Caput 1
Caput 1
De interioribus actibus proxime a religione elicitis.
1. Duplices esse solent virtutum moralium actus, interni, et scilicet, externi. Quoniam vero hae voces varias habent significationes, ut supra attigi, in praesenti, per internos actus solum intelligimus eos, qui proxime ac per se fiunt, vel fieri possunt ab ipso habitu, pro- ceduntque ex immediata inclinatione ipsius, quando ex habitu fiunt; aut, si illum praecedant, ipsum secum afferunt, vel efticiendo, ut in acquisitis, vel proxime ad illum disponendo, ut in infusis. Externos autem actus voco omnes illos qui non fiunt ab habitu, nisi mediantibus his prioribus actibus. In hoc ergo capite solum de prioribus agimus, de aliis dicemus postca; nam abstractior consideratio communis utrisque necessaria non est, neque utilis, quia non habent rationem communem, sed valde analogam, ut ex dicendis constabit, et ex generali doctrina actuum humanorum, quae traditur in 1. 2, q. 18, notum esse debet.
2. Interior religionis actus est coluntatis, supponens rationis judicium. — Dico ergo primo, interiorem actum religionis esse actum voluntatis, qui supponit superioris rationis judicium. Hoc notum est ex dictis de objecto et munere religionis. Nam ad cultum debitum Deo reddendum, duo necessaria sunt. Unum est, agnoscere tale debitum, ideoque judicare Deo esse reddendum. Aliud est voluntas solvendi tale debitum, exhibendo cultum illi proportionatum, et ex his duobus sequitur executio ipsius honoris et cultus, quae ad exterores actus jam pertinet. Primum pertinet ad intellectum, sive operantem per naturale lumen, sive per fidem, vel per prudentiam, de quo postea. In illo autem actu non consistit reiigio, sed est praevius ad religionem, sicut ad omnem virtutem moralem antecedit judicium de agendis in tali materia, cum quo judicio stat hominem non operari virtutem, si nolit, vel etiam contrarium operari, si velit, quamvis hoc moraliter non contingat sine aliquo defectu in ipso judicio. Et ita in praesenti materia potest quis recte judicare de cultu Deo reddendo, et illum non reddere.
3. Argumentum contra datam doctrinam de judicio rationis. — Respondetur ed argumentum D. Jacobi, c. 2. — Dices : quando homo circa hoc recte judicat, convenientem habet aestimationem de excellentia Dei; nisi enim hanc habeat, non potest recte judicare de honore illi debito; diximus autem supra ipsam debitam aestimationem de Deo esse quemdam cultum ejus; ergo qui illam habet, jam religionis actum exercet. Respondeo hic optime accommodari quod Jacobus ait c. 2: Qud proderit, si quis dicat, fidem se habere, et opera non habeat, nam et demones credunt, et contremiscunt ? Sic enim nos dicimus, ad officium religionis, existimationem parum pro- desse sine voluntate. Conveniens enim de Deo existimatio objective pertinet ad cultum religionis, formaliter autem non continebit cultum, nisi ex intentione honorandi et colendi Deum voluntarie exerceatur.
4. Posita assertio declaratur et probatur. — Relinquitur ergo ut internus actus religionis voluntatis proprius sit. Est ergo affectus quidam ad divinum cultum, qui si sit perfectus et efficax, erit voluntas illa, quae movet caeteras potentias ad exhibendum actus quibus colitur Deus. Probatur, quia hic est actus primus hujus virtutis, et ab illo caeteri manant; ergo hic est proprius internus actus ejus. Atque hoc confirmari potest ex ratione virtutis moralis, quae est ad alterum; nam ex propria materia habet ut ad voluntatem primo pertineat. Quod maxime verum est in virtute religionis, tum propter excellentiam personae, cujus honorem procurat; tum etiam propter ipsam rationem cultus et honoris, quae valde spiritualis est, et ideo nonnisi per rationem proponi, et per voluntatem intendi potest. Nec circa hanc partem difficultas ulla occurrit.
5. Probabile est dari actum religionis naturalem. —Dubitari vero potest an hic actus religionis naturalis sit, vel infusus seu supernaturalis, vel in haec duo membra sit distinguendus. Ad quod breviter respondeo primo, possiblle esse dari aliquem actum naturalem, quo voluntas, sola recta ratione naturali regulata, velit debitum cultum dare Deo, tanquam auctori et principio suae naturae. Nam per se loquendo hoc objectum naturali ratione cognosci potest; ergo honestas ejus naturalis est; ergo voluntas per naturalem actum potest illam velle et exequi. Antecedens est D. Thomsae, d. q. 81, a. 2ad 3et Cajetan. ibi, dicentium reddere Deo debitum cultum, esse de dictamine ratioms naturalis, licet determinatio ad hunc vel illum modum colendi Deum, sit ex lege divina vel humana, de qua re in 3 part. saepe dixi, tractando de sacrificio et Sacramentis. Hoc ergo satis est, ut honestus actus religionis possit esse naturalis.
6. Ad actum religionis naturalem an reguiratur specialis Dei gratia. — Nec modo disputo an requiratur aliquis modus gratiae, vel specialis providentiae Dei ad perficiendum talem actum cum omnibus requisitis circumstantiis ; nam haec quaestio communis est omnibus actibus moralibus, licet in hoc videatur habere nonnullam specialem difficultatem pro- pter majorem nobilitatem ejus. Nihilominus communis doctrina, quae de reliquis dari solet, in hoc etiam locum habet, quod nimirum per se, et ex ratione specifica talis actus, ad illum non requiritur gratia, quia licet nobilis appareat, non excedit nobilitatem voluntatis et rectae rationis naturalis, et hoc praecipue modo, dicimus illum esse actum naturalem. Ad illum enim lex naturae obligat, nam ob hoc Paulus, ad Roman. 1, Gentes reprehendit: Quia cum cognovissent Deum, non sicut Deum glorificaverunt, aut gratias egerunt. Lex autem naturalis nonnisi ad actus naturales obligat. Unde in natura integra, certum est potuisse esse talem actum per vires naturae. In natura vero corrupta, alia ratio est propter impedimentum peccati. Et saltem est verum non posse esse perfectum ex vero Dei amore super omnia, cum perseverantia, et sine admistione errorum et superstitionum, absque auxilio gratiae. An vero, supposita naturali cognitione veri Dei, possit semel aut iterum ille actus haberi sine speciali gratia, alia quaestio est, quae ad praesens non spectat.
7. Perfecta voluntas colendi Dewn fideli cutu est supernaturalis. — Secundo vero dicendum est voluntatem perfectam colendi Deum fideli cultu, esse per se infusam, atque in sua specie supernaturalem. Potest autem distinctio hujus actus ab alio, ejusque supernaturalitas ex triplici capite considerari, scilicet, ex parte Dei, ex parte materiae, et ex formali honestate, seu conformitate ad rationem. Primum patet, quia per actum naturalem colimus Deum ut principium naturae; per actum autem infusum, colimus Deum ut est primum principium gratiae et finis supernaturalis. Unde nostro modo concipiendi, apprehendimus Deum quasi sub excellentiis diversarum rationum et ordinum, quod satis est ad distinguendas voluntates colendi Deum. Secundum patet, quia materia, qua colitur Deus per actum mere naturalem, est tantum naturalis ordinis; materia autem posterioris voluntatis infusae, aliquando est supernaturalis, qualis est, captivare intellectum in obsequum Christi, 9 Corinth. 10, et in universum, actus fidei, spei et charitatis, quatenus aliquando possunt imperari ex voluntate colendi Deum. Item sacrificium, et sacramenta a Christo instituta, et similia materiam continent supernaturalem. Actus ergo voluntatis, qui circa illam versatur, si illi proportionatus sit, non est mere naturalis.
8. Firtutes morales acquisitee ab infusis dis- tinguuntur.—CTertium patet ex ratione communi omnibus virtutibus moralibus per se infusis, quae, juxta veriorem sententiam, ab acquisitis distinguuntur, etiamsi in eisdem materiis versentur, propter honestates diversarum rationum, quae in eiscerni possunt ex conformitate ad dictamen rationis naturalis vel rations supernaturaliter illuminatae, vel (quod perinde est) per conformitatem ad naturam rationalem secundum se, vel ad naturam elevatam per gratiam ad participationem divina naturae, ut videre licet apud D. Thomam 1. 2, quaest. 63, art. 3 et 4, et expositores ibi. Haec igitur distinctio in actibus religionis locum habet, quia, licet honestas religionis dicatur sumi per comparationem ad alium, scilicet Deum, non tamen excluditur comparatio et conformitas ad ipsum operantem, quem religio ordinat ad Deum, et ideo sicut in ipso homine quodammodo sunt dua formae diversorum ordinum, scilicet, naturae et gratiae, ita et honestates, et actus colendi Deum sunt ordinum diversorum.
9. Actus non esse supernaturales ex solis principiis.— Alii contenti sunt distinguendo hos actus ex parte principiorum, ita ut unus sit naturalis solum quia a naturali principio procedit , tanquam proportionatus illi; alius vero sit supernaturalis, quia procedit a principio supernaturali, etiamsi ex parte objecti nihil amplius, neque alio modo sit volitum per unum actum, quam per alium. Sed ( quidquid sit, an simpliciter sit possibilis talis distinctio actuum ) mihi nunquam visa est apta ad actus gratiae explicandos; tum quia nulla est necessitas, vel ratio exigendi supernaturales actus, quando ipsa objecta illos non requirunt, neque hoc est juxta providentiam debitam, et consentaneam rebus ipsis; tum etiam quia principia connaturalia his actibus sunt habitus, qui potias ex actibus distingui debent, quam e converso, loquendo de formali, seu essentiali distinctione et primaria; quamvis in existentia (ut sic dicam) distingui possit actus ex habitu, tanquam ex causa efficienti ; sed de hoc latius in materia de gratia.
10. Actus veligionis ex diverso modo tendendi in objectum distinguuntur. — Ahter dividi potest actus religionis utriusque ordinis, id est, tam infusus, quam naturalis, ex diversis modis, quibus voluntas solet tendere in bonum, vel averti a malo, nam eisdem modis potest religio operari circa suam materiam ; est enim eadem ratio. Illi autem modi operandi vel sunt communes appetitui sensitivo et rationali, ut amare, desiderare, delectari, vel includunt proprium modum appetitus rationalis, ut sunt intendere et eligere. Sic ergo potest religio habere actum amoris simplicis complacentiae in divino cultu per se spectato, et in honestate, quae in actu ipso colendi Deum inest, et consideratur. Potest item habere propositum et intentionem colendi Deum in omnibus, et ad hunc finem eligere media. Praeterea potest habere voluntatem, qua per modum usus activi applicet corporis membra , aut utatur aliis rebus, aut potentiis ad exercendum ipsum cultum Dei. Potest denique de ipso, et iu ipso actuali cultu delectari propter ipsum honorem Dei. Nam per omnes hos actus tendit voluntas in eamdem honestatem religionis, licet diverso modo propositam aut applicatam; omnesque illi actus ita sunt inter se connexi, ut unus ex alio oriatur, ideoque non est dubium quin omnes ad eamdem virtutem pertineant, quidquid sit de physica distinctione eorum inter se. Idemque dicendum est de actibus, quibus voluntas vult vitare malum immediate oppositum honestati divini cultus, seu quibus fugit carentiam illius boni.
11. Quomodo actus religionis ex parte materie distinguantur. — Circa hos ergo actus, quantum ad modum, et distinctionem formalem ex parte voluntatis, nihil speciale occurrit advertendum, sed applicanda est generalis doctrina, quae ex 1. 2 supponitur. Ex parte vero materiae licet considerare, quosdam actus voluntatis proxime imperare ipsum cultum Dei, ut est, verbi gratia, voluntas sacrificandi, vel orandi; alios vero solum imperare, vel eligere aliquid ordinatum ad cultum Dei, ut est, verbi gratia, mundare vasa quibus sacrificandum est. Nam, licet hae actiones, quae ad alias ordinari videntur, possint ab ipso operante immediate referri, ut per illas honorificetur Deus, et ut ipseemet sint signa subjectionis debitae et exhibitae Deo, nihilominus illa ordinatio est quasi extrinseca ex parte ipsius operantis; propria autem ratio honestatis in tali actione est, quod ordinatur ad aliam, in qua cultus consistit ; quod notandum est ad explicandas multas actiones religioni attributas, de quibus infra dicam. Sic etiam ex parte materiae distingui potest interior actus religionis, ut quidam sit prosequens bonum, alius autem fugiens, vel vitans oppositum malum : omnis enim virtus utrumque munus amplectitur; imo in universum omnis appetitus, servata proportione , utroque modo operatur ; imo omnis facultas agendi aliquid, resistit contrario, quantum potest.
12. Suboritur difficultas.— Hic vero suboritur difficultas, quomodo voluntas non perjurandi, seu non blasphemandi Deum, possit esse actus religionis ; hoc enim ex dictis aperte sequitur. Ratio autem difficultatis est, quia, respectu proximi, voluntas non inferendi contumeliam non pertinet solum ad observantiam, sed etiam ad justitiam commutativam, cui opponitur vitium contumeliae, ut patet 2. 2, quaest. 72. Et ratio est manifesta, quia alterum honorare non est ex debito justitiae, sed observantiae; non privare autem alium honore suo, est ex debito justitiae, sicut non auferre aliena ; aufertur autem honor per contumeliam, ideoque nolle contumeliam inferre, justitiae est; ergo multo magis erit opus justitiae non dicere convitium contra Deum, vel blasphemiam, vel aliquid hujusmodi ; ergo voluntas vitandi hoc malum non est virtutis religionis, (quae est quasi observantia respectu Dei ) sed justitiae.
13. Difficultas proposita eaxpeditur. Disput. de Justitia Dei, et in 4 tom., disput. de Virtute Penitentie.—hRespondeo primo hunc actum non esse justitiae commutativae ; haec enim ad homines, non ad Deum ordinatur, ut nunc supponimus, et aliis locis tetigimus. Si ergo talis actus ad aliquam justitiam pertinet, illa erit justitia hominis ad Deum, et longe altioris rationis ; deficiens quidem a proprietate justitiae quae est inter hommes, in facienda aequalitate, et in omnimoda distnctione, tam absoluta quam respectiva, inter eos inter quos versatur ; nam homo et est aliquid Dei, et aequale illi reddere non potest. Excedit tamen ille actus in ratione debiti, quia excellentius est jus quod Deus habet ad suum honorem et gloriam, quam quod habet homo , majorque injuria illi fit, cum privatur proprio honore, quam creaturae. Sicut detractio, seu falsum testimonium contra Deum , majorem rationem injuria habet, quam contra homines. Unde actus voluntatis quo homo statuit vitare omnem actionem, quae cedit in contumeliam, infamiam, vel aliam similem injuriam divini nominis, non ad justitiam commutativam humanam , sed ad altiorem virtutem pertinet, quam nunc sub religione comprehendimus , quia cum illa convenit in respectu ad alterum, quatenus ille alter semper est idem Deus , quem respi- cit media aliqua materia, nempe divino honore, quem aliquo modo custodit et procurat. An vero in hac latitudine objecti distinguendae sint plures virtutes ad Deum, in sequentibus explicabimus.
14. Actus a religione eliciti etiam ex parte motivi prozimi distinguuntur. — Ultimo , distingui possunt hi actus immediate a religione eliciti ex parte proximi motivi ; nam, licet hoc motivum respectu totius virtutis adaequate unum esse videatur, tamen ad diversos actus videtur applicari secundum rationes valde diversas, quales surt honorare Deum propter excellentiam quam in se habet, velle gratias agere propter beneficium collatum, profiteri illum esse auctorem omnis boni aliquid ab eo petendo, velle servare votum propter speciale debitum ex promissione contractum. Hujusmodi enim voluntates non tantum in materialibus objectis , sed etiam motivis proximis videntur differre. An vero tanta sit haec diversitas , ut sufficiat ad distinctionem specificam , dicemus cap. 4; prius enim de exterioribus actibus dicere necesse est.
On this page