Text List

Caput 6

Caput 6

Deus sub qua ratione virtuti religionis objiciatur?

CAPUT VI. DEUS SUB QUA RATIONE VIRTUTI RELIGIONIS OBJICIATUR?

1. Omnis virtus in persona, in quam refertur, respicit rationem aliquam, qua honestet actiouem. — Ut titulus intelligatur, supponendum est, cum voluntas studiose tendit in aliquam personam, referendo in eam operationem aliquam, vel actionem, necessarium esse ut respiciat in tali persona aliquam rationem, quae talem actionem honestet; ut, justitia respicit jus quod persona habet ad talem rem vel actionem, misericordia indigentiam, et sic de aliis. Sic ergo oportet ut religio etiam respiciat in Deo rationem aliquam, ob quam justum et honestum sit, cultum vel quippiam simile illi tribuere. Inquirimus ergo quaenam haec ratio in Deo sit.

2. Queestionis status aperitur, et objicitur plura esse attributa, sub quibus religio Deumn respicit. — Est autem ratio dubitandi, quia, Itcet Deus sit unus et simplicissimus, plura attributa habet, quorum distinctio, quamvis rationis tantum sit, interdum sufticit ad distinguendas in nobis virtutes, quae talia attributa ut objecta formalia respiciunt, ut in fide et charitate videre licet. Et ratio est, quia nostrae virtutes accommodantur actibus nostris, unde sicut nos propter distinctos conceptus et actus, ratione distinguimus illa attributa, ita et virtutes nostrae possunt optime distingui per formales habitudines ad diversa attributa. In praesenti ergo plura possunt esse attributa, propter quae religio cultum, orationem, et similia Deo offerat. Primum est ex- cellentia, et perfectio divina secundum se; et hoc attributum assignat divus Thomas tanquam proprium et formale religionis, dicta quaestione octogesima prima, articulo quarto, in corpore, et ad tertium. Aliud attributum est, esse principium primum creationis et gubernationis rerum, et hoc assignat divus Thomas, articulo primo et tertio. Hoc autem attributum esse diversum a primo, constat, quia diversis conceptibus nostris subordinatur. Et per mentis praecisionem intelligimus aliquam personam esse dignam honore, propter excellentiam aliquam, etiamsi nihil operetur.

3. Praeter haec considerari potest in Deo aliud attributum sufficiens ad fundandum hunc respectum, nimirum, peculiare dominium, vel jus quod Deus habet in res omnes, praesertim vero in res et actiones humanas; nam hoc titulo debitum est illi, ut quod suum est ei reddatur, et jus illius in nullo violetur. Hoc ergo titulo debet homo Deo non tantum cultum, sed servitutem, ut attigit D. Thomas, articulo tertio, ad secundum. Constat autem dominium esse attributum distinctum, et a causalitate, et ab intrinseca excellentia. Denique datur aliud attributum benefactoris, cui sub tali ratione gratitudo debetur, unde etiam gratiarum actio ad religionem pertinere creditur. Aut ergo haec omnia attributa formaliter concurrunt in objecto relgionis, vel unum eorum tantum. Hoc posterius dici non potest, tum propter dicta, tum etiam quia non est major ratio de uno quam de alio. Neque etiam videtur prius dici posse, alias vel tot essentreligiones, quot sunt formalia attributa, quae considerantur in reddendo cultu Deo; vel una et eadem virtus sub diversis formalibus rationibus tenderet in Deum, quod non videtur fieri posse.

4. Concluditur religionem tendere in Deum sub una aliqua ratione. — Ratio, sub qua religio Deum respicit, est divina eucellentia, quatenus coalescit ex omnibus attributis. — Nihilominus dicendum est religionem tendere in Deum sub una aliqua ratione ipsi attributa, quae sit veluti adaequata ratio honestatis , quam habet ex parte talis objecti actus religionis. Ita supponit D. Thomas, in his articulis, quem sequuntur Cajetanus et omnes. Sufficienterque probatur ex proportione et adaequatione requisita inter intrinsecum finem seu objectum, et virtutem. Eo igitur modo quo religio una est, aut per modum unius concipitur, necesse est ex parte Dei iundari in aliqua formali ratione aliquo modo una. Et ideo hoc supponit tanquam manifestum D. Thomas, art. 3. Addendum vero est non oportere hanc rationem formalem consistere in aliquo simplici attributo potentiae, bonitatis, anut alio simili, quatenus a nobis concipitur ut praecisum ab aliis. Nam divina excellentia, quatenus coalescens, nostro modo intelligendi, ex omnibus attributis, potest intelligi ut adaequata ratio, ob quam religio colit Deum. Hoc etiam insinuavit D. Thomas, dicto artic. 3, ad 1, dicens: Dicerse rationes attributorum concurrunt ad rationem primà principii, quia Deus producii omnia et gubernat sagü entia, voluntate et potentia bonitatis sue ; ex quo immediate infert: Ft ideo religio est una virtus. Subticuit tamen, et nobis intelligendum reliquit subsumendam propositionem, videlicet rationem primi principii, quatenus ad eam omnia attributa concurrunt, esse suflicienter unam ad constituendam formalitatem hujus objecti. Non est autem intelligendum attributa concurrere ad hanc rationem primi principii, quasi ab illis resultet tanquam novum attributum ita peculiare in suo conceptu, ut ab alis ratione sit distinctum, sicut ex bonitate et cognitione resultat amor. Sed intelligendum est omnia illa attributa concurrere intrinsece et formaliter ad constituendum primum principium, ut sic, quia neque extra illa potest intelligi aliud simplex attributum ab eis resultans, nec sine illorum formali perfectione concipi potest primum principiuna constitutum.

5. Suboritur objectio. — Imo ulterius advertendum est, hoc primum principium duobus modis concipi posse. Primo, in potentia tantum ad se communicandum ; secundo, ut actu se communicans et benefacicus hominibus, ac gerens curam eorum. Videri ergo potest, quando dicimus rationem primi principii esse ex parte Dei formale fundamentum religionis, intelligendum id esse ratione primi principii, solum quantum ad infinitam virtutem agendi quam habet, et infinitam bonitatem ac sapientiam, quibus de se est aptum (ut sic dicam) et propensum ad agendum, quia hoc tantum pertinet ad intrinsecam excellentiam ejus, quae est unica ratio colendi illum. Actualis enim operatio vel in ipso non est, vel nihil perfectionis in ipso addit; ergo non potest illo modo simul concurrere ad constituendam illam rationem primi principii, quae est ratio colendi Deum.

6. Solvitur objeclio, et ratio primi princi- pii, quomodo sit religionis fundamentum. — Nihilominus divus Thomas, dicto articulo tertio, ad 2, sentit, uirumque esse necessarium ad constituendam illam rationem: Quia eodem, inquit, actu homo servit Deo, et colit ipsum. Unde per omnes actus religionis protestatur homo et divinam excellentiam et servitutem suam; dum autem servitutem suam profitetur, dominium Dei profiteri necesse est, quod habet Deus per aliquam operationem ad exra, et non sine illa; ergo talis actus religionis non fundatur adaequate in sola excellentia Dei intrinseca, sed etiam in extrinseca dominatione ; nec in sola virtute agendi, sed etiam in operatione. Atque hoc ipsum indicavit Lactantius, libr. de Ira Dei, cap. 8, ubi conatur ostendere, ablata ira Dei, id est, justitia vindicativa ejus, et consequenter ablata etiam remunerativa, omnem religionem everti, et, si Deus nihil boni tribuit, nec gratiam vefert colentibus, vanum esse illum colere. Statim vero sibi objicit dicens: Atenim naturam ezccellentem honorare oportet. Respondet: Quis honos haberi potest nihil curanti et ingrato? An aliqua ratione obstricti esse possumus ei qui nihil habeat conmune nobiscum ? Deus (inquit Cicero ) si talis est, ut nulla gratia, nulla hominum charitate teneatur, valeat. Quae verba sano modo intelligenda sunt; nam Deus a nobis colendus esset, etiamsi nullam mercedem vel nullum beneficium propterea esset redditurus, nam per se tenemur illum colere, seclusa retributione, ut infra dicemus. Sensus ergo debet esse, ablata Dei providentia, et omni operatione, auferri Dei cultum. Quia si apprehendatur Deus ut nullam habens humanarum rerum providentiam, hoc ipso non apprehenditur ut summe excellens, ac supremus dominus, quod est quasi fundamentum religionis, et cultus ejus.

7. Nec refert quod actualis operatio non sit perfectio Dei; tum quia cultus et reverentia non solum propter intrinsecam perfectionem, sed etiam propter extrinsecam operationem ab interna perfectione manantem deberi potest;tum etiam quia ipse honornon est intrinsecum bonum, sed extrinsecum ejus qui honoratur ; quid ergo mirum, quod propter extrinsecam etiam rationem deberi possit ? maxime cum operatio, quae ipsi Deo extrinseca est, redundet in bonum et commodum intrinsecum ipsius hominis, qui ad divinum cultum obhgatur, et ipsemet cultus ita sit quoddam extrinsecum bonum Dei, ut sit intrinseca perfectio ipsiusmet hominis hono- rantis Deum; tum etiam quia operatio Dei est quasi vinculum ita conjungens hominem cum Deo, ut inde oriatur obligatio colendi Deum.

8. Et fortasse ob hanc causam, quando Seriptura loquitur de reverentia, et honore quem Deo debemus, utitur nominibus respectivis indicantibus hujusmodi vinculum inter nos et Deum. Hujusmodi est illud Malachiae primo : Filius honorat patrem, et servus dominum swwm ; si ergo ego pater sum, ubi est honor meus? et si dominus ego sum, ubi est timor meus? Igitur divina excellentia, quatenus nobiscum habet hanc conjunctionem, vel respectum supremi principis et domini, est ex parte Dei objectiva ratio cultus debiti per religionem. An vero haec sit ratio omnino specifica, vel tantum generica, et sub illa possint aliae distingui, nondum explicatum est, nec potest commode fieri, donec varios actus religionis declaremus, et justa illos ipsius virtutis unitatem investigemus, quod in sequentibus libris praestabimus ; et ibi etiam explicabimus quando operatio Dei in nobis sit tantum conditio sine qua non, quando vero sit etiam ratio formalis, et movens ad colendum illum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6