Caput 9
Caput 9
Quomodo ratio debiti pertineat ad formale objectum religionis.
1. Questionis status aperitur. — Debitum potest esse em varüs titulis. — Ratio dubitandi esse potest, quia religio non solum reddit Deo cultum debitum, sed etiam non debitum, nam reddit, verbi gratia, cultum per votum, quod mere voluntarium est, et non debitum. Quanquam enim solvere votum, debitum sit, tamen facere non est debitum, cum sit religiosus cultus. Item, oratio non solum est ex religione, quando est debita, sed etiam quando est omnino spontanea ; ergo signum est rationem debiti non cadere formaliter in objectum religionis, sed materialiter, seu per accidens, sicut cadere potest in materiam temperantiae, quae non minus exercet abstinentiam voluntariam, quam praeceptam. Alias distinguere oportebit duplicem religionem: unam, quae reddat formaliter; aliam, quae praebeat cultum mere liberaliter; sicut inter homines, circa tribuendas pecunias, alia est virtus, quae solvendo debitum illas reddit; alia quae omnino liberaliter donat. Rursus intra rationem debiti plura objecta formalia distingui poterunt, sicut inter homines aliud est debitum gratitudinis, aliud fidelitatis, aliud justitiae ; quae in formalibus rationibus objectorum adeo distincta sunt, ut virtutes etiam distinguant ; ergo eisdem modis distingui poterit debitum respectu Dei, ita ut aliquod esse intelligatur omnino rigorosum ex speciali jure Dei ad talem rem vel aclioncm ; aliud vero ex gratitudine tantum, vel alio simili modo. Haec autem non censentur formalia in objecto religionis, cum illam non distinguant; ergo nec ipsa ratio debiti pertinet ad formalitatem objecti ejus.
2. Statuitur, proprium et adaquatum religionis munus esse reddere Deo delatum cultum. — Nihilominus communis vox omnium est, reddere Deo debitum cultum, esse proprium et adaequatum munus religionis, ut constat ex D. Thoma, in dicta quaest. 81, fere in omnibus articulis. Nam in prima, hac ratione dicit, appellatam esse religionem, quia alligari debemus Deo, tanquam indeficienti principio. Et in solutione ad 3, hoc munus religionis vocat specialem servitutem ad Deum; constat autem servitutem debitum intrinsece includere. Et in solutione ad 4, ait specialem rationem honoris et cultus Deo deberi, cui attendit religio. Et artic. 2 ait, ad religionem pertinere, reddere honorem debitum Deo: ubi Cajetanus advertit hunc esse adaequatum actum, seu materiam proximam religionis. Idem repetunt saepe D. Thomas et Cajetanus in caeteris articulis ; Soto, ibidem ; Aragonius, et alii, tum ibi, tum etiam supra, quaest. 57, artic. 4. Ergo signum est rationem debiti attendi formaliter in objecto religionis, seu (quoa idem est) formaliter intendi ab ipsamet religione, quando munus suum exercet. Ratione ostendi potest, nam munus justitiae est reddere debitum; religio autem est pars potestativa justitiae ; ergo. Praeterea ideo disimus Deum sub ratione primi principii objici religioni, ut in eo spectetur aliqua ratio, ob quam honor ei debeatur; ergo honor et cultus Dei non cadit in religionem, nisi ut ei debitus.
3. Declaratur magis proposita doctrina. — Declarari praeterea potest in huuc modum, quia homo nihil potest tribuere Deo per modum liberalitatis, quia cum sit servus, et omnia quae habet, vel operatur servus, sint magis domini quam sua, non potest liberalitatem circa dominum exercere ; quidquid ergo facit in obsequium ejus, facit per modum debiti, quia inter donationem, seu officium mere liberale, ac debitum, non est medium. Unde in hoc cernitur magna differentia hominis ad Deum, et hominum inter se ; propter quam inter homines, praeter virtutes ad alterum, quae solvunt debita, datur virtus liberalitatis ; respectu vero Dei nulla datur virtus quae in modo operandi, liberalitatem imitetur; tum quia liberalitas proprie dicta, ut respicit alios, videtur respicere utilitatem illorum, et versari in his rebus quae in eorum dominium transferri, vel in eorum commodum expendi possint ; haec autem respectu Dei locum habere non possunt ; tum etiam quia in modo operandi ita se habet liberalitas, ut in usu pecuniae, vel donatione alicujus rei, non consideret in altero conditionem aliquam, quae vel minimam rationem debiti personalis inducat ad talem donationem. Nunquam autem homo ita operatur circa Deum, et ideo dicimus, nullam esse virtutem hominis adDeum, quae in modo conferendi aliquid liberalitatem intendat. Cum ergo religio sit virtus per quam homo aliquid Deo retribuit, necesse est ut id faciat sub aliqua ratione debiti.
4. Debitum a D. Thoma, in legale, ac mo- rale dividitur. — Quomodo aliqui respondeant objectionibus. — Ad solvendas autem difhcultates priori loco positas, distingui solet duplex debitum , unum legale, et alterum morale, ex D. Thoma 2. 2, quaest. 80, ubi ait debitum legale esse, ad quod reddendum aliquis lege astringitur; morale vero, quod aliquis debet ex honestate virtutis, in quo dicit esse latitudinem, nam aliquando est tantum hoc debitum, ut sine illius observatione non possit honestas virtutis conservari, aliquando vero tale debitum solum confert ad majorem honestatem. Dicunt ergo aliqui debitum religionis non esse legale, sed morale, quod interdum potest esse necessarium ad honestatem morum, interdum vero solum ad melius esse, et ita satisfieri putant difficultatibus positis, quae ad summum probant hoc debitum non esse legale. Et confirmari ac declarari amplius potest haec responsio, quia reddere Deo illud legale debitum, formaliter ac proprie est virtutis obedientiae; ergo non pertinet ad religionem. Unde etiam quando aliquis audit sacrum in die festo, si opus illud formaliter consideretur solum ut praeceptum est, et sub illa ratione fiat, non proprie ex religione, sed ex obedientia fit; e contrario vero, si fiat formaliter ad reddendum Deo cultum illi debitum ratione suae excellentiae, est actus religionis. Superest ergo ut, cum dicimus rationem debiti pertinere formaliter ad objectum religionis, intelligendum sit de debito morali, quod per se separabile est a priori, et solet esse fundamentum ejus, ut in aliis etiam praeceptis, ac virtutibus videre licet. Sic enim dicunt Theologi moralia praecepta fundari in bonitate debita ipsis rebus vel actionibus, ac subinde quaedam opera esse prohibita, quia mala sunt, id est, quia carent bonitate debita; sunt ergo talia opera praecepta propter intrinsecam bonitatem sibi moraliter debitam ; sicut colere parentes, ideo praeceptum est, quia ex se bonum est, et moraliter debitum parentibus; est ergo morale debitum a legali distinctum, et prius illo; sic ergo potest attendi erga Deum per virtutem religionis.
5. Objectio insurgit. — Respondetur justa aliorum sententiam. — Dicet vero aliquis: hoc genus debiti moralis commune est omni virtuti, maxime quoad aliquos actus, qui natura sua habent bonitatem tam necessariam homini, ut ex illa sequatur obligatio praecepti, ut notavit Cajetanus infra, quaest. 10, art. 9, ad J, cum D. Thoma; ibi ergo nihil in hoc habet speciale religio, ut ei hoc debitum tribuatur tanquam pertinens ad formalitatem sui objecti. Responderi potest, hoc debitum morale spectandum esse juxta exigentiam materiae in qua virtus versatur. Nam revera omnis virtus aliquo modo versatur circa debitum, quia omnis virtus servat modum, speciem et ordinem, ut ex Augustino sumitur, quem hic D. Thomas, art. 2, citat, et ex ratione boni quam virtus per se respicit ; haec autem includunt aliquam rationem debiti, secundum convenientem proportionem unius rei ad aliam. Sed in hoc est diversitas inter virtutes morales, quae solum ad operantem, vel ad alterum pertinent. Nam priores solum respiciunt debitum secundum convenientiam talis materiae ad propriam naturam rationalem; posteriores vero respiciunt debitum secundum jus, vel conditionem alterius personae rationalis, vel intellectualis, considerata etiam conditione operantis comparatione illius. Et secundum hunc respectum ad alterum intelligitur ratio debiti, quando de his virtutibus loquimur. Variatur autem hoc debitum juxta conditiones, et proportiones personarum, et ideo, quatenus est hominis ad Deum, habet specialem rationem, quam virtus religionis formaliter respicit.
6. Concluditur debitum religionis esse legale. — Verumtamen, licet haec explicatio debiti moralis communis sit, tamen applicatio ejus ad virtutem religionis, et responsio etiam, juxta distinctionem datam, aperte est contra mentem D. Tbomae citato loco. Nam potius ibi distinxerat virtutes, quae non deficiunt a proprietate justitia in ratione debiti, ab illis quae in hoc patiuntur defectum. Et sub priori membro comprehenderat religionem, et totum illud pertinere dicit ad debitum legale; sub posteriori autem membro complectitur virtutes, quae solum reddunt debitum moraie 1n ordine ad alterum; debitum ergo religionis, ex sententia D. Thomae, legale est, non minus quam debitum justitia ad homines. Imo ex suo genere majus debitum est, sicut debitum pietatis inter homines legale etiam est, ut ibibem docet D. Thomas, et majus quam sit debitum justitiae ad homines, ut recte notavit Cajetanus, 2. 2, quaest. 57, artic. 4, et ibi Soto, et alii Doctores. Debitum autem ad Deum majus est quam ad parentes. Non dicitur autem hoc debitum legale, quia per legem constituatur, aut quia formaliter consideretur ut est obligatio legis et obedientia, ut in prio- ri responsione insinuabatur; sed dicitur legale, quia hoc debitum est, quod maxime attendunt leges reipublicae. Id enim quod hoc modo est debitum, unicuique debetur ex proprio jure invento in ipso; maxime autem interest bono reipublicae et paci ejus, ut hoc jus illesum conservetur. Religio ergo hoc modo reddit cultum Deo, jure proprio illi debitum, et ideo debitum ejus non utcunque morale, sed proprium et legale est.
7. Vera solutio propositee objectionis, et explicatur quale sit religionis debitum. — Ut autem difficultati positae satisfaciamus, advertendum est, quanquam hoc debitum non sit semper tale, ut ex eo nascatur in singulis actibus obligatio praecepti, tale tamen esse, ut per singulos religionis actus possit aliqua ex parte solvi et expleri: idque satis est ut talis virtus possit respicere rationem debiti. Sicut, verbi gratia, qui ex justitia aliquid debet, etiamsi solvat ante tempus pro quo obligatur, vere solvit debitum, et intuitu illius operatur; vel si in communi debeat aliquid, quod possit in hoc vel illo opere, vel in hac aut illa re praestare, quamvis spontanee hoc vel illud faciat, nihilominus debitum solvit, et intuitu illius operatur. Ita ergo intelligendum est fieri in actibus religionis, quamvis spontanei videantur. Neque inde fit ut materia, vel debitum religionis exhauriri possit, quia huic virtuti peculiare est, ut debitum ejus nunquam possit impleri solutione; tum quia debitum quodammodo infinitum est; tum etiam quia ipsa solutione crescit, nam per eam novum beneficium homini confertur. Quod non ita est in justitia ad hominem, nam per solutionem eius potest ita finiri debitum, ut locum jam non habeat justitiae exhibitio. Per actus autem religionis nunquam potest homo exhaurire debitum quod ad Deum habet, sive in gratiis agendis, sive in quolibet alio cultu deferendo.
8. Debitum religionis magis eaplicatur. — Aliter etiam potest hoc debitum religionis explicari, ut non tam intelligatur esse in exercitio actus, quam in specificatione illius. Dicitur enim actus debitus quoad exercitium, quando urget obligatio exercendi illum ; quae obligatio non semper conjuncta est cum honestate actus, quia raro sequitur ex illa praecise considerata, sed ex speciali praecepto, vel ex speciali necessitate. Quoad specificationem autem dici potest actus debitus alicui personae, quando talis persona, ratione suae excellentiae, vel alio simili titulo, jure suo postulat talem actum, qui licet non semper necessarius sit, tamen et aliquando esse potest, et saltem semper est necessarium non operari contra tale debitum.
9. Per haec igitur sufficienter explicata videtur assertio posita, et solutae difficultates omnes in principio posita praeter ultimam, quae in praesenti non potest sufficienter expli- cari. Postulat enim illa difficultas, an sub hac ratione generali cultus Deo debiti, contineantur variae rationes debiti, adeo diversae, ut sufficiant actus morales specie distinguere, et consequenter an ex his actibus diversi etiam babitus generentur. Utrumque autem horum commodius examinabimus in libris sequertibus.
On this page