On this page
Caput 3
Caput 3
Quaenam persona possit aliam mittere
1. Resolutio. — Resolutio est facilis ex dictis. Dico ergo primum. Omnis persona producens potest etiam mittere, atque illa sola, et ita Pater et Filius possunt mittere, Spiritus sanctus autem non potest mittere. Probantur omnia ex illo principio, quod missio divinae personae includit processionem, per quam persona missa accipit virtutem et auctoritatem operandi, seu faciendi id, ad quod mittitur. Unde argumentor in hunc modum. Omnis persona divina producens aliam, dat illi virtutem et inclinationem eundi aliquo eo modo, quo ire potest, scilicet, per operationem, vel aliam unionem ad aliquam creaturam, ergo potest mittere illam. E contrario vero persona, quae non producit, non dat hujusmodi virtutem, vel auctoritatem alicui personae, ergo nullam potest mittere.
2. Potest vero hic objici: nam sequitur etiam homines posse mittere personas divinas imprimendo eis (ut ita loquar) affectum veniendi, licet facultatem non tribuant, quod non semper necessarium est, ut unus alium mittat, sed primum sufficit, ut inter homines constat. Sequela probatur, quia per operationem saltem potest voluntatem ejus inclinare, ut veniat, quin potius etiam ipsum Patrem posset hoc modo mittere. Alio item modo posset dici de ministro, quod mittat Spiritum sanctum, cum absolvit, vel cum confirmat, quia dat illum, non autem dat, nisi quatenus exhibendo talem actum, movet Spiritum sanctum, ut veniat. Quamvis enim voluntas Spiritus sancti non possit habere propriam causam, talem potest habere rationem, quatenus ex praevisione alicujus effectus, vel actus determinatur ad aliquid volendum, vel faciendum. Et quia ex promissione Christi est infallibile, ut exercente sacerdote talem actum, detur Spiritus sanctus juxta illud Act. 8: Cum videret autem Simon, quia per impositionem manus Apostolis daretur Spiritus sanctus. Si ergo per actionem hominis datur Spiritus sanctus, ergo talis homo dat Spiritum sanctum, item Episcopus, cum alium sacris ordinibus initiat, dicit in persona Christi. Accipite Spiritum sanctum, verba autem sacramentalia efficiunt, quod significant : ergo homo dat Spiritum sanctum, ergo mittit illum, quia facit illum venire ad homines, et hoc est mittere, unde etiam concludi potest, quod homo mittat Trinitatem.
3. Hoc argumentum tetigit D. Thomas, 1 p-. q. 43, art. 8, argumento tertio, et respondet, homines non mittere, vel dare Spiritum sanctum : quia nec sunt principium personae Spiritus sancti, nec effectus gratiee possunt causare. Sed contra hanc secundam partem facit, quod sacerdos vere absolvit, et remittit peccata, et confert gratiam, ut diximus, 3 p-» q. 04, art. 1, causat ergo illam. Item alii homines, et si gratiam proprie causare non possint, possunt eam impetrare, et consequenter movere, et inducere Deum, ut gratiam conferat quod est aliquo modo illam causare juxta doctrinam ejusdem D. Thomae 2, q. 83, art. 1. Eo igitur modo, quo potest homo esse causa gratiae, poterit etiam mittere divinam personam. Nam consulens alicui, ut eat, mittit illum, cur non etiam rogans? Dicendum vero est , D. Thomas loqui de causa propria , et principali, nam, ut aliquis dicatur dare Spiritum sanctum, oportet, ut illo modo sit causa gratiae. Quia dare importat quamdam auctoritatem in dante circa rem, quam datur, ut sit sua aliquo modo, vel per identitatem, vel per originem, nemo autem potest hanc habitudinem habere ad Spiritum sanctum, nisi, qui etiam sit causa simpliciter, ac principalis gratiae. Homo autem non potest hoc modo esse causa gratiae, ut constat. Et ideo, licet deprecative, vel ministerialiter ad illam cooperetur aliquo modo, non propterea dici potest mittere divinam personam. Imo neque inter homines omnis, qui rogat alterum , ut eat aliquo, dici potest illum mittere, sed, qui rogat cum aliqua auctoritate , cujus preces eequivalent jussioni, ut sunt preces parentis, aut principis. At qui orat, ut inferior, et cum submissione, ut homo orat ad Deum, cum petit, ut ad se, vel alium veniat, licet id obtineat, non propterea potest dici mittere Deum, quin potius Deus prius illi immisit spiritum precum, ut illo medio adventum suum ad ipsum disponeret.
4. Minister Sacramenti solum se habet ut applicans instrumentum. — Et simili ratione Minister Sacramenti nullo modo dici potest mittere Spiritum sanctum, non solum quia illum non dat, sed etiam quia solum se habet ut applicans instrumentum, quo DEUS efficit per gratiam, per quam venit in animam. Nam in effectione gratiae nullam aliam actionem habet Minister Sacramenti , nisi effectionem ipsius Sacramenti, quod est proximum Dei instrumentum ad gratiam efficiendam. Unde licet ad praesentiam Sacramenti quasi moveatur Deus ad veniendum in hominem, non propterea Minister Sacramenti mittit Deum in animam, sed in vi promissionis suae ipse Deus venit. Sicut qui praesentat alicui Chirographum, quo promisit aliquo ire, non propterea mittit illum. Denique etiam verbum mittendi importat quamdam auctoritatem in personam missam, quam minister Sacramenti non habet. Inde potius ipse mittitur a Spiritu sancto, ut suum adventum disponat alio medio ab ipso praeparato.
5. Secunda conclusio. —Secundo dicendum est, non quamlibet personam producentem posse mittere quamlibet, sed solum eam, quam producit, quia respectu alterius non habet eam auctoritatem vel habitudinem, quam verbum mittendi importat, unde fit, Patrem posse mittere duas personas, Filium unam, Spiritum sanctum nullam: atque ita in sacra Scriptura de Patre et Filio utrumque legitur respective, de Spiritu sancto non legitur, quod aliquam personam mittat. Haec omnia constant ex hactenus dictis: estque doctrina Athanasii, epistola ad Serapionem, circa finem: et eamdem supponunt omnes, qui probant, Spiritum sanctum procedere a Filio ex eo, quod ab illo mittitur, quos supra retuli. Adde, non solum non posse unam personam mittere illam, quam non producit, verum etiam nec dare illam; quod ex sententia Patrum Graecorum notavit D. Thomas, opusc. 1, contra errores Graecorum. Et ratio est, quia verbum dandi requirit, ut persona, quae datur, sit aliquo modo dantis, quod in persona divina esse non potest, nisi vel per identitatem cum dat se, vel per originem cum dat aliam.
6. Objectio. — Prima expositio refellitur. — Germana espositio. — Hic vero objici posset, quia Filius dicitur mittere se. Sed hoc expeditum jam est in capite superiori. Aliter ergo objicitur ex loco Isaiae 48: Et tunc Dominus misit me et spiritus ejus. Fuit quidem Hebraeorum expositio, illud pronomen e intelligendum esse de ipsomet propheta lsaia, qui de se ipso ibi loquebatur et dicebat, se esse missum a Deo, et spiritu ejus ad prophetandum, et loquendum, quam expositionem aliqui Catholici sequuntur. Fuit etiam expositio Cyrill, verba illa de Rege Cyro esse intelligenda. Nihilominus tamen communis expositio Patrum est, sermonem ibi esse de Christo, ipsumque esse, qui per os prophetae dicit : Dominus misit me et spiritus ejus. Ita Hieronymus, ibi et Ambro sius, lib. 2, de Spiritu sancto, cap. 1, Chrysostomus, homil. de sancto et adorando Spiritu, Augustinus 2, de Trin., c. 5 et 15, Eusebius, l. 5, de Demonstrat., c. 6, Anastasius Synaita, libro de rectis Fidei dogmatibus. Ac tandem ita etiam exposuit Concilium Toletanum 11, in Confessione fidei. Ergo juxta hanc expositionem invenitur jam in Scriptura, Spiritum sanctum etiam mittere.
7. Expositio auctoris. — Respondeo, admissa illa expositione, Christum Dominum ibi introduci loquentem ut hominem, et sic merito dicere se esse missum a Spiritu sancto, quia Spiritus sanctus illum sanctificavit, et unxit oleo divinitatis, quando in Virginem supervenit, et illud, quod ea ea natum est sanctum (Luc 1) de purissimis ejus sanguinibus formavit, et ad redimendos, et illuminandos homines misit, juxta illud Isaiae 61: Spiritus Domini super me, eo quod unverit me, ad evangelicandun pauperibus misit me. Sicut ergo Verbum ut homo a Spiritu sancto procedit, quia de Spiritu sancto est, juxta illud Matth. 1: Quod in ea natum est, de Spiritu sancto est, ita etiam ab eo missum est. Illa tamen missio non est, de qua nunc loquimur, ut saepe dixi, quia illa non cadit in divinam personam, ut divina est, cum non fiat sine mutatione aliqua ejus, qui mittitur: nos autem loquimur de missione divinae personae, ut divina est. Et sic nunquam legitur in Scriptura, quod Spiritus sanctus aliquam personam mittat. Unde Hieronymus in lIsaiam 4A8, ita exponit priorem locum: Ego juata fragilitatem carnis assumptc dico, quod Dominus Deus aniserit me, et spiritus ejus.
8. D. Thomas eaponit Augustinun. — At vero licet haec pro Scripturae testimonio satisfaeiant, nihilominus D. Thomas, dicta q. 43, art. 8, aliter intellexit Augustinum, quod ( scilicet) docuerit, Verbum ut Verbum missum esse a Spiritu sancto: imo etiam tribuit Augustino, quod dixerit : /psum etiam Spiritum sanctum mitti a se, et a Filio. In quo Spiritu sancto non possumus distinguere locutionem illam secundum diversas naturas, quia illas non habet. Et propterea D. Thomas in Augustini gratiam distinguit Verbum mittendi. Quia interdum denotat personam mnuttentem ut principium personae missae, et sic verum est nullam personam mittere aliam, ut divinam, nisi, quae producit illam: aliquando autem verbum mittendi, solum significat personam mittentem ut principium illius effectus, secundum quem fit missio, et hoc modo (ait divus Thomas) tota Trinitas mittit personam missam. Quae doctrina colligi potest ex Augustino, dicto cap. 5, secundi libri de Trin., quatenus de Filio ait, eo esse missum, quo factus est em muliere, et inde infert, proinde müitti a Patre sine Spiritu sancto non potuit. Et inferius adjungit, etiam a se ipso missum esse ilium, quia ille conceptus, et partus operatio Trinitatis est. Ergo missionem vocat productionem effectus secundum quem attenditur missio. Unde in fine capitis aperte subjungit de missione Spiritus sancti. Hec operatio visibiliter evpressa, et oculis oblata mortalibus, missio Spiritus sancti dicta est.
9. Rejicitur explicatio Verbi mittendi significationis. — In hac D. Thomae distinctione, et doctrina nihil est, quod de re ipsa dubitemus. Sed quod attinet ad significationes verbi mitlendi, non video sufficientem causam illas multplicandi, nam revera non potest praescindi ab habitudine ad personam mittentem. Et alioqui per illam distinctionem multum enervantur illa testimonia, in quibus dicitur Filius mittere Spiritum sanctum, quatenus ex eis probant Patres processionem Spiritus sancti a Filio, nam per illam distinctionem eludi possent. Quamobrem censeo distinctionem illam non esse in usu Scripturae admittendam, vel quia semper verbum müittendi involvit distinctionem, et aliquam processionem realem missi a mittente, vel quia alia significatio impropria est, et Scriptura cum proprietate est intelligenda, ubi aliud non constat. In Augustino autem facilius posset admitti, tamen etiam non censeo necessarium. Quia imprimis nunquam apud illum legi, quod Spiritus sanctus se ipsum mittat : dicit quidem 15, de Trin., c. 19, quod Spiritus sanctus se ipsum dat, aut donat. Sed hoc longe diversum est, ut de Patre supra diximus. Unde cum Augustinus ait, operationem visibilem esse missionem, non addit exclusivam, quod sit sola illa, sed ita loquitur, quia per illam operationem completur missio.
10. Alioqui vero saepe docet Augustinus, eisdem locis, processionem involvi in missione, ut supra retuli. Unde 4, de Trinitate, cap. 20, ait, eatenus Filium mitti a Patre : Quatenus Filius à Patre est, et non Pater a Filio. Idemque docet de Spiritu sancto respectu Patris et Filii. Unde, quod ait, Filium mitüi ab Spiritu sancto, optime de Christo homine, et secundum humanitatem intelligitur. Ait enim in principio ejusdem cap. 20, quarti lib. de Trinit., Patrem mittere Filium: Non quis alle major est, hic minor, sed quia ille Pater, hic Filius, ille a quo est, qui mittitur: ille qui est ab eo, qui mittit. Et subdit statim, secundum hoc jam gotest intelligi, non ideo tantum dici missus Filius : quia Verbwn caro factum est, sed ideo missus, ut Verbum caro fieret. Et per preesentium corporalem illa, quee scripta sunt, operaretur, id est, ut non tantum homo missus intelligatur, quod Verbum caro factum est, sed esse Verbwm missum, ut homo fieret, etc. In quibus verbis expendo, in missione Verbi, ut Verbum est, importari secundum Augustinum processionem aeternam a Patre, et ita non posse missionem Verbi alteri, quam Patri attribui, solamque missionem Verbi, ut hominis, attribui, aliis personis, non quia per verbum mittendi non importetur habitudo ad principium personae missae, sed quia Christus, ut homo non a solo Patre, sed etiam ab aliis personis produeitur, et causatur. Nec ex lib. 9, de Trinit., cap. 5, aliud colligi potest.