Text List

Caput 7

Caput 7

Quaenam sit materia proxima circa quam religio versatur.

CAPUT VII. QUAENAM SIT MATERIA PROXIMA CIRCA QUAM RELIGIO VERSATUR.

1. Actiones humanas , quibus cultum Deo deferimus, esse promimam materiam , sive obJectum quod religionis. — Diximus Deum ita pertinere ad objectum religionis, ut non sit objectum proximum et directum. Hinc ergo sequitur necessarium esse ut haec virtus habeat aliam materiam propinquam, ut ea mediante Deum attingat, quae materia etiam appellatur recte communi usu, objectum mate - riale quod religionis, nam illud est quod immediate vult religio, quamvis in ordine ad Deum, cui illud vult. De hoc ergo materiali objecto certum imprimis est, consistere vel omnino, vel principaliter, in aliquibus actionibus humanis, quibus honorem et reverentiam Deo deferimus, quae sub nomine cultus Deo debiti comprehendi solent, ut notavit Cajetanus, dicta quaest. 81, artic. 2, notabili 2, dicens, reddere Deo debitum cultum seu honorem, esse adequaturi actum religionis , quod ibidem D. Thomas non obscure docet; et artic. 3, ad 2, et artic. 4, ad 2; expressius vero artic. b, dicit, hbunc cultum se habere per modum materiee et objecti ad religionem.

2. Est enim maxime advertendum, quod supra indicavi, in his virtutibus moralibus eosdem actus externos(qui a virtute fiunt, et sunt effectus internorum actuum voluntatis elicitorum a virtute ), secundum se sumptos, et ut priores in ordine intentionis (ut sic dicam ), esse objectum seu materiam talium virtutum. Ita ergo est in virtute religionis, quia sicut Philosophia docet finem et effectum in idem coincidere, sub diversis respectibus, ita hic dicimus eumdem cultum, quem efticienter religio exhibet Deo, esse materiam quae proxime objicitur eidem virtuti religionis. Constat autem hunc cultum consistere in actionibus humanis, quales sunt sacrificare, laudare Deum, et similes. Ergo hae actiones sunt objectum quod materiale hujus virtutis.

3. Quo pacto sacra instrumenta sub materia proaima religionis contineantur. —Dixi autem omnino, vel principaliter , quia praeter actus hominis possunt dici materia hujus virtutis omnes illae res sacrae quibus aliquo modo utimur, ut instrumentis ad Dei honorem et cultum, cujusmodi sunt imagines, cerei accensi, vestimenta, aut casa sacra, etc. Omnia enim haec volumus et procuramus ad cultum Dei, et sub hac ratione dici possunt materia hujus virtutis. Tamen omnia illa reducuntur ad operatiorem, quia ipsa sola per sese non continent cultum, sed in quantum alicui operationi deserviunt, et hac ratione sub operatione continentur. Unde sub sacrificio continentur templa, altaria, et alias similes res sacrae; sub adoratione continentur imagines, et sic de aliis ; et ideo de hac raateria, prout in his rebus consistit, nihil amplius dicemus, sed circa unumquemque actum consideranda erit, prout ad illum spectaverit.

4. Proposita superius assertio confirmatur. — Jam vero superest explicandum quinam sint actus hominis, in quibus haec materia religionis posita est. Hanc vero quaestionem late disputavi tom. 1, in 3 part., disp. 51, sect. 2 et 3, tractando de actu adorationis, et occasione illius, de omni actu quo potest ab homine coli Deus. Et ideo, omissis opinionibus, resolutum breviter est omnem actum humanum honestum, quatenus in Dei honorem et gloriam referri potest, esse posse materiam religionis. Nam in hujusmodi actu duo possunt considerari : unum est, actus ipse materialis, quo Deus coli dicitur; aliud est, quod actus ille sit aliquo modo extrinse- cum bonum Dei, et per hoc videétur formaliter compleri in ratione cultus; nam si hoc non habeat, nihil erit in tali actu, propter quod ad Deum pertinere dicatur. Hoc autem bonum, cum sit mere extrinsecum Deo, et non pertineat ad ejus utilitatem vel commoditatem, solum potest ad honorem, vel famam seu aestimationem Dei spectare. Quia respectu personae intellectuahs, praeter bona inhaerentia, et quae ad illa consequenda sunt utilia, solum haec duo bona extrinseca talia reputantur ; nam si quae alia sunt quae etiam videantur esse bona et amabilia, ut sunt amari, vel timeri, haec ipsa, vel ad illa revocantur, vel solum apprehenduntur ut utilia ad alios fines, ut videre licet apud Aristotelem, 6 Ethic., cap. 8.

5. Est autem advertendum illa duo, scilicet, famam et honorem, ita indifferenter accipi ab auctoribus in hac materia, ut pro eodem reputari videantur, ut constat ex modo loquendi D. Thomae in omnibus articulis, dicta quaestieone S1, et ex his quae in dicta disput. 51, de adoratione, tractavimus. Re tamen vera in hominibus haec duo bona censentur distincta, ut colligitur ex eo, quod gloria consistit in bona aestimatione et fama, juxta definitionem Augustni, libr. 83 Quaestionum, quaeest. 31, et tractat. 100 et 105, in Joannem ; nam gloria est clara cum laude notitia ; quam definitionem ex Ambrosio refert D. Thomas 1. 2, q. 2, art. 3; Augustinus vero dixit, esse / 7equentem famam cum laude. Honor autem non in hoc consistit, sed in significatione seu testificatione virtutis alterius, ut docet D. Thomas, dicta qnaest. 2, ex Aristotele, 1 Ethic., cap. 5, et 4 Ethicor., cap. 3, et 8 Ethic., cap. 14. Sunt ergo illa duo nobis distincta: ergo etiam respectu Dei distincta erunt. Sicut Paulus illa distinguit, 1 ad Timoth. 1, dicens: Soli Deo honor et gloria. Judas vero, in sua epistola : Soli Deo (dixit) gloria et magnificentia, imperium et potestas, id est, recognitio, et laudatio ex talibus attributis proveniens. Declarandum ergo superest, an religio utrumque horum vel alterum tantum intendat, et, si utrumque, an per modum unius, vel unum propter alterum.

6. Religio Dei honorem et gloriam intendit. — In quo honor et laus differant. — In quo primo dicendum est religionem Dei honorem et gloriam simul intendere. Probatur, quia utrumque spectat ad debitum Dei cultum; utriusque ergo officium et cura ad virtutem spectat ; sed non ad aliam, nisi ad religionem; ergo ad illam spectat. Contirmatur, quia non est virtus multiplicanda propter illa duo, quae ita sunt in actione conjuncta, ut vix possint separari. Imo, si recte advertatur, definitio gloriae data ab Augustino utrumque comprehendit, scilicet, bonam aestimationem et honorem ; laus enim quidam est honor, quatenus est bonitatis et excellentiae significatio, solumque differt, quod laus proprie tunc dicitur, quanco verbis fit, honor autem quibuscumque signis exhibetur. Igitur gloria ex bona aestimatione seu fama, et illius significatione et manifestatione completur. Haec autem duo ita videntur inter se comparari, ut aestimatio sit veluti finis et terminus honoris et laudis, quia actus honoris ad hoc videtur ordinari, ut debita aestimatio divinae excellentiae in nobis, vel in aliis generetur, conservetur, vel augeatur.

7. Ut plurimum non distinguuntur in cultu actus quo significatur interna estimatio Dei et estimatio ipsa. — Propter quod aliqui censent, licet cultus respectus Dei sit materia proxima religionis, nihilominus in ipso cultu illa duo distinguenda esse, scilicet, actum quo utimur ad significandam internam Dei aestimationem, et aestimationem ipsam ; nam haec inter se comparantur, ut materiale et formale; quia actus quo Deum colimus, ad ejus aestimationem generandam proxime refertur. Quod quidem in multis actibus contingere potest, et recte consideratum esi; non tamen est necessarium in omni actu religionis illa duo distingui, vel illum ordinem servari. Nam interdum sola ipsa debita aestimatio Dei potest interius exerceri ex affectu religionis, quia illamet continet honorem Dei. Est enim haec differentia inter hominem et Deum, quod homini non manifestamus existimationem quam de illo habemus, nisi per aliquod signum, quo testimonium praebemus excellentiae ejus, et opinionis quam de illo habemus. Deo autem ipsammet aestimationem quam de illo habemus, illi offerimus in testimonium (ut sic dicam) ejusdemmet bonae famae, quam apud nos habet, quia ipse per se sine alio signo eam intueri potest. Atque hoc modo honor divinus aliquando unico actu internae eestimationis Deum decentis perficitur, solumque possunt aestimatio et cultus, ratione aut denominatione distingui. Saepe vero actus aliquis exercetur distinctus ab aestimatione, et in ordine ad illam, non tamcn semper ad generandam aut perficiendam illam, vel in nobis, vel in aliis, sed ad exercendam illam in laudem vel honorem ejus, quem sic aestimamus ; ut hoc modo aestimatio pertficiatur, et quasi consummetnr in ratione gloriae, qua debet esse bona fama cum laude, id est, cum significatione et testificatione illius bonitaus, vel excellentiae, quam de alio conceptam habemus.

8. Objectio. — Solvitur objectio. — Dices, hoc quidem habere locum inter homines, ut saltem ei quem honoramus, significemus bonam aestimationem quam de illo habemus: in Deo autem minime, cum ipse mentem nostram intueatur ; ergo si actio, qua significamus excellentiam Dei, non ordinatur ad notificandam, vel manifestandam illam hominibus, supertlua est, nec potest habere veram rationem virtutis, de cujus ratione est ut ad finem intrinsecum convenientem tendat. Respondetur ex dictis, significationem non semper ordinari ad novam cognitionem gignendam in se vel in alio, sed saepe fieri ad exercendam et profitendam interiorem cognitionem. Quod practice, et moraliter loquendo, saepe est conveniens in ordine ad alios, vel ut ipsi, quam nos habemus de Deo, opinionem agnoscant, vel ut similem concipiant, vel ad eam exercendam excitentur; nam totum hoc pertinet ad gloriam Dei, etita totum cadit sub munus religionis. Aliquando vero illud officium confert ad conservandam in operante, vel augendam vel actuandam illammet existimationem, quam de Deo habet, et maxime ad accendendum ipsummet affectum devotionis ad Deum.

9. Addo denique, etiam seclusis his effectibus, qui proprii videntur hujus vitae, usum talium actuum vel signorum, respectu Dei, esse convenientem per sese, et non tantum propter alicujus utilitatem, sed propter ipsammet Dei gloriam, quae per sese appetibilis est; tum quia illam Deus intendit in operibus omnibus suis, et illam maxime a nobis postulat in omnibus Scripturis, praesertim in Psalmis, et Epistolis Pauli, adeo ut omnia velit in gloriam Dei fieri, 1 ad Corinth. 10, et ideo haec gloria in aeternum duratura dicitur, nam hoc est praecipuum beatorum officium, ut in Apocalypsi passim describitur; tum etiam quia non potest homo vel intellectualis creatura aliud veluti tributum Deo reddere ratione suae servitutis, et hoc est valde accommodatum, et rationi consentaneum, ut homo servitutcm Deo debitam et mente, et opere, et affectu recognoscat, et, prout potest, exerceat.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 7