a proprietate personae missae. Et ideo recte dicunt theclogi, non esse in missione aliam processionem praeter aternam, Bonaventura, 1, dist. 14, art. 2, quaest. 2, Durandus, quaest. 2. Alia relatio est ad creaturam, haec est rationis, et non auget proprietates, nec processiones: tamen, quia temporalis est, missio etiam temporalis est.