Text List

Caput 5

Caput 5

Sitne deus solius virtutis religionis proprium objectum caui?

CAPUT V. SITNE DEUS SOLIUS VIRTUTIS RELIGIONIS PROPRIUM OBJECTUM caui?

1. Deus ita est objectum cui religionis, ut neque apsa aliud objectum, neque ipse aliam virtutem sub eadem habitudine respiciant. — Major nonnulla difficultas est in tertio puncto explicando, quomodo, scilicet, Deus ita sit objectum adaequatum religionis, ut non solum religio aliam personam non respiciat ut objectum per se adorabile, verum etiam Deus ipse alteri virtuti morali non objiciatur, sub simili habitudine objecti cui. Quae difficultas ut intelligatur, advertendum est, Deum non esse objectum unius tantum virtutis voluntatis, sed plurium, ut minimum charitatis, spei et religionis ; unde absolute, et secundum rem, non potest dici esse objectum adaequatum unius tantum virtutis, sed plurium; et ideo distinguimus in illo plures rationes, vel modos objecti, ut circa illum plures virtutes voluntatis versari possint. Distinsimus autem superius duos generales modos, quibus Deus objici potest virtuti voluntatis, scilicet, ut quod, vel tantum cui, seu omnino proxime et directe, vel non omnino proxime, sed indirecte, et media alia actione. Prior ergo modus non est omnino specificus: Deus enim illo modo non uni tantum virtuti objicitur, sed duabus, scilicet, charitati et spei, quas oportet promnde distinguere ex alins rationibus objectivis, quae in ipsamet bonitate Dei considerari pos-unt, de quibus alibi. Inquirimus ergo an Deus sub alia ratione objecti cui, uni tantum religioni objiciatur, vel etiam alns virtutibus. Quae difficultas videtur esse conjuncta cum alia quaestione infra tractanda, an virtus religionis una sit ; nunc autem ab illa abstrahimus, et de toto genere religionis ( sive plures sub se species comprehendat, sive non) quaerimmus an Deus, ut objectum ca, illi soli objiciatur, vel etiam alis.

2. Proponuntur argumenta contra propositam assertionem. — Et quidem videtur non illi soli objici, sed aliis etiam virtutibus voluntatis. Primo, quia voluntas credendi Deo et Deum, attingit aliquo modo Deum ut objectum ; et non attingit immediate et directe, quia inter Deum et voluntatem mediat ipsum credere; ergo attingit indirecte, et tanquam objectum cui fides adhibetur, vel de quo aliquid creditur; ergo in hoc convenit talis voluntas cum actibus elicitis a religione. Illi autem voluntati credendi respondet in voluntate proprius habitus, ut suppono ex doctrina Sancti Thomae 2. 2, quaestione quarta , articulo secundo, et ex his qua notavi in primo tomo, quaestione septima, articulo tertio. Qui habitus virtus est, nam est de objecto valde honesto, et rectae rationi consentaneo, estque virtus a religione distincta, quia per se non respicit cultum, sed credulitatem. Unde actus ipse credendi, prout relatus ad cultum Dei, imperative tantum et extrinsece censetur ad religionem pertinere, ut infra dicam. Et ob eamdem causam , quamvis religio infusa non maneat in peccatore, fides tamen manet, etiam quoad habitum pia affectionis, quem in voluntate ponit. Datur ergo alia virtus in voluntate praeter religionem, quae attingat Deum ut objectum cui.

3. Idem videtur dicendum de virtute obedientia, quia voluntas obediendi Deo est actus internus immediate elicitus a tal virtute, et ille versatur circa Deum aliquo modo immediate, et vi sua, non tamen omnino directe et immediate , sed mediante illo actu, per quem illi obedire aliquis vult: ergo in modo attingendi Deum convenit etiam cum religione, a qua tamen distincta virtus est, ut nunc suppono, ex sententia D. Thoma 2. 2. quaestione centesima quarta, articulo secundo et tertio, communiter recepta. Tertio loco afferri posset poenitentia ad idem confirmandum; tamen quia de illa quaestio est, an sub religione comprehendatur, eam nunc omitto. Ratione denique uti possumus, quia si Deus, ut objectum quod , cadit in multas virtutes voluntatis , cur non etiam ut objectum cui? Nulla profecto specialis ratio afferri posse videtur. Item, quia sicut voluntas suis actibus elicitis potest diversis modis directe attingere Deum ipsum, ita etiam aliae actiones, quas voluntas proxime vult, ut tendentes in Deum, possunt diversas habitudines dicere ad Deum ipsum, quales sunt ratio cultus, obedientiae aut credulitatis.

4. Confirmatur doctrina progosita, et argumenta dissolvuntur. — In hoc puncto, dicendum est dari quidem in voluntate alios habitus, seu virtutes attingentes Deum per modum objecti cui ; nihilominus tamen Deum peculiari modo objici virtuti religionis, ut objectum cui, quo nulli alteri objicitur. Priorem partem probant rationes, et exempla allata. Posterior autem necessaria est, ut inde possit religio habere propriam et specificam rationem suam. Ut autem explicetur quid proprium in hoc habet religio, adverto duobus modis pertinere posse Deum ad objectum alicujus virtutis moralis. Primo, tanquam personam, cujus bonum vel commodurm (ut nostro modo loquamur) per talem virtutem intenditur. Alio modo, solum ut intormans extrinsece materiam circa quam taIis virtus versatur, id est, ut conferens illi fundamentum illius honestatis , quam talis virtus per se respicit. Qui duo mcdi ex genere suo sunt valde diversi, et sufficientes ad distinguendas virtutes, non minus quam Dei bonitas, ut amabilis ipsi Deo propter se, vel ut est summum bonum ipsius amanltis, suf- ficit ad distinguendas virtutes charitatis et spel.

5. Obedientia igitur et pia affectio voluntatis attingunt Deum posteriori modo spectatum, sed inter se differunt, quod altera respicit honestatem in ordine ad intellectum, alia vero in ordine ad voluntatem ; Deus enim , revelando seu testificando aliquid, constituit illud objectum fide dignum, et ideo fides talis objecti proponitur voluntati, ut eligenda secundum rectam et divinam rationem. Voluntas ergo credendi Deo tendit in tale objectum suum, quod est ipsa fides, non ut per eam colat Deum, aut aliquid ei retribuat, sed quia tale objectum credibile est ex testimonio Dei. Similiter , cum Deus aliquid praecipit , sua lege facit, ut res illa sic praecepta inde habeat specialem quamdam rationem bonitatis in ordine ad voluntatem, quae subjecta esse debet suo superiori. Et ideo virtus obedientia, qua , quatenus specialis virtus est, hanc formalem bonitatem intuetur, non ita tendit in Deum, ut illi aliquid proprie retribuat, sed tendit in rem praeceptam ratione specialis bonitatis et necessitatis, quae in ea moraliter resultat ex praecepto Dei. Hac ergo ratione dicimus has virtutes solum attingere Deum ut extrinsece informantem materias earum.

6. Religio autem tendit in Deum, quasi in ipsum referendo totam materiam suam, intendens per illam debitum cultum, et quasi jus suum Deo reddere. Propter quod forte divus Thomas, dicto articulo quinto, vocavit Deum finem religionis, quod non tam proprie dici potest de voluntate credendi, aut obediendi Deo. Atque hanc doctrinam insinuasse videtur idem divus Thomas, dicta quaestione centesima quarta, articulo secundo, ad quartum, dicens, reverentiam directe respicere personam excellentem, obedientiam vero respicere personee excellentis preceptun. Haec enim diversitas non in alio consistit, nisi quod reverentia respicit quasi commodum, seu bonum extrinsecum personae cui exhibetur, et ideo dicitur directe respicere illam; obedientia vero non ita respicit personam, sed praeceptum ejus, quatenus a tali persona habet talem bonitatem, seu amabilitatem. Quod idem divus Thomas iterum explicuit ibi, articulo tertio, ad primum, dicens, obedientiam pracedere ec reverentia, quae exhibet cultum et honorem super.ori, et quantum ad hoc sub dicersis virtutibus contineri, licet, secundum se considerata, quatenus respicit rationem pre- cepti, sit una specialis virtus. Quae doctrina suo modo applicari potest piae affectioni ad fidem, nam etiam illa non respicit directe personam, sed dictum ejus, quatenus sub auctoritate ejus verum ostenditur.

7. Sic igitur Deus, quatenus est persona ad quam proxime et directe refertur aliqua materia, seu actio hominis, est objectum cui solius religionis, ita illi adaequatum, ut et religio totam materiam suam in hoc objectum proxime referat, et nulla alia virtus hoc munus exerceat, quae religio non sit, vel sub religione non comprehendatur; neque contra hanc doctrinam procedunt exempla de pia affectione et obedientia, ut explicatum jam est ; de poenitentia vero adhuc superest difficultas infra tractanda.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 5