On this page
Caput 2
Caput 2
Quibus divinis personis mitti conveniat, et an pater mitti possit
1. Pater non mittitur. — Omnes personae veniunt.—Ex dictis in praecedenti capite facilem resolutionem habet proposita quaestio. Nam imprimis certum videtur personam improductam, ut Patrem, mitti non posse, ut recte tradit Augustinus 4, de Trin., cap. 20. Probo, quia missio involvit originem, vel illam principaliter dicit, ergo mitti passive involvit passivam originem, ita ut mitti sit: Procedere cum relatione ad terminum , ad quem mitti dicitur, ergo persona, quae non procedit, non potest mitti. Unde Augustinus 2, de Trin., cap. 5, adnotavit, de Patre nunquam in Scripturis legi, quod mittatur. Potest quidem Pater dici venire, juxta illud Joan. 14: Ad eum veniemus, et mansionem agud ewn faciemus, utique Pater, et ergo, praecesserat enim: Zt Pater meus diliget eum. Nam verbum cenire non dicit respectum ad alium, a quo proveniat ille adventus, verbum autem mitti dicit hujusmodi respectum , ideo personae omnes venire dici possunt, non tamen omnes mitti, ut notavit Athanasius in Epistola ad Serapionem : ubi significat, nunquam unam personam venire sine aliis, quia veniunt per operationem (ut infra dicemus) et opera Trinitatis ad extra sunt indivisa, mitti autem unam personam, licet non mittantur omnes, quia non omnes procedunt.
2. Omnes donantur. — Deus se donat. — Et eadem ratio est de Verbo dandi, vel donandi, nam in aliqua propria significatione potest Pater dici donari, licet non possit dici mitti. Quia verbum etiam dandi, vel donandi non dicit necessario respectum realem ad eum, qui donat, ut in quarto capite praecedentis libri adnotavi. Nec refert, quod in Scriptura sacra nunquam legamus expresse , Patrem donare, aut dare se ipsum, satis est enim, quod in simili habeatur in Scriptura ; tum quia dicitur venire et manere in nobis; tum etiam quia Deus charitas est, quam charitatem donat nobis Pater sufficit etiam, quod urgenti ratione ex sacris litteris colligatur, nam ex Scriptura habemus, divinam personam esse donabilem, seu dabilem, ergo ex hac parte repugnat Patri dari. Nec vero repugnat ex parte habitudinis ad donantem, quia haec potest esse reflexiva (ut ita loquar) sed identitatis, unde potest ali- quis donare se ipsum, si sit omnino liber ut maxime est Pater. Hic intelligimus, haec verba veniendi, dandi, aut donandi in dicta significatione non esse notionalia, sicut verbum mittendi, sed magis esse quasi essentialia, vel potius transcendentalia, quia et communia 3unt omnibus personis, et huic Deo secundum se, ut a relationibus abstrahit, possunt convenire. Nam Deus se donat nobis secundum essentialia et personalia, et licet intelligeremus in DEO unam personam tantum, illa esset sufficiens, ut ad nos veniret, et se nobis daret, mitti autem non posset.
3. Objectio. — Objicies, quia Verbum mittit se ipsum, teste Augustino, 2 lib. de Trinit., cap. 5, quem imitatur Concilium Toletanum 11, in Confessione fidei, imo ita loquitur Higinius papa, Epist. 1. decret, ergo et Pater potest mittere se ipsum. Patet consequentia, quia si Verbum mittit se, ergo missum non necessario dicit relationem realem ad mittentem : hoc autem adrmisso, nihil est, cur Pater non possit se ipsum mittere. Respondeo, Higinium id dixisse solum de missione Verbi per incarnationem, de hac enim ibi loquebatur. Unde loquuntur de Christo secundum diversas naturas, ita ut quatenus homo dicatur missus a se ipso, ut Deus est. Sic enim ibidem ait À ugustinus, Filium ut hominem esse minorem, non solum Patre, sed etiam se ut Deo. Atque hoc modo est vera locutio etiam in sensu proprio, existimo enim ad relationem realem ex parte naturae creatae, sufficere distinctionem secundum naturam, etiamsi persona eadem sit, ut alibi dixi. Haec autem missio Christi ut hominis non est illa, de qua nunc loquimur, ut supra declaravi, nec potest hac ratione persona Patris mittere se, cum non assumpserit naturam, in qua mitti possit illo modo.
4. Hanc autem fuisse Higinii mentem, clarum est, quia solum intendit ostendere, Christum venisse, ut verum Deum, loquiturque de missione rigorosa, quae fit cum aliqua mutatione, et sic negat, Christum ut Deum fuisse missum ab aliquo etiam a Patre, ut hominem vero fuisse missum non solum a Patre, sed etiam a se. Augustino vero non facile accommodatur hic sensus : quia inde tantum probat, Verbum se ipsum misisse, quia fecit simul cum Patre incarnationem, per quam missum est. Sic autem non dicitur Verbum missum ut homo, sed ut est talis persona divina. Unde dici potest, esse improprie usum Augustinum verbo amittendi, pro eo, quod est efficere effectum, ratione cujus Filius dicitur missus. Ait enim ibidem Augustinus, eo ipso Filium fuisse missum, quo factus est caro, juxta illud ad Galatas 4, Misit Deus Filium suum factum ea mauliere. Quia ergo Filius fecit se ipsum carnem, ideo dicit misisse se. Facilius tamen concluderet, dedisse se, aut venisse ad humanitatem,. neque aliud probatur ex indivisibili, seu inseparabili operabili operatione Patris, et Fili. Sed de illo usu verbi mittendi plura in capite sequenti. Hic vero addo, etiam secundum illum modum non extendi verbum mittendi ad Patrem cum reflexione supra se, ita ut dicatur mittere se; neque enim apud Augustinum, vel alium gravem auctorem talis locutio reperitur. Et ratio reddi potest, quia quoties Verbum se donat, mittitur proprie ab alquo, scilicet a Patre, unde efficiendo donationem sui efficit saltem id, quod est missio, quasi materialiter sumptum, et ideo quodammodo intelligi potest, licet satis improprie, quod se mittat : Pater autem, dum venit, aut se donat, a nullo proprie mittitur, et ideo nullo modo efficit missionem, nec se mittit, etiam improprie. 5. Dico secundo. Filius, et Spiritus sanctus, mitti possunt. Est res certa ex Scriptura, ut principio capitis praecedentis notavi, et addi potest de Filio illud ad Galatas proxime citatum, Misit Deus Filium suum, et de Spiritu sancto illud Joannis 14: Quem mittet Pater in nomine meo. Ratio autem est, quia in utraque illarum personarum potest esse vera habitudo ad mittentem propter relationem originis. Dices. Quid refert processio ad intra ad externum effectum, ut propter illam processionem possit dici persona procedens mitti, quando talem effectum operatur, vel se ipsam donat? Respondeo, per processionem accipere personam procedentem, et potestatem operandi, et auctoritatem se constituendi novo modo alicui, quia accipit omnipotentiam, et liberam voluntatem ab eo a quo procedit. Mitti autem nihil aliud est, quam ire vel venire ad aliquem locum per virtutem alterius, impressam aliquo modo ei, qui mitti dicitur, ut inter homines imprimitur per imperium, vel consilium: rebus autem irrationalibus per aliquem impetum, vel contractum. In divinis autem haec, quae imperfecta sunt, locum non habent, sed per naturalem productionem communicatur, et quasi imprimitur illa virtus, et ideo talis processio per Verbum mittendi optime importatur. Sicut Christus dixit de Spiritu sancto: Non loquetur a semetipso, sed quecumque audiet, loquetur. Ubi processionem ipsam auditionem. Et de se dixit: Mea doctrina non est meda, sed ejus, qui misit me, quod probabiliter cum Augustino, et alus intelligimus dictum, propter communicationem doctrinae per essentiam, quam per generationem accipit Filius. Sicut ergo persona procedens dicitur audire, et discere per aeternam processionem, ita potest dici mitti, sed illa dicuntur ex aeternitate, quia non connotant actualem effectum ad extra, sicut Verbum mittendi denotat.
6. Objectio. — Dices. Ut unus homo mittat alium, non satis est dare virtutem eundi, sed necesse est, imprimere illi aliquo modo voluntatem eundi, seu impellere illum, ut eat. Alias ubicumque iret Filius inter homines, diceretur Pater ejus mittere illum, quia dedit illi virtutem eundi, quod tamen non ita est, sed oportet, ut impellat illum aliquo modo, dando illi voluntatem eundi per imperium, vel consilium, aut preces, etc. Ergo in divinis, ut persona non satis est, quod producat, quia per productionem non dat alteri voluntatem eundi, sed solam potestatem. Nam potestas naturalis est, voluntas autem libera : unde potestatem, et voluntatem quasi in actu primo, seu indifferenter in ordine ad externa objecta, dat persona producens personae productae; voIuntatem autem liberam illi non dat, imo illam habet aeque primo persona procedens cum persona producente, ergo non satis est, quod persona producat, ut mittere dicatur. Et in hoc est differentia inter doctrinam, et missionem, quod scientia naturalis est, et ideo per productionem necessario communicatur, quod est verum suo modo etiam de illa scientia, quae maxime videtur libera, ut est scientia visionis, quia in se non est libera, sed tantum ex parte objecti, tamen objecto posito in esse scibilis, statim necessario repraesentatur per scientiam naturalem, et ideo secundum illam merito dicitur scire, et audire persona procedens a producente. At terminus missionis (ut sic dicam) liber omnino est, et in eo est omnino sui juris, et dominii (ut ita loquar) persona procedens, et ideo, ut dicatur mitt talis persona, quando libere venit, non videtur satis quod accipiat potestatem a producente, cum non accipiat liberam voluntatis suae determinationem.
7. Responsio. — Respondeo primo, divinas personas ita inter se comparari in ordine ad decreta libera, ut non possit una aliquid velle, quin id velit quaelibet alia, et nihilominus quaelibet earum est liberrima in volendo, quia non determinatur ab alia, sed omnes simul se determinant per unicam, quam communem ha- bent, voluntatem. Unde in his decretis liberis formaliter, et in se spectatis, verum sine dubio est, non servari ordinem originis, sed omnes personas simul, quasi uno impetu (ut me explicem) sese libere determinare ad hoc, vel illud objectum ad extra sine ulla sui mutatione. Nihilominus tamen propter ordinem originis, quem inter se habent, intelligitur persona producens primario velle, quidquid omnes volunt, non solum quia persona procedens habet a producente illummet actum quoad totam suam realitatem, quo libere vult, sed etiam quia ex vi originis intelligitur persona procedens acciperc illum actum cum tali concordia ad personam producentem, ut necessario volitura sit, quidquid altera voluerit. Unde etiam in exhibenda ipsa libera determinatione ( nostro loquendi, et intelligendi more) intelligitur persona prior origine habere quasi primarias partes respectu alterius origine posterioris, nam illa, quae non est ab alia, semper intelligitur esse quasi fons illius determinationis, atque hoc satis est, ut etiam quoad voluntatem eundi dicatur mittere.
8. Exemplum optimum est in productione Spiritus sancti, quae licet sit aeque primo et immediate a Patre et Filio, nihilominus Pater intelligitur esse quasi primarius auctor ejus, in quantum non solum per se, sed etiam per Filium spirat, et ipse Filius a Patre habet amorem illum, per quem spirat. Et ideo ipsemet Filius Patri attribuit, quod ipse mittat Spiritum sanctum cum ait, Cum veneret Paracletus, quem ego mittam vobis a Patre. Unde addo et fortasse proprius et clarius, quoties Filius et Spiritus sanctus ad nos veniunt, venire ex naturali propensione bonitatis suae, et ex prudentissimo consilio sapientiae suae, quod totum habent a Patre, et Spiritus sanctus habet etiam a Filio, atque hoc satis est, ut dicatur persona procedens habere a producente voluntatem liberam veniendi, etiamsi non habeat ab illa decretum Iiberum quoad ipsam formalem determinationem, quia satis est, quod habeat propensionem ad illud per acceptam bonitatem et sapientiam. Nam inter homines, cum unus alium mittit, non imprimit illi immediate voluntatem eundi, aut physicam determinationem voluntatis suae ad illum actum, sed satis est, quod tribuit moralem impulsum per imperium vel consilium.