Caput 8
Caput 8
Corollaria ex praecedenti doctrina, quibus materia divini cultus magis explicatur.
1. Proxima religionis materia estimationem et actus alios illam manifestantes comprehendit ; hi in ratione signi, illa in ratione cognitionis requiritur.— Ex dictis, constare imprimis potest materiam religionis comprehendere et convenientem de Deo aestimationem, et actus alios quibus illa manifestatur, aut quovis modo significatur. In priori consistit bonum Dei nomen, seu fama quam in nobis habet; in posteriori consistit honor quem illi exhibemus (sub honore comprehendendo adorationem, laudem, et omnia similia), et utrumque horum armplectitur religio in sua proxima materia, quatenus ex utroque divina gloria con surgit; et ideo in Scriptura haec omnia quasi pro eodem accipiuntur ; atque hinc etiam fit ut, praeter internam de Deo aestimationem, quae requiritur in ratione cognitionis, reliqui omnes actus solum cadant sub materiam religionis, et veniant in usum ejus, in ratione signi, non naturaliter repraesentantis, sed ex aliqua impositione, vel voluntate hominis cum aliquo fundamento in ipso actu, ut staum explicabimus. Hoc autem signum interdum oportet esse publicum, id est, publicam et aliis notam significationem habens, quando, scilicet, ita oportet exhibere Deo honorem, ut vel communi omnium nomine fiat, vel certe expediat aliis esse manifestum. Aliquando vero suffticere potest signum privatum, id est, proprio hominis arbitrio, et quasi impositione sumptum ad talem sui animi significationem, ut quando cultus privatus est, et inter solum hominem et Deum fii; nam cum Deum latere non possit aliquis modus locutionis vel significationis, respectu illius quilibet sufficiens est.
2. Tam interni actus, quam externi possunt esse materia proxima religionis.—Atque hinc ulterius sequitur, tam internos actus hominis quam externos, posse esse materiam proximam religionis. Possunt autem exteriores actus appellari, vel illi tantum qui per corpus aut res corporales exercentur; vel etiam illi qui, licet sint intra animam, sunt extra voluntatem; vel generalius etiam illi qui, licet sint in voluntate, sunt tamen extra ipsam virtutem religionis, id est, non sunt ab ea eliciti: de qua distinctione dicemus plura libro sequenti. Nunc primo modo magis communi et vulgari accipimus exteriorem actum, et interiorem, prout ab illo distinguitur. Non est autem existimandum quemlibet actum exteriorem, vel interiorem, esse posse materiam religionis, sed illum qui habet proportionem ut ratio cultus, et significatio divini honoris in ec fundari possit, quod non habent actus, verbi gratia, mali, neque omnes indifferentes, ut deambulare, aut similes, ut per se notum est. Duobus autem modis potest aliquis actus esse proportionatus ad officium reiigionis, ut sumitur ex D. Thoma, art. 1, ad 1. Unus est, si talis actus habeat ex se aliquam honestatem in alio genere virtutis, ratione cujus ordinabilis sit ad cuitum religiosum. Et hoc modo ait D. Thomas opera misericordiae esse posse materiam religionis, quatenus per illamet opera potest honorari Deus, si per religionem ad hoc referantur. Alius modus est, quando actus, licet ex se non habeat peculiarem honestatem, sed indifferens sit, habet nihilominus proportionem ad dictam significationem.
3. Quilibet actus honestus est apta religionis materia. — Circa priorem tamen modum, dubitari potest an quilibet actus honestus, hoc ipso quod honestus est, possit esse apta materia religionis. Multi enim videntur esse actus ad hunc finem improportionati, licet alias honesti sint, ut, verbi gratia, studere, temperate comedere, debitum es justitia solvere, etsimilia. Nihilominus, dicta disput. 51, sect. 2, in fine, oppositum tanquam probabilius defendi, ex illo Pauli 4 ad Corinth. 10: Omnia in Dei gloriam facite. Quam sententiam D. Thomae et Augustini esse ostendi. Nunc autem addere possumus locum D. Thomae 2. 2, quaest. 104, artic. 3, ad 1, ubi universaliter inquit, obsercationem precepti, seu obedientiam, quatenus procedit ea reverentia Dei, sub religionem cadere. Intelligit autem cadere, tanquam materiam religionis seu devotionis. Per obedientiam vero intelligit, vel quamcumque studiosam praecepti observationem, vel illam maxime quae formaliter respicit complementum voluntatis Dei; nam tunc praecipue videtur obedientia procedere ex reverentia Dei. Ex hoc ergo infero, omnem actum honestum, hoc ipso quod honestus est, habere in se fundamentum, ut in divinum cultum assumi possit. Nam si absolute praeceptus sit, eo ipso habet illam proportionem quam consideravit D. Thomas, et quamvis non sit praeceptus absolute, semper est aliquo modo praeceptus, saltem quoad specificationem, id est, ut si talis faciendus sit, tali modo. et cum talibus circumstantiis, talique rectitudine fiat. Quoties ergo homo operatur aliquid, servans et respiciens honestatem ejus, prout ad actum virtutis est necessarium, implet aliquod praeceptum divinum; ergo eo ipso potest referre opus illud in divinum honorem.
4. Nihilominus tamen considerari circa hoc potest distinctio aliqua inter varios virtutis actus. Nam multi illorum in hoc nihil habent speciale in ordine ad Deum, praeter generalem rationem honestatis aut praecepti, et quod tendunt in Deum tanquam ultimum finem, quod etiam ad divinum honorem spectat; et hujusmodi sunt supra numerati. Alii vero sunt actus honesti, qui non solum ex dictis rationibus communibus, sed etiam ex propriis et peculiaribus modis habent majorem proportionem ad cultum vel adorationem Dei; et hujusmodi esse videntur, inter actus internos, actus fidei, timoris, spei, atque etiam charitatis ; inter externos vero, fortiter et patienter ferre aliquid propter Deum, et actus misericordiae, ut in citato loco latius explicumus.
5. Actus interni orationis, et promissionis, ut sunt materia religionis promima, promimam honestatem habeut em divino cultu. — Circa alium modum, quo potest actus non habens aliam honestatem, esse proportionatus ad Dei cultum, dubitari potest an hoc contingat in solis externis actibus vel etiam in internis; nam in interioribus diflicile videtur invenire hujusmodi actum, in quo prior aliqua honestas non requiratur. Nam devotio, cui hoc maxime tribui posset, non est proprie materia religionis, sed potius actus proxime elicitus ab illa, quod longe diversum est, ut infra videbimus. Tantum ergo videntur esse actus interiores hoc modo proprii religionis, vel mentalis oratio, vel promissio aliqua interior, sola etiam mente facta. In utroque autem istorum actuum videtur requiri aliqua prior honestas. Nam, ut religio velit aliquam orationem offerre Deo, supponit et requirit illam esse de re honesta, et ex affectu recto, et cum circumstantiis debitis; ergo supponit in tali opere aliquam propriam honestatem, sine qua non esset aptum ut in cultum Dei fieret. Atque idem cum proportione est de promissione. Nihilominus tamen recte dici potest, hos actus ita esse materiam proximam religionis, ut prima honestas objectiva illorum sit divinus cultus, quamvis in aliis materiis, in quibus ipsi versantur, aliam honestatem supponant. Est enim attente considerandum, orationem, quae est materia religionis, habere aliam materiam, in qua ipsa versatur; nam est petitio alicujus rei, et idem est de promissione. Quamvis ergo in ea re, quae petitur vel promiititur, supponi possit alia honestas, in ipsa tamen oratione vel promissione non necessario supponitur, sed per se primo et immediate ad religionem pertinere potest, ut velle, vel vovere paupertatem, solum ex intentione cultus, et sic de aliis, ut latius in propriis locis declarabitur.
6. Externi actus, qui sunt propria materia religionis, et quorum significatio provenit ex hominum voluntate cum fundamento.—In actibus autem exterioribus facilius invenimus hujusmodi materiam, nam sacrificium, genuflexio, et similes, sunt materia valde propria hujus virtutis, quae per sese ad aliam virtutem non spectat, neque alterius honestatem participat ; in ordine vero ad voluntatem religiosam, habet sufflicientem honestatem objectivam, ut in ea merito versari possit. Haec autem honestas fundatur in hoc, quod illi actus sunt proportionati, et secundum rectam rationem accommodati ad cultum Dei significandum. In quo superest advertendum, significationem talis actus ex voluntate, seu institunone divina vel humana prcvenire, quia non est mere naturalis, ut per se notum est, et late declaravi in 3 tom., disput. 73, de sacrificio in genere, ubi ostendi hanc impositionem in sacrificio proprie dicto debere fieri auctoritate publica, quia cultus et significatio publica sunt. In privato autem cultu, seu adoratione, fieri potest impositio privata voluntate operantis, contraria ratione. Quia vero talis impositio non ita est ad placitum, quin debeat esse prudens, et cum aliquo fundamento in re, ideo in tali materia semper supponitur decentia, et aptitudo ad talem usum et significationem. Haec autem decentia sumi potest partim ex natura ipsius actionis; oportet enim ut per se sit decens, et modum aliquem subjectionis prae se ferat, ut in genuflexione per se statim apparet: partim ex communi usu, et apprehensione hominum utentium similibus actionibus ad significationem honoris, vel praeeminentia; nam, tunc mutata intentione, facile possunt accommodari et elevari ad divinum cultum, si per accidens aliquid non obstet.
On this page