Caput 2
Caput 2
Utrum praeter actus internos habeat religio actus externos, et qui illi sint.
1. Haec quaestio fere explicata est in superioribus, declarando materiam hujus virtutis, quia, ut dixi, proxima materia virtutis moralis, illius praesertim quae est ad alterum, et exteriores actus ejus, idem sunt, solumque sub diversis rationibus, vel habitudinibus sic denominantur : materia , quatenus subjicitur virtuti ; actus, quatenus ab illa efficiuntur. Ex his ergo manifestum est habere hanc virtutem aliquos actus exteriores, et hoc nomine, late illo utendo, appellari posse omnes illos circa quos versatur voluntas colendi Deum. Probatur, quia omnes illi sunt materia proxima hujus virtutis, quatenus in illis omnibus ratio cultus aliquo modo invenitur.
2. Qui actus internus possit dici cultus, qui cero non. — Et juxta hunc loquendi modum, hi exteriores actus distingul possunt: nam quidam sunt corporales, quidam vero spirituales. Rursus spirituales distingui possunt in actus intellectus, et voluntatis, nam utrisque coli potest Deus, ut infra dicetur, et latius dixi in 1 tomo tertiae partis. Hic autem cultus qui per actus mentis fit, communi usu interior potius appellatur, ut distinguatur ab illo qui exhibetur per actus corporis ; nos autem explicuimus proprium respectum, quem tales actus habent ad ipsam virtutem. Quanquam adverti potest, aliud esse loqui de cultu sub nomine cultus, aliud vero sub nomine actus ; cultus enim solum dicitur internus, vel externus, quia intus in anima, vel extra per corpus fit : uterque autem cultus dici potest actus externus ipsius religionis, quia sic denominatur per habitudinem ad virtutem, tanquam ad principium suum quodammodo extrinsecum, seu remotum. Actus autem ipse immediate procedens a religione, quem vocamus internum, non est proprie cultus, neque intrinsecus , neque extrinsecus, sed est affectus colendi, qui a cultu distinguitur, sicut actus a materiali objecto. Nihilominus saepe confundi solent hae voces, ita ut omnis cultus interior dicatur etiam actus interior religionis, quomodo nos saepe cum multis loquemur , advertendo illa duo non converti, quia non omnis actus internus potest dici cultus, sed ille tantum qui remotus seu imperatus est, nam alius, qui est propinquior et elicitus, non est cultus, sed affectus cultus, ut dixi.
3. Quomodo affectus colendi Deum, possit rationem actus et cultus simul participare. — Quanquam dubitari hic potest an ipsemet affectus colendi possit etiam induere rationem cultus, et consequenter an possit idem actus, qui proxime fit a religione, esse etiam materia ejus, ac demum simul esse actus proxime elicitus, seu internus, et externus, in priori, et rigorosa consideratione. Ad quae omnia breviter respondeo, unum et eumdem actum, per se simpliciter ac solitarie sumptum, non posse illas duas rationes simul induere, seu participare ; tamen si fiat reflexio unius actus in alium , posse. Patet prior pars, quia illae denominationes includunt conditiones oppositas, et includentes contradictionem, ut sunt immediate oriri a virtute , vel mediate: haec autem duo non possunt eidem actui solitarie sumpto ac per se convenire. Similiter esse objectum , et esse affectum immediatum ejusdem potentiae, vel virtutis animi, non potest eidem actui, per se ac nude spectato, convenire, quia virtus, per actum quem facit , tendit directe in aliquod objectum. Nec refert quod actus a voluntate elicitus per seipsum sit intrinsece voluntarius , ut obiter attigi, libro primo de Trinitate, et latius in 1. 2, Deo dante , dicemus. Nam est voluntarius, non per modum objecti et effec- tus, sed solum per modum actus, et implicite potius quam explicite ; unde id non satis est ut in praesenti talis actus denominetur cultus, quia non est voluntarius ut cultus, sed ut affectus colendi.
4. Quomodo ner reflexionem actus internus possat esse cultus.— Altera vero pars declaratur, quia non repugnat ex generali affectu colendi Deum, habere voluntatem sacrificandi aut communicandi, maxime quando deest opportunitas exercendi exteriores actus. Tunc ergo ex illo affectu possum Deo in cultum offerre ipsam voluntatem sacrificandi, vel communicandi. Illa ergo eadem voluntas et est affectus cultus externi, et est quidam internus cultus. Est item a religione proxime factus, quia versatur circa materiam ejus, et.est etiam imperatus ab eadem, medio illo priori affectu colendi Deum. Ac denique simul est actus proprius religionis, et materia ejus ratione prioris actus. Ratio vero a priori est, quia voluntas est reflexiva, et imperativa unius actus proprii per alium, nam vult velle seu amare, et hoc modo comprehendit actus suos sub materia sua. Et similiter potest habere duplicem respectum ad eumdem actum, scilicet, imperantis et elicientis. His autem modis potest operari intra materiam religionis, quia eadem est ratio de illa ac de aliis. Ob eamdem ergo causam, eadem religionis virtus illum modum operandi participat, et per unum actum sibi imperat alium, quem ipsa etiam elicit. Semper autem ratio cultus convenit tali actui per ordinem ad alium, cujus est objectum, et a quo in talem finem ordinatur.
5. Actus externi cultus ex parte materie in duo membra dividuntur. — Jam vero, ut aliud membrum propositum explicemus, actus colendi omnino externi sunt actus corporis, vel usus cujuscumque rei corporalis, circa quem per se et directe versatur affectus ipse colendi Deum; tum quia ille cultus non resultat ex alio actu, sed per illam directam voluntatem imperatur; tum etiam quia illi actus per se assumuntur in gloriam vel honorem Dei, tanquam signa per quae homo protestatur divinam excellentiam. Hic ergo cultus Dei exterior multiplex esse potest, juxta varietatem actionum quas explicatas reliquimus , tractando de objecto materiali : est enim eadem ratio.
6. Solum ut ea, quae tractanda sunt, prae oculis habeantur, oportet advertere hos actus ex parte materiae, in duo principalia membra distingui a D. Thoma, d. quaest. 81, art. 3, ad 2, et quaest. 89, in capite illius; quia possumus Deum honorare vel exhibendo illi aliquid, vel assumendo quasi ad nostrum usum aliquid divinum. Hic posterior modus exercetur in usu sacramentorum, in quo subjicitur homo Deo, ut sanctificatori suo, dc quo usu in tertia parte D. Thomae dictum est. Exercetur etiam hic modus in assumptione divini nominis ad confirmandum aliquid, ut per juramentum, vel aliquid simile.
7. Rursus prior modus honorandi Deum esse potest per varios actus. Quidam enim sunt, qui per membra corporis immediate exercentur, ut sunt genuflexio, capitis inclinatio, totius corporis prostratio, etc. Alii vero sunt qui per alias res externas exercentur, ut per sacrificia et oblationes, quae interdum fiunt immediate ipsi Deo: interdum vero mediate, propinque autem ejus ministris, ut decimarum, et primitiarum solutio. Praeter hos etiam est alius actus, qui duos complectitur. Prior est promissio alicujus rei facta Deo, nam per talem promissionem speciali modo ipsa res promissa exhibitur Deo in honorem ejus; alius est actus quo talis promissio impletur, et solvitur Deo debitum, per illam specialiter contractum. De quibus actibus postea in speciali dicendum est. Hic autem solum adverto illos interdum esse posse pure internos, regulariter vero ab hominibus exterius fieri, et ideo inter externos actus collocari. Oratio vero e converso ponitur inter actus internos, quia ibi principalius consummatur, licet in actum etiam exteriorem prodire possit et soleat.
8. Suboritur difficultas. — Difficultas vero circa dicta suboritur, quia motus appetitus sensitivi non videntur sub dicta numeratione comprehendi, et tamen illis possumus etiam uti ad colendum Deum; ergo non videtur sufficiens divisio. Major patet, quia illi actus spirituales non sunt, ut constat, nec sunt ita corporales, ut ex affectu colendi Deum directe imperari, aut in nobis excitari valeant. Minor vero patet, tum quia devotio est actus religionis, et tamen magna ex parte pertinet ad appetitum sensitivum; tum etiam quia appetitus sensitivus potest aliquo modo in Deum moveri, juxta illud Ps. 83 : Cor meum, et caro mea exultacerunt in Deum vivum ; ibi enim nomine cordis spiritualis appetitus , nomine carnis sensitivus appetitus intelligitur. At hic appetitus non movetur, nisi media phantasia proponente objectum; potest ergo phantasia aliquo modo illi proponere Deum; ergo possunt tales actus hujus inferioris portionis in divinum cultum et honorem referri.
9. Dupliciter voluntas ordinat motus appetitus , directe, scilicct, et indirecte. — Circa hanc difficultatem , adverto duobus modis posse voluntatem per affectum in Deum excitare , vel ordinare motus aliquos sentientis appetitus, scilicet, vel indirecte, et per quamdam concomitantiam, et sympathiam potentiarum, vel directe volendo talem actum, ita ut inferior actus sit objectum superioris actus voluntatis. Priori modo movetur appetitus, quando ex meditatione intellectuali rerum divinarum, et ex affectu voluntatis in Deum, excitatur in phantasia apprehensio aliqua, et repraesentatio earumdem rerum sub aliqua materiali forma vel habitudine, et consequenter insurgit in appetitu motus proportionatus affectui voluntatis, delectationis, vel tristitiae, timoris, aut desiderii, vel alius similis. Fit enim saepe hac motio appetitus, homine nihil de illa cogitante per intellectum, neque directe illam volendo per voluntatem, sed solum ex conjunctione potentiarum, quae in eadem anima corpori conjuncta radicantur. Posteriori autem modo movetur appetitus, vel phantasia, quando homo directe vult applicare internum sensum, seu cogitativam, ad cogitandum, prout potest, de rebus divinis, ut de Deo sub ratione benefactoris, aut alia simili, sub aliqua ratione materiali, et similiter movet appetitum ad aliquos affectus circa talia objecta exercendos. Quomodo etiam potest voluntas ex affectu religionis movere directe appetitum sensitivum, ut suo modo subjiciatur Deo, vel doleat, vel gaudeat, in ordine ad cultum ejus.
10. Suborta difficultas dissolvitur.— Quando ergo appetitus movetur priori modo, et elevatur aliquo modo ad exercendos suos actus ex affectu, et consideratione superiori divinarum rerum, tunc actus appetitus sub interiori cultu computantur tanquam accessorium sub principali. Posteriori autem modo imperati, pertinent magis motus appetitus ad cultum corporalem et externum , tum quia directe intenduntur et imperantur in ipso corpore; tum etiam quia tunc, moraliter loquendo, non separantur ab actibus externis corporis, ad quos fere semper ordinantur. Et ideo non oportunit hos actus ab interiori et exteriori cultu distinguere, nam sub illis sufficienter comprehenduntur.
On this page