Text List

Caput 4

Caput 4

Sitne deus solus objectum cui virtutis religionis ?

CAPUT IV. SITNE DEUS SOLUS OBJECTUM CUI VIRTUTIS RELIGIONIS ?

1. Ut Deus sit adequatum objectum cui religionis, tria requiruntur. — Diximus Deum esse objectum religionis ; jam exponere oportet an in ea ratione adaequatum sit. Dico autem in ea ratione , quia, comparatione ad objectum quod, seu materiam ejusdem virtuüis, constat uon esse adaequatum objectum: nam praeter illud necessaria est alia materia, circa quam proxime versatur talis virtus, quae materia objectum sine dubio est, seu quasi pars objecti, licet suo modo ad actiones externas ejusdem virtutis pertineat, ut postea dicemus. Ut autem Deus priori modo sit objectum adaequatum hujus virtutis, tria necessaria videntur. Primo, ut semper sit objectum cui, et nunquam sit objectum god religionis. Secundum, ut religio solum Deum hoc modo attingat, et nullam aliam rem vel personam attingat, ut objectum cui. Tertium, ut Deus ad nullam virtutem, praeterquam ad religionem, pertinere possit, ut objectum cui. Atque haec tria breviter a nobis explicanda sunt, quia revera sunt necessaria ad perfectam, et (ut sic dicam) convertibilem adaequationem, et multum conferre possunt ad naturam et excellentiam hujus virtutis explicandam.

2. Circa primum difficultas est, quia, licet constet religionem per plures actus suos tantum attingere Deum ut objectum cu, tamen per aliquos videtur immediatius attingere Deum ut objectum quod. At si hoc verum est, non minus dicendus est Deus proximum et immediatum objectum gnuod religionis, quam charitatis et fidei. Quia etiam hae virtutes non omnibus actibus suis proxime attingunt Deum, ut objectum quod, sed per multos versantur immediate circa res alias, ut patet in amore proximi, et in actu credendi Virginis integritatem. Assumptum ergo probatur, quia oratio est actus virtutis religionis, ut infra videbimus. Oratio autem immediate attingit Deum, ut objectum quod ; oramus enim Deum sicut amamus Deum, et petimus a Deo sicut speramus in Deo.

3. Dicet aliquis semper proximam et directam materiam orationis esse aliud a Deo, rem nimirum illam, quam postulamus ; personam autem, a qua postulamus, semper se habere ut objectum cui, quia indirecte et per aliud attingitur, scilicet, per petendi actum. Sed contra hoc insto, quia non solum petimus a Deo res alias, sed etiam Deum ipsum:: sic enim interrogatus D. Thomas: Quam mercedem accipies ? respondit : Domine, non aliam, nisi teipsum. Sicut ergo haec merces desiderari potest et sperari, ita etiam postulari; ergo talis oratio omnino habet pro materia proxima directa et indirecta Deum, quia petit Deum a Deo. lItem dantur justis non tantum Spiritus Sancti dona, sed etiam persona ipsa Spiritus Sancti; ergo etiam perscna ipsa postulari potest. Hoc ergo satis erit ut dicatur Deus objectum proximum et directum religionis, sicut ob similem causam est objectum spei, quia Deum a Deo speramus, quamvis res alias ab ipso speremus.

4. Religionis virtus nunquam Deum attingit, ut objectum quod, sed ut objectum cui. — Nihilominus dicendum est, virtutem religionis nunquam attingere Deum, ut objectum quod, sed tantum ut cui. Quod facile probabitur, et solvetur difficultas proposita, si advertamus sermonem esse de objecto virtutis, quantum ad proprium et internum actum immediate ab ipsa elicitum. Illud enim objectum, quod per talem actum directe et immediate attingitur, dicitur esse objectum proximum ejusdem virtutis cum eadem proportione. Et respectu talis actus, satis quidem esse quod virtus per unum actum immediate et directe attingat aliquod objectum, ut illud dicatur esse proximum et directum objectum quod talis virtutis, sive sit adaequatum, sive principale, hoc enim convincunt exempla adducta de fide et charitate. Ratio vero est, quia illud, in quo virtus versatur, vere dicitur objectum ejus; ergo etiam illo modo quo circa illud versatur.

5. Negandum vero est habere religionem aliquem talem actum, quo circa Deum ita versetur ; nam petitio, de qua difficultas procedebat, non est hoc modo proprius et internus actus religionis. Aliud enim est velle petere, aliud petere, sicut aliud est honorare, aliud velle honorare; velle ergo petere est actus internus immediate elicitus a virtute religionis, qui non attingit Deum, nisi media petitione; sicut voluntas credendi Deum, et Deo, directe et immediate non attingit Deum, sed credulitatem Dei. Ob hanc ergo causam ipsa religionis virtus directe et immediate non attingit Deum per talem actum, quia, cum ipsa sit virtus voluntatis, immediatus actus ejus est velle; non vult autem directe Deum, hoc enim ad charitatem, vel spem spectat, sed vult petere Deum, vel a Deo; ergo inter immediatum actum ejus et Deum interponitur petitio, ratione cujus non omnino proxime et directe attingit Deum, vel circa illum versatur.

6. Statim vero oriebatur difficultas, quaenam virtus sit ad quam pertineat elicere actum petitionis Dei, et quomodo illa respiciat Deum ut objectum proximum et immediatum; sed hoc melius infra dicetur, disputando de oratione. Nunc solum addo, in ipsamet petitione Dei, seu a Deo, duos respectus seu rationes posse considerari. Prior est, quatenus illa petitio cedit in bonum et commodum petentis, et ut sic non pertinet ad religionem, ut per se constat, quia religio ad alterum tendit, eique debitum reddit. Posterior est, quatenus ipsa petitio est quidam cultus, et honor ejus, a quo aliquid postulatur, et ut sic pertinet ad religionem. Constat autem sub hac ratione Deum non considerari, nisi ut personam cui honor defertur; ideoque non comparari ad religionem, ut objectum quod, seu directum, sed ut objectum cui religio vult talem honorem deferre.

7. Circa secundum punctum, ratio dubitandi est, quia videtur religio habere plures actus, qui non habent Deum pro objecto cui, sed alias personas, vel res; ac proinde non esse Deum sub ea ratione objectum adaequatum. Assumptum probatur in actu adorandi sanctos viros, qui videtur ad officium hujus virtutis pertinere, idemque est de actu venerandi res sacras, ut imagines, calicem et similia ; nam hic actus non attingit talem materiam, ut objectum quod, sed cui, Deumque non proxime attingit, sed remote, quatenus propter ipsum haec omnia in veneratione habentur.

8. Religio ita Deum attingit ut objectum cui, ut nihil aliud sub eadem objecti ratione respiciat.—Nihilominus dicendum est Deum, etiam quoad hanc partem, esse objectum adaequatum cui religionis. Quia nimirum nullum habet actum externum proprium, quo non attingat Deum illo modo. Ut autem hoc probetur, et solvatur difficultas proposita, advertendum est non omnem actum hujusmodi attingere Deum eodem modo. sunt enim quidam actus primarii, quibus colitur Deus in seipso, ut sacrificium, et similes; et hi proxime tendunt in Deum ipsum, in quem explicite diriguntur per intentionem colentis Deum. Alii vero sunt actus se- cundarii, quibus colitur Deus non in se, sed in alio, ut in imagine, vel in re sacra, quando illa sumitur ut tota materia proxima adorationis. Quia vero talis res non propter se adoratur, sed propter habitudinem aliquam, vel conjunctionem quam habet cum Deo, ipse Deus attingitur per talem actum, tanquam ratio adorandi. Hoc autem satis est ut talis actus, ex vi talis virtutis, in Deum tendat, quia licet expressa intentione tunc non dirigatur talis actus colendi in Deum ut in rem adoratam, implicite tamen et virtute ad eum refertur.

9. Cum ergo dicitur Deus esse dicto modo adaequatum objectum religionis , seu ( quod perinde est) religionem circa solius Dei cultum versari, intelligendum est abstracte, ita ut quilibet illorum modorum sufficiat, ut religio secundum totam latitudinem suorum actuum sic operetur. Quod clarius constabit, explicando ipsos actus religionis et in genere et in specie. Et multa, qua huc spectant, attigimus in 1 tomo, 3 p., disp. 54, sect. 5bet 6; et 3 tomo, d. 81, sect. 8. Actus ergo, quibus colimus Sanctos gloriosos, si in eis sistant, ut in re per se adorata propter propriam excellentiam, non sunt actus hujus virtutis religionis, de qua tractamus, et ita non potest ab illis sumi argumentum ; si vero solum considerentur Sancti ut templa Dei, in eisque colatur Deus quoquo modo, ex vi talis actus, jam Deus ipse erit etiam objectum caui ejusdem actus. Sancti vero per illos non coluntur, nisi in quantum aliquo modo sunt unum cum ipso Deo. Idemque est, quoad hanc partem, de quibusvis rebus sacris, qua ob habitudinem aliquam immediatam ad Deum adorantur. Atque ita semper Deus ingreditur in objecto cui hujus virtutis, quoad omnes actus illius.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 4