Caput 3
Caput 3
Quomodo deus sub objecto virtutis religionis comprehendatur.
1. Ex vocis declaratione supponimus, ut per se notum, dari in uobis aliquam virtutem, quae religio vocatur, ad ejusque naturam explicandam ab objecto incipimus. Videtur enim ex dictis colligi, objectum illud aut esse solum Deum, aut Deum saltem principaliter complecti. In contrarium vero facere potest, quod D. Thomas, dicta q. 81, art. 5, non permittit Deum vocari materiam vel objectum religionis, sed finem.
2. Statuitur Deuwn vere ac proprie ad obiectum religionis pertinere. — Divisio virtutis moralis ev D. Thoma. — Dicendum nihilomi- nus imprimis est Deum vere ac proprie pertinere ad objectum virtutis religionis. Ita sumitur ex D. Thoma, art. 3, et ibi Cajetanus annotat. Et probatur, quia omne id circa quod virtus versatur, et ad quod tendit, pertinet ad objectum ejus; ostensum autem est virtutem religionis ordinari ad Deum, imo circa illum solum aliquo modo versari, quatenus solius Dei cultum et honorem procurat; ergo Deus pertinet ad objectum hujus virtutis. Potestque declarari ex illa vulgata divisione virtutis moralis, in eam quae ordinatur primario ad moderandas passiones, et eam quae perficit operationes circa alterum, quam tradit D. Thomas 1. 2, quaest. 60. art. 2, et nunc a nobis supponenda est, potius quam explicanda ; sumpta vero est ex propriis objectis, seu materiis circa quas variae virtutes versantur. Nam quarumdam principale munus est passiones reprimere, et ideo passiones ipsae dicuntur materia seu objectum illarum. Aliae vero virtutes pro fine proximo habent recte et convenienter operari circa alios, et ideo dicuntur versari circa operationes, easque respicere, ut materiam circa quam versantur. Hae autem virtutes, sub hac materia, includunt personam illam circa quam operautur, quia illam respiciunt ut terminum habitudinis suae.
3. Religio ordinatur ad Deum, justitia ad homines ; sed neutra ad Angelos ordinatur. --Rursus hae virtutes quae sunt ad alterum, religionem sub se comprehendunt. Nam ( ut recte adnotavit Cajetanus, in dicta quaest. S81, art. 1), sicut omne peccatum contra alterum est contra persouam aliquam, quia per se non peccat homo contra brutum animal, ita etiam virtus ad alterum solum est circa rationalem vel intellectualem personam. Haec autem esse potest aut proximus, ad quem ordinatur justitia; aut Deus, ad quem ordinatur religio; Angeli vero in hac partitione non numerantur, quia pro hoc statu non videntur habere nobiscum necessitudinem aliquam, vel communicationem naturalem, quae a nobis officium aliquod virtutis justitiae circa illos requirat ; sed si quam habent, non est secundum propriam et specificam conditionem suae naturae, sed secundum communem rationem sanctitatis, ejusque beatitudinis, ad quam cum illis ordinamur, et sub qua proximorum nomine comprehenduntur. Est ergo religio essentialiter virtus ad alterum, scilicet, Deum. Sicut ergo justitia subobjecto suo comprehendit pro- ximum ad quem ordinatur, et in universum, quidquid est ad alterum, illum respicit ut finem vel terminum, ita religio in Deum tendit, et consequenter sub objecto suo illum complectitur ; nam in habitibus, finis proprius ac terminus habitudinis, seu tendentiae ipsius, et objectum, idem sunt.
4. Ut autem hoc amplius declaretur, dubitari potest quomodo Deus sit objectum religionis, an proximum, vel remotum. Si enim tantum remotum est, nihil in hoc habet speciale religio, nam cujuscumque virtutis moralis potest Deus esse objectum remotum, nam potest esse finis remotus, quod perinde esse videtur. Si autem dicamus Deum esse finem immediatum, religionem extra ordinem virtutum moralim ponemus. Nam cum virtutes morales immediate versentur circa operationes vel passiones, necessario respiciunt, ut objectum proximum, aliquid creatum; ergo nulla virtus moralis potest Deum respicere ut objectum proximum.
5. Quo sensu Deus sit objectum religionis prorimum, et quo remotum.— Ad hoc breviter dicendum, Deum quodammodo esse objectum remotum, et quoddammodo proximum religionis. Possunt enim hae voces sumi vel in absoluta significatione, vel respectiva. Absolute dicetur objectum proximum illud, inter quod et internum actum a virtute elicitum nihil mediat ; sicut Deus est immediatum objectum charitatis, et moderata comestio temperantiae. Hoc ergo modo negamus Deum esse immediatum objectum religionis, et hoc sensu locutus est D. Thomas, dicto artic. 5, ut distingueret hanc virtutem a Theologicis, ut in sequentibus videbimus. Hoc etiam convincit ratio facta ; quia religionfs affectus, qui est ejus actus internus, nunquam ita Deum attingit, quin mediet aliqua alia actio hominis, qua Deo cultum aut reverentiam exhibet. Sicut etiam virtus justitiae nunquam ita immediate attingit proximum, quin mediet actio aliqua, qua jus proximi conservatur aut restituitur. Sub nomine autem actionis intellige etiam moralem carentiam ejus, nam illa eiam potest esse medium aitingendi alterum, ut quando volo non infamare proximum, vel non blasphemare Deum.
6. Alio modo potest esse objectum proximum respective, seu comparatione facta ad finem extrinsecum et remotum, seu ad omne illud objectum, quod per se non attingitur ab actu elicito a tali virtute, ut ab ea progreditur, sed solum ut ab alia imperatur; quomodo Deus dici potest objectum remotum castitatis, quamvis juxta usitatum modum loquendi potius dicatur finis remotus. In hoc sensu dicimus Deum non esse objectum remotum religionis, sed sub proximo comprehendi. Quod etiam probat ratio prius facta. Et declaratur amplius , quia religio, ex vi ejusdem affectus qui ab illa manat, et quasi eodem impetu (ut sic dicam) quo versatur circa aliquam operationem , attingit etiam Deum, quia non in illa sistit, sed per illam transit in Deum, ut haec locutio et similes declarant : Volo honorare Dewum ; ergo, hac ratione, merito dicitur Deus sub proximo rehgionis objecto contineri. Possetque non incommode dici Deum esse objectum prosimum religionis, sed indirectum. Sicut quando relatio cognoscitur, sub objectum talis cognitionis non solum cadit relatio, sed etiam terminus ejus, diverso tamen modo; nam relatio immediate et directe, terminus vero media relatione, et quasi indirecte sub talem cognitionem cadit; et ideo, comparatione relationis, non videtur objectum ita propinquum ; tamen, quatenus illa cognitio non terminatur inrelatione, nisi in ordinem ad aliud, vere continetur sub objecto propinquo, quamvis indirecto; ad hunc ergo modum in praesenti philosophandum est.
7. Cajetani sententia eaplicatur. — Et fortasse ita recte explicatur quod communiter dici solet ex Cajetano, dicto art. 3 et 5, Deum esse objectum religionis non quod, sed cai. Appellatum est enim objectum quod illud, quod omnino directe et immediate per internum actum virtutis attingitur; ut se habet Deus ad actum quo amatur, nam talis amor immediate et directe circa Deum ipsum versatur. Objectum autem cui est illud quod solum mediante alia actione attingitur, quamvis cum illa conjunctum sit, ut se habet res quam honoramus, respectu voluntatis honorandi illam. Atque hoc etiam objectum caui solet vocari finis virtutis; sicque Divus Thomas, dicto art. 5, Deum vocat finem religionis; intelligendum enim hoc est de fine intrinseco et proximo, nam extrinsecus, et remotus, est quasi per accidens, ideoque sub scientiam non cadit. Praeterquam quod illc modo Deus est finis virtutum omnium extrinsecus et remotus. heligionis ergo est finis proximus per se et intrinsece, qui finis non est extra rationem objecti, in quod virtus tendit, ideoque ab illo fine actus talis virtutis suam speciem sumunt.
On this page