Text List

On this page

Praeambulum

Prev

How to Cite

Next

Praeambulum

Praeambulum

LIBER SECUNDDUS. DE ACTIBUS RELIGIONIS IN GENERALTI.

De his actibus nihil in communi disseruit D. Thomas in d. q. 81; sed statim in q. 82, incipit agere de actibus hujus virtutis in particulari. Nobis autem, ad majus doctrinae complementum, majoremque claritatem, necessarium visum est pauca de his actibus generatim praemittere; sic enim postea in singulis brevior et facilior erit doctrina, meliusque ipsius virtutis essentia et unitas explicari poterit. Nam religio habitus operativus est, unde a suis actibus speciem sumit, sicut caeterae virtutes et potentiae. Breviter igitur prae oculis ponemus hujus virtutis actus, secundum generales rationes eorum ; singulo- rum vero considerationem secundum proprias rationes eorum postea suis locis irademus.

PrevBack to TopNext