On this page
Caput 4
Caput 4
An quaedam vissio divinae personae sit invisibilis, et alia visibilis, et de utriusque ratione et modo
CAPUT IV AN QUAEDAM VISSIO DIVINAE PERSONAE SIT INVISIBILIS, ET ALIA VISIBILIS, ET DE UTRIUSQUE RATIONE ET MODO
1. Triplici modo dicitur missio divina. — Tribus modis potest dici haec divina missio; primo ex parte personae missae, et consequenter etiam mittentis, et sic quaedam est missio Filii, alia Spiritus sancti, illa est a solo Patre, haec a Patre et Filio, quae satis patent ex dictis. Quomodo autem vel distinguantur, vel conjungantur hae missiones, ex dicendis patebit.
2. Missio dividitur. — Secundo dividi potest missio ex parte effectus, seu termini, ad quem tendit, et sic posset accipi divisio, quam insinuat Durandus in 1, d. 14, q. 3, ubi ait, missionem aliquando fieri secundum dona naturae : aliquando per dona gratiae, interdum per dona gloriae, et primam dicit esse imperfectam, secundam perfectam, tertiam perfectissimam. Verumtamen D. Thomas, Alensis, et caeteri scholastici cum Magistro non admittunt, missionem fieri secundum dona naturalia, quia Scriptura nunquam ita loquitur, sed solum dicit, personam divinam mitt in ordine ad aliquem effectum superantem naturae ordinem et pertinentem ad ordinem gratiae, in his autem divinis rebus servare debemus phrasim Scripturae. Ratio etiam reddi potest ex D. Thoma, dicta q. 43, art. 3, et eadem 1 p., q. S, art. 3. Quia per dona naturae Deus tantum di- citur esse in rebus tribus modis : Per essentiam, presentiam et potentium : non dicitur autem persona mitti, nisi quando incipit esse noyo quodam modo, qui solum est per gratiam.
3. Quod ita explicari potest, nam per primam rerum creationem non dicuntur personae proprie mitti, quamvis incipiant esse in rebus, quae antea non erant, quia missio proprie dicitur in ordine ad rem praeexistentem. Et consequenter non dicuntur etiam mitti per conservationem, vel gubernationem pertinentem ad ordinem naturae, quia haec sunt veluti debita ex vi prioris actionis, et ideo ratione illarum non censetur Deus existere novo modo in rebus. Illud ergo primum membrum a Durando positum rejiciendum est. Alia vero duo sub una missione per gratiam sanctificantem a D. Thoma comprehenduntur, nec immerito, quia gloria est gratia consummata. Quomodo autem sub hac generali ratione aliae particulares missiones comprehendantur, ex dicendis constabit, ubi etiam explicabitur aliud membrum, quod ibi addi posset de missione per gratiam unionis.
4. Alia divisio. — Tertio ergo, ac principaliter dividitur missio ex parte modi in invisibilem, et visibilem, invisibilis dicitur, quae interno et spirituali modo sit : visibilis autem quando ad sensibilem terminum fit, vel per aliquod sensibile signum manifestatur utrunique autem missionis modum ex Scriptura colligimus. Nam de invisibili recte intelhgitur illud ad Rom. 5: Charitas Dei diffusa est in cordibus nostris, per Spiritum sanctum, qui datus est nobis. Nam cum Spiritus sanctus datur, etiam mittitur : sicut autem infusio charitatis invisibilis est, ita etiam missio, quae cum illa fit. De visibili autem missione est illIud ad Galatas 4: Misit Deus Filum swuwmn factum ex muliere, e similia.
5. Duplex dubium occurrit. — Ad explicandam autem utriusque missionis rationem duo dubia prius discutienda sunt. Primum est, an haec duo membra sint ita inter se condistincta, ut neutrum aliud in se includat, vel potius distinguantur tanquam includens et inclusum. Quidam enim existimant, distingui hoc posteriori modo ; quia invisibilis missio! est illa, quae fit per effectus invisibiles et exterius nullo modo apparet, ut quando impletui illud : Qui diligit me, mandata mea servabit ev ad eum veniemus : nam ille adventus invisibiliter omnino fit, nunquam autem veniunt personae omnes, quin procedenses mittantur. Vi sibilis autem missio fit, quando interna et in- visibilis missio ita fit, ut per aliqua exteriora signa demonstretur, sicut ad Apostolos facta est in die Pentecostes. Ratio reddi potest, quia visibilis missio fit ad demonstrandam invisibilem, ut hominibus innotescat : ergo visibilis missio includit invisibilem et quasi componitur ex invisibil effectu, et signo visibili, sicut homo ex anima et corpore.
6. Resolutio. — Effugium. — Rejicitur. — Dicendum vero est, has duas missiones esse condistinctas et per se loquendo necessarium non esse, ut simul invisibilis missio fiat, quoues fit visibilis. Probatur inductione prius in praecipua missione visibili Verbi divini, deinde in missionibus Spiritus sancti. Primum igitur in Filii Dei Incarnatione visibilis ejus missio facta est sine ulla invisibili. Respondent aliqui, tunc in eodem momento factam esse invisibilem missionem ad Virginem, per insignia Spiritus sancti dona. At hoc extrinsecum est ad ilam missionem, nam illa missio invisibilis ad Virginem, nec fuit significata per visibilem Verbi missionem, nec fuit terminus illius. Facilius dici posset, in illa missione visibili divini Verbi missum esse invisibiliter Spiritum sanctum ad animam Christi per gratiam sancüficantem. Sed haec missio invisibilis non manifestatur per se per illam visibilem, neque includitur in illa, tanquam per se et intrinsece componens illam. Et licet ad illam consequatur aliquo modo, inde non fit, non esse condistinctas modo declarato.
7. Alius modus respondendi. — Aliter vero dici posset, ipsam Verbi conjunctionem ad humanitatem intrinsece esse invisibilem missionem, quatenus est illius humanitatis altissima sanctificatio. Sed oportet advertere illam sanctificationem CHRISTI hominis per unionem humanitatis ad Verbum et assumptionem hypostaticam ejusdem humanitatis, non constituere duas missiones, unam invisibilem, aliam visibilem ejusdem Verbi. Quia illi non sunt duo modi existendi Verbi in humanitate, sed est unica simplex unio, quae ratione a nobis distinguitur, quatenus est suppositatio et quatenus est sanctificatio : quae distinctio non satis est ad multiplicandam missionem, quae soIum attenditur secundum novum modum existendi Dei in creatura. In quo etiam considerandum est, quod illa missio non dicitur visibilis, quia versetur circa signum visibile repraesentans aliquid invisibile. Actio enim, per quam sit illa missio, non est tantum repraesentativa (ut sic dicam) nec etiam est visibilis in se, vel in formalissimo termino suo (ut ita loquar) sed est unitiva et sanctificativa per actionem valde internam, spiritualem et divinam. Quia vero terminatur ad personam compositam visibilem ratione assumptae naturae, licet verbum ad eam missum sit invisibile, ideo illa missio visibilis est. Unde per illam non tantum anima, sed etiam caro illa visibilis sanctificata est, licet sanctificatio fuerit invisibilis.
8. Refellitur. — Alio tandem modo potest cogitari, quod ibi fuerit conjuncta missio invisibilis cum visibili, quatenus tota Trinitas unionem illam operata est. Nam licet sola persona Verbi illam terminaverit, et ideo solum Verbum caro factum sit : tamen omnes personae illam effecerunt, et ea ratione peculiari modo esse caeperunt in illa humanitate. Quia Deus peculiari modo est, ubi peculiariter operatur. Unde ad Beatam Virginem dictum est : Spiritus sanctus superveniet in te, etc. Recte ergo dicitur missus ad humanitatem Verbo uniendam, quae missio invisibilis dici potest. Et cum Spiritu sancto venit Pater, licet non missus, venit etiam Filius a Patre missus, non solum ut terminus, sed etiam ut effector illius unionis. Sed hoc etiam solum declarat, inveniri ibi duplicem rationem missionis, scilicet, termmnationem et efficientiam, unam propriam Filii, ratione cujus singulariter, ac proprie dicitur missus, ut in ea humanitate subsistit : aliam communem per singularem efficientiam ratione cujus vere dici potest tota Trinitas peculiari modo esse in illa humanitate ut omittam etiam per quamdam concomitantiam ibi adesse, licet illi non uniatur personaliter, ut in primo tomo de Incarnatione, et in 3 de Eucharistia diximus. Tamen inde non fit, unam ex illis missionibus formaliter comppni ex alia, vel fieri visibilem per aliam, imo si attente considerentur, ambae sunt visibiles in suo genere. Propria enim missio Verbi visibilis est, quia per illam consttuitur visibilis persona sub humanitate. Altera vero, quae est per efficientiam, visibilis etiam est, quia fit per actionem terminatam ad rem sensibilem, nempe hunc hominem Deum, et quia ratione illius peculiari modo habitat Trinitas in humanitate et in ejus corpore sensibili.
9. Missiones visibiles.—Aliquorum vesponsum. — Refutatur.—vNenio nunc ad missiones visibiles Spiritus sancti. Inter quas una ex praecipuis fuit in die Baptismatis CHRISTI Domini , quando Spiritus sanctus in ipsum descendit in specie columbae, nam ille descensus Spiritus sancti non fuit sine missione ipsius a Patre et Filio, et tamen nulla missio invisibilis tunc facta est, quia nullum gratiae effectum operatus est tunc Spiritus sanctus in Christo Domino, quia nullum gratie augmentum recipere potuit. Respondent aliqui, eo tempore, quo Spiritus sanctus visibiliter descendit supra Christum, invisibiliter descendisse in Joannem, quem in eo actu, et mysterio in gratia crevissé credendum est. At hoc extrinsecum et accidentarium est, quia nec illa sanctificatio invisibilis Joannis per visibilem illam significata est, nec Spiritus sanctus dicitur descendisse ad ipsum, sed ad Christum, neque etiam est, cur dicamus, fuisse specialem sanctificationem, quasi ex opere operato, sed solum eam, quam per novos actus vivae fidei, et confessionis ejus, praedicando, et confitendo Christum, tunc meruit. Quomodo etiam multi ex his, qui tunc aderant, potuerunt credere, et sanctificari, et verisimile etiam est, ad multos alios descendisse tunc Spiritum sanctum invisibiliter. Omnia tamen illa sunt accidentaria, et extrinseca ad illam missionem invisibilem.
10. Alius modus respondendi difficultati. — Refellitur. — Aliter dici posset, quamvis tunc non descenderit Spiritus sanctus invisibiliter in Christi animam per dona gratiae habitualis, descendisse per dona gratiae actualis, excitando illam sanctissimam animam ad mirificos, et insignes actus charitatis Dei, et hominum, e ad illum insignem humilitatis actum. Hanc enim interpam motionem ipsemet Christus illis verbis significavit, cum ad Joannem dixit: Sine modo: sic enim decet nos implere omnem justitiam. At, licet verum sit, exercuisse tunc Christum ut hominem viatorem novos, et speciales actus virtutum, non est, cur dicamus, descendissg tunc Spiritum sanctum novo, aut peculiari modo invisibiliter in ipsum. Quia illos actus operapatur Christus ex habitibus perfectissimis, quos habebat sine ullo illorum augmento, et ad illos sese poterat excitare ex interna, et connaturali sibi virtute, et ex perpetua consideratione supernaturalium rerum, qua nunquam carebat, non solum per scientiam beatam, sed etiam per infusam, solumque indigebat actuali concursu supernaturali Spiritus sancti ad illos praestandos. Propter solum autem illum concursum non fit nova missio invisibilis, quia est debitus ratione prioris gratise, et Christo erat speciali titulo, connaturalis ratione unionis. Alioqui dicendum esset, Spiritum sanctum missum fuisse ad Christi animam invisibiliter fere continue per totam vitam, quia nunquam cessavit ad his virtutum operibus insignibus, ad quae semper recipiebat Spiritus sancti auxilium, saltem quantum ad actualem concursum. Nulla ergo singularis missio invisibilis facta est ad Christum in baptismate. :
11. Respondendi difficultati divi Thome modus assignatur. — Unde tandem divus Thomas docet, non esse quidem necessarium, ut eomet tempore, quo missio visibilis Spiritus sancti fit, fiat etiam invisibilis, sed quod, vel tunc fiat, vel saltem praecesserit, et tunc per visibilem missionem indicatur, atque ita factum esse in illa missione Spiritus sancti, quia columba illa descendens super Christum, et supra illum aliquantulum perseverans, significavit descensum invisibilem Spiritus sancti in animan Christi, quae tempore conceptionis ejus praecessit, et perseveranter, atque immobiliter facta est. Quod etiam significatum est per illa verba, quae tunc audita sunt : Hic est Filius meus dilectus, in quo mihi bene complacui. Ostendunt enim non tunc incepisse complacere, sed a principio complacuisse, licet tunc id fuerit specialiter significatum. Quae doctrina verissima est, tamen ex ea recte concluditur, invisibilem missionem tantum comparari ad visibilem, ut objectum ejus, seu tanquam signatum ad signum, ac subinde esse illas duas missiones condistinctas inter se, sicut exemplar, et imago. Imo etiam esse tempore separabiles, quandoquidem prius invisibilis facta esse supponitur, et postea notificatur per aliam visibilem. Non est ergo una pars alterius, nec necessario una in alia includitur. Et ita probata relinquitur assertio posita. Et ratio ejus reddi potest ex proxime dictis, quia hae duae missiones comparantur sufficienter ut res, et signum rei, quae inter se condistinguuntur, licet signum dicat habitudinem ad rem signatam.
12. Oritur dubium. — MHinc vero nascitur secundum dubium, quia sequitur, divisionem illam sufficientem non esse, dari enim potest tertium membrum missionis quasi compositae ex visibili, et invisibih. Erit ergo quaedam missio pure invisibilis, alia pure visibilis, alia composita ex utraque. Probatur, quia negari non potest, dari aliquas missiones visibiles, quae intrinsece, ac per se involvunt invisibiles. Ut fuit imprimis missio Spiritus sancti in die Pentecostes ad Apostolos : tunc enim, et ipsi sunt repleti gratia invisibili, et est de fide certum, quia propterea dictum est de Apostolis, Act. 2: Repleti sunt omnes Spiritu.sancto, et missio illa invisibilis visibili signo manifes- tata est. Unde non solum concomitanter concurrerunt ibi duae missiones visibilis, et invisibilis, ut supra de missione Verbi per Incarnationem dicebamus, sed ffer se sunt ita connexae, ut unam quasi compositam efficiant. Nam per signum illud visibile indicatur Spiritus sanctus, ut descendens ad actualem sanctificationem invisibilem praestandam , quae tunc fit in eo, ad quem tunc visibiliter mittitur : et ideo ad veritatem et complementum illius missionis duo requiruntur, scilicet, interna sanctificatio, et exterior illius significatio : est ergo una quasi composita. Idem videre licet in missione visibil Spiritus sancti, quando Christus, Joan. 20, insufflavit in Apostolos, dicens : Accipite Spiritum sanctum, tunc enim sub specie illius flati visibilis missus est Spiritus sanctus invisibiliter ad Apostolorum animas, et ideo unica fuit missio ex utraque composita.
13. Responsum. — Respondeo, omnino verum, et certum esse dari aliquas missiones visibiles, quae sine interna sanctificatione non sunt, et consequenter nec sine Spirituali, et inüima Spiritus sancti missione, nam hoc convincunt adducta exempla. Et ratio est, quia Deus potest descendere prout voluerit, talis autem missionis modus possibilis est, et valde perfectus, imo fortasse nunquam aliter Spiritus sanctus missus est, excepta duntaxat missione visibili ad Christum in ejus baptismo, propter singularem rationem in Christo inventam. Nam ad illum missus est Spiritus sanctus ut ad sanctificatorem, et ex se sanctum per naturam, et personalem dignitatem, ad alios vero homines mittitur ut ad indigentes actuali sanctificatione, quae interdum ad communem profectum ordinatur, et ideo cum fit, peculiari signo visibili manifestatur. Unde etiam verum censeo, in hoc genere missionis visibilis, unicam tantum fieri missionem includentem internam missionem cum externa illius demonstratione, et ex hac duplici ratione quasi componi unam missionem. Quia totum illud fit per modum unius actionis, et cum quadam connexione illarum partium inter se, ut in ratione dubitandi declaratum est.
14. Divisionem esse sufficientem probatur. — Nihilominus hinc non fit, divisionem esse diminutam. Primo quidem, quia interna illa missio, quae fit in hac visibili missione eo ipso, quod fit ut per se conjuncta cum tali signo visibili, et per modum unius, jam non est omnino invisibilis , sed visibilis saltem per aliud. Sicut de contritione dici solet in Sacra- mento Poaenitentiae, ut conjunctam signo sensibili esse aliquo modo sensibilem, et ita esse partem Sacramenti, et Christus Dominus, licet sit in Eucharistia per se invisibilis, nihilominus ut conjunctus visibilius speciebus Sacramentum aliquo modo sensibile. Secundo, quia substantia, verbi gratia, sufficienter dividitur in immaterialem, et materialem, etiamsi homo ex anima immateriali , et corpore materiali constet, quia nihilominus illa composita substantia materialis est, et corporea. Sicut supra etiam dicebamus, missionem personae divinae simpliciter esse temporalem, quia licet includat aeternam processionem , tamen non signicat illam secundum se, nec pro illa sola supponit, sed ut componit unum quid cum temporali actione, quod compositum temporale est. Ita ergo haec missio simpliciter visibilis est, quia per signum visibile quasi consummatur, et constituitur, etiamsi includat totum id, quod pura missio invisibilis continet, imo saepe cum majori etiam perfectione, et excellentia.
15. Corollarium. — Potest autem ex dictis omnibus colligi, et ratio utriusque membri, et differentia eorum inter se, et subdivisio alterius membri. Primum patet, quia de ratione missionis invisibilis duo sunt, unum positivum, alterum negativum, ut nomen ipsum prae se fert. Positivum est aliquis specialis Dei effectus, ratione cujus dicitur DEUS speciali modo esse de novo in creatura, ad quam mittitur. Et ratio hujus est, quia missio, descensus, adventus, et similia verba dicunt ordinem ad terminum quasi localem de novo acquirendum et obtinendum. Deus autem non potest incipere esse de novo alicui per sui mutationem, nec etiam potest esse novo modo, ubi antea non erat, per modum novum, quem in se acquirat, quia per hoc etiam mutaretur: ergo solum possunt omnia illa dici de DEO per mutationem creaturae, ergo ad omnem missionem divinae personae (nam de visibili etiam probat haec ratio) necessarium est, ut Deus incipiat esse novo modo in creatura per mutationem creaturae. Quia alias impossibile est intelligere, unde denominetur DEUS quasi de novo ibi existens, aut cur nunc dicatur Spiritus sanctus mitti potius quam antea, ergo necesse est, ut aliqua realis actio intercedat, per quam fiat aliquid, in quo talis denominatio fundetur. Quid autem illud sit, et quomodo fundet hanc denominationem, in capite sequenti explicabimus. Alterum necessarium ad missionem invisibilem est, ut ille novus modus existendi Dei in creatura, neque sensibilem terminum habeat, nec sensibih ahquo signo manifestetur. Hoc constat ex ipso nomine Jfissio invisibilis. Et quia non potest in alio sufficienter distingui a visibili. Et quia per se notum est, posse missionem divinae personae separari a tali signo, cum ipsa persona invisibilis sit, et per invisibilem effectum possit novo modo alicubi esse. Neque in hac posterióri parte est ulla difficultas. Circa priorem vero dubitant aliqui, quia Deus potest sanctificare hominem de novo per beneplacitum suae voluntatis sine reali mutatione hominis, ergo potest fieri missio Spiritus sancti invisibilis sine reali effectu vel actione Dei, sed de hoc dicam commodius capite sequenti.
16. Quod sit de ratione missionis visibilis.— De ratione autem missionis visibilis est, ut aliqua divina persona procedens, novo modo visibil ac sensibili incipiat esse in creatura, cum aliqua habitudine ad sanctificationem rationalis naturse. Hanc ultimam particulam addo, ut significemus missionem visibilem divinae personae proprie non fieri, nisi in ordine ad sancficationem, ut in sequenti capite explicabo. Missio enim visibilis, aut per se sanctificativa est, aut semper fit cum habitudine ad invisibilem, seu ad illam, quatenus sanctificativa est, manifestandam, ut constat ex dubio praeeedenti, et ex dictis circa secundam Durandi divisionem intelligi etiam potest. Quia per creationem, conservationem et gubernationem rerum corporaum et sensibilium, incepit Deus esse in illis modo aliquo sensibili; invisibilis enim ejus praesentia per ea, quae facta sunt, conspici quodammodo potest, et tamen per illum praesentiae modum non dicitur persona divina mitti, ut dictum est, ergo ad missionem etiam visibilem necessaria saltem est habitudo aliqua ad superiorem modum existendi Dei in creatura per illius sanctificationem. Hac ergo parte supposita, aliae clarae sunt. Quia etiam ad hanc missionem necessaria est actio personae missae et mittentis, in qua fundetur illa denominatio vel perventio ad talem terminum: ille autem modus debet esse aliquo modo visibilis, ut per hoc distinguatur haec missio ab invisibili. Recte ergo ita explicatur ratio visibilis missionis, et ex utriusque ratione satis constat differentia inter illas, et quomodo adaequate dividant missionem, nam distinguuntur per differentias quasi contradictorias et immediate oppositas.
17. Colligitur subdivisio missionis visibilis. —Tandem ex dictis colligere licet subdivisionem visibilis missionis. Nam invisibilis secun- dum propriam rationem non ultra dividitur, quia sanctificatio, secundum quam sit talis missio, ejusdem rationis in omnibus est, licet secundum quamdam appropriationem subdividi possit, ut capite sequenti declarabo. At visibilis missio multiplex esse potest pro ratione terminorum aut signorum sensibilium, sub quibus fit. Duae autem partitiones, quae ex dictis subinferuntur, peculiariter notandae sunt. Una est, quia quaedam missio visibilis est substantialiter (ut sic dicam) seu in essendo, altera est sensibilis in significando et repraesentando. Prius membrum pono propter missionem Verbi per Incarnationem, nam illa non est per se ordinata ad significandum vel repraesentandum, sed ad essendum: Unde Verbum non est missum, quia repraesentatum per humanitatem, sed quia est illi realiter, substantialiter ac personaliter unitum; et ideo dixi, illam missionem esse visibilem substantialiter, aliae vero sunt visibiles tantum repraesentative. Unde etiam est alia differentia notanda inter illas, quod in priori intervenit non solum effectio, sed etiam realis unio et terminatio Verbi ad humanitatem, et humanitatis ad Verbum, ratione cujus dicitur visibiliter missum singulari modo, absque alia repraesentatione. In alis vero missionibus, praeter effectionem aliquam solum intervenit peculiaris repraesentatio sensibilis personae missae, ut postea videbimus. Recte igitur dividitur visibilis missio, ut aliqua talis sit, quia terminatur ad personam divinam, quam quodammodo facit realiter sensibilem et visibilem, juxta illud, Verbum caro factum est, et illud, Quod audivimus et vidimus, et mamus nostra conirectaverunt de Verbo vite, altera vero sit visibilis in repraesentando visibiliter divinam personam, ut venientem ab alio ad hominem sanctificandum.
18. Haec vero posterior missio visibilis, quam repraesentativam appellare possumus, ulterius dividitur, quia quaedam est pure repraesentativa seu notificativa missionis invisibilis jam factae, altera vero esse videtur non solum repraesentativa, sed etiam effectiva internae sanctificationis et missionis, vel saltem ita illam repraesentat, ut tunc fieri indicet. Nam utroque modo fieri potest, et ita posset fortasse posterius illud membrum in duo subdividi. Nam visibilis missio, quae praesentem et actualem sanctificationem indicat. per hoc distinguitur a priori membro, in quo sanctificatio antea jam facta, nunc per visibilem missionem notificatur. Et rursus prior missio interdum ita fit, ut per sensibilem ostendatur tantum internus ef- fectus, ut videtur accidisse in die Pentecostes, interdum veronon solum significatur, sed etiam fit visibili signo, ut fortasse contingit, quando Christus insufflando dedit Spiritum sanctum Apostolis, Joan. 20. De quibus omnibus, et de signo visibili necessario ad missionem visibilem repraesentativam in capite sexto dicemus.
19. Dubium. — Enodatur. —Hic vero interrogare potest aliquis, an visibilis missio pure repraesentativa possit fieri in ordine ad futuram repraesentationem, sicut fit ad praeteritam notificandam. Item an fieri possit in ordine ad sanctificationem prius factam, quae jam non perseverat, an vero oporteat, ut duret ac conservetur eo tempore, quo sit visibilis missio. Respondeo breviter incipiendo a posteriori interrogatione, necessarium esse, ut perseveret, ut in exemplo hujus missionis patet, quod unicum habemus in descensu Spiritus sancti in specie Columbae super Christum baptizatum. Et ex illo colligi potest ratio generalis, quia necesse est, ut per hanc missionem ostendatur persona, ad quam fit missio, ut facta, et in qua Spiritus sanctus inhabitat. Nam dona Dei sunt sine poenitentia. Unde si prius facta est missio invisibilis Spiritus sancti ad talem Personam, in qua nunc non perseverat, id esse non potest, nisi propter iniquitatem talis personae, quae jam indigna est, ut ad eam fiat missio visibilis Spiritus sancti. Et ideo non fit missio ad repraesentandam sanctificationem factam, nisi ut perseverantem. Atque eadem ratione non fit proprie ad repraesentandam futuram significationem, quia per eum modum sancta effecta est persona, ad quam oportet talem missionem fieri, quae omnia ex dicendis capite sexto magis elucescent.