Text List

Caput 2

Caput 2

Quomodo distinguatur religio a fide, spe et charitate.

CAPUT II. QUOMODO DISTINGUATUR RELIGIO A FIDE, SPE ET CHARITATE.

1. Ratio dubitandi. — Ratio dubitandi sumi potest ex Augustino, in Enchirid., cap. ? et 3, dicente, Dewm coli a nobis fide, spe et charitate ; ergo cum religio tantum sit ad colendum Deum, non est necessaria tanquam distincta ab illis virtutibus, cum dictum officium per illas sufficienter impleatur. Unde idem Augustinus, lib. 10 de Civitate, cap. 9, de dilectione Dei ait: Zic est Dei cultus, heec vera religio. Deinde de spe et charitate est specialis difficultas, quia vel in religione consideramus reverentiam quam Deo exhibet, vel affectum reverendi Deum. lIlla prior reverentia videtur ad virtutem spei pertinere sub una ratione, licet sub alia possit ad charitatem spectare; affectus autem ad charitatem omnino pertinet ; non est ergo necessarium distinctam addere virtutem. Minor quoad priorem partem probatur, quia reverentia Dei est quidam timor ejus, ex sententia divi Thomae 2. 2, quaestione 18, articulo secundo, ad primum. Timor autem est actus virtutis spet, ut alibi dixi, quatenus ejusdem virtutis est tendere in finem, et timere illo carere. Quod si timor est filialis, charitatis est actus. Quoad aliam vero partem, probatur eadem minor; quia ille affectus reverendi Deum est quidam amor ejus propter ipsum, sicut affectus quaerendi in omnibus gloriam et honorem Dei, actus est charitatis ejusdem Dei, quia est benevolentia ad ipsum propter ipsum; ergo nullus est affectus proprius religionis, qui non sit etiam charitatis. Religio ergo non dicit virtutem distinctam, sed continet et declarat veluti secundarium effectum charitatis, quae primo vult Deo intrinaeca bona; deinde etiam extrinseca, inter quae sunt cultus, timor, etc. Confirmatur, quia religio dicitur esse idem quod sanctitas; at sanctitas vera non est nisi charitas; ergo.

2. Unica assertio - religionis virtus a fide, spe et charitate distinguitur, saltem specie. — Dicendum nihilominus est, religionem esse virtutem a tribus Theologicis distinctam. Assertio est communis, et certa ex D. Thoma, dicta quaest. 81, art. 4 et 5, et caeteris theologis in 3, distinct. 9, ubi breviter de hac virtute disputant, et hoc ut certum supponunt. Et probatur facile ex dictis de objecto formali religionis, nam distinctio virtutum ex objecto proximo et formali petenda est; objectum autem proximum et formale religionis est diversum ab objectis illarum virtutum; ergo. Minor patet, quia si considerentur omnes he virtutes, ut tendunt in Deum, religio formaliter respicit in Deo excellentiam, sub ratione cujus dignus est supremo cultu et honore. At fides attingit Deum sub ratione primae veritatis; spes sub ratione maximi boni nostri; charitas sub ratione summi boni in se et propter se amabilis : quae rationes omnes sunt valde diversae ab ea quam observat religio. Item si consideretur in his virtutibus materia proxima, in religione semper est aliquid creatum, ut supra visum est; in illis vero tribus est Deus ipse; ergo.

J. Religio a fide quomodo distinguatur. — Melius vero hoc confirmabitur discurrendo per dictas virtutes singulas. Et primo de fide loqui possumus, vel quoad habitum quem ponit in intellectu, vel quoad illum quem requirit in voluntate. De primo nota est distinctio, quia fides, quoad illum habitum, est virtus intellectualis, religio est affectiva, seu appetitiva ; unde fides est in intellectu, religio in voluntate; est ergo clara distinctio. De secundo vero habitu, convenit ille quidem cum religione in subjecto proximo, quia uterque habitus est in voluntate; conveniunt item, quia uterque attingit aliquo modo Deum, ut objectum cai; unde uterque immediate versatur circa aliquam materiam creatam, seu circa aliquem actum humanum, quo mediante attingit Deum, et uterque respicit Deum ut objectum quo, seu formale talis materiae, ut de rehgione supra est ostensum, de alio autem habitu patet, quia Deus revelans, sicut facit res a se dictas credibiles, ita reddit fidem earum amabilem, et rectae rationi consentaneam. Differunt autem quia pia voluntatis affectio dum movet ac determinat intellectum ad credendum, non respicit in actu credendi honorem vel cultum Dei, sed veritatem infallibilem, sub testimonio Dei propositam per judicium. Quod intelligitur ex judicio quod antecedit illam voluntatem. Judicat enim homo credendum esse Deo dicenti, non quia Deus est dignus cultu et honore, sed quia est prima veritas testificans, quae digna est credulitate. Unde etiam inter homines aliud est esse fide dignum aliquem, quod habere potest, etiamsi sit infimus de plebe ; aliud vero esse dignum speciali observantia, quod requirit aliquam excellentiam. Est ergo clara distinctio religionis a fide quoad utrumque habitum ejusdem fidei.

4. Religio ab spe quomodo distinguatur. — Quod ad spem attinet, generalis et primaria differentia inter ipsam et religionem explicabitur in cap. seq., quae consistit in hoc, quod spes attingit Deum ut objectum quod, non autem religio. Illa vero, quae tacta est, sutficit, estque magis specifica, quod spes non attingit Deum ut superiorem, et excellentem formaliter; sed ut bonum summum sperantis. Unde cum spes confidit in Deo, vel sperat ipsum consequi, non id facit ut colat Deum, vel reverentiam exhibeat, sed ut in illum tendat, ut in bonum consequendum. In quo officio statim apparet longe diversa honestas, et ratio virtutis, quam sit in religione.

5. Recerentia quid sit, et a qua virtute. — Ad difficultatem autem tactam de actu reverentia , respondeo nomen hoc recerentie aequivocum esse, nam cum homo dicitur reverentiam exhibere Deo, tria ibi concurrere possunt, duo interiora, et unum externum. Primo enim interius concipitur aestimatio quaedam, per quam aliquis magnam reputat divinam excellentiam, et hoc fit per actus intellectus, vel fidei, vel sapientiae, aut scientiae. Secundo, inde nascitur in animo veluti fuga quaedam accedendi ad Deum, aut nimis familiariter tractandi cum illo, quae ad voluntatem spectat, et sine dubio timor quidam est, qualis erat in illis qui dicebant ad Moysen: Loquere tu nobis, non logquatur nobis Dominus. Tertio, hinc nascitur, ut tractando cum Deo, vel ad illum accedentes, signa aliqua illius aestimationis et timoris exhibeamus. Nomen ergo reverentie his omnibus tribuitur. Unde Henric., Quodlib. 10, quaestione sexta, et Paludan., in 3, distinctione nona, quaestioe prima, articulo primo, dicunt, revereri aliquem, esse bonum alicujus magmun reyutare, quod pertinet ad primum actum. Divus Thomas autem, dicta quaestione 81, articulo 2. ad 1, ait, revereri Deum, esse actum doni timoris ; unde sentit reverentiam consistere in actu secundo. At Cicero, lib. 2 de Invent.: Observantia, inquit, est, per quam atate, aut sapientia, aut timore, aut aliqua dignitate antecedentes reveremur et colimus ; et 1. 1 Offcior.: Adhibenda est (inquit) quedam reverentia adversus homines. Unde ad tertium illud, qnod proposuimus, significandum, videtur vocem illam usurpare. Atque ita expeditur facile difficultas ; nam reverentia sumpta primo modo non est actus a religione elicitus, sed a fide, vel alio dono intellectus. Secundo item modo, quamvis D. Thomas significet non elici a religione, sed ab speciali dono timoris, nihilominus probabile est, sub aliqua ratione elici a spe eta charitate, quod non obstat distinctioni barum virtutum a religione, ut per se constat. An vero reverentia illis modis accepta possit esse actus imperatus a religione, in superioribus tactum est, et paulo inferius in hoc capite dicemus. Esto tamen sit actus imperatus, non sequitur quod religio non sit virtus distincta, quia una virtus imperare potest alteri ase distinctae. Addo insuper aliquem timorem reverentialem posse esse elicitum a religione, sub diversa tamen ratione. Nam charitas timet accedere ad Deum indebito modo, ne illum offendat; spes, ne privetur Deo, et poenam incurrat ; religio, ne deficiat in debito cultu Dei. Sic abstinere a frequentia communionis potest esse actus religionis, et ab ea elicitus, sicut odisse irreverentiam Dei. Reverentia item tertio modo sumpta, est actus religionis. Et sic dicit D. Thomas, dicta solut., ad 1, ad religionem perLinere, facere aliqua propter divinam reverenligm, id est, exhibere signa interioris aestimationis, et timoris divini, quae etiam nomine reverentiae significantur. Reverentia vero. hoc tertio modo accepta, non significat solum actum internum praecise spectatum, sed ut procedit ab affectu accedendi ad Deum cum talibus signis, vel tali modo, qui consentaneus sit aestimationi quam de illo habemus. Et hic affectus non est spei, nec charitatis, sed religionis, immediate ab ea elicitus ; exterior vero exhibitio signorum est actus exterior, vel eli- citus, vel prosime imperatus ab eadem religione.

6. RReligio quomodo a charitate distinguatur. — Venio ad charitatem, de qua non est dubium quin nullum commercium habeat cum religione, quoad officium amandi Deum propter se ipsum, volendo illi omne intrinsecum bonum quod habet, seu est. Difficultas vero est de charitate, quoad amorem quem Deo exhibet, volendo illi etiam externa bona, quae praecipue sunt honor, adoratio et gloria Dei; cum enim affectus exhibendi Deo haec eadem bona pertineat ad religionem, videntur quoad hos actus non distingui, et consequenter nomine religionis non significari virtutem a charitate Dei distinctam, sed sighificari eamdem charitatem sub inadaequato quodam conceptu, scilicet, quatenus est veluti quaedam beneticentia in Deum. Sicut beneficentia ad proximum non est alia virtus ab amicitia illius, sed dicit illam, ut afficit hominem ad benefaciendum amico.

7. Verumtamen ex hac ipsa comparatione ad res humanas, illam amplius expendendo, intelligetur facile distinctio, et solvetur difficultas tacta. Nam, esto amicitia humana vel charitas erga proximum sit benefactiva, hoc non impedit quominus justitia, gratitudo et observantia, quibus proximo etiam aliquod bonum conferimus, et conferre volumus, sint virtutes distinctae a charitate proximi, seu amicitia et beneficentia. Ita vero comparantur charitas, et religio ad Deum, sicut amicitia et justitia ad proximum. Nam charitas Dei amicitia quaedam est cum illo, ut constat 2. 2, quaestione 23. Et religio est quaedam justitia, et observantia ad Deum, ut infra dicemus. Amicitia itaque per se primo respicit benevolentiam personae, cui vult bonum formaliter, ac praecise propter bonum ejus; justitia vero intendit reddere alteri jus suum; quod quidem quamvis reipsa cadat in bonum vel commodum ejus cui fit solutio, justitia tamen ipsa formaliter non attendit hoc bonum vel commodum, sed honestatem, quae in constituenda aequitate per talem solutionem invenitur. Ita ergo distinguetur charitas a religione, etiam in his actibus, in quibus videntur circa eamdem vel similem materiam versari. Nam si aliquando charitas amat divinam gloriam, et honorem, illud ipsum est ex amicitia, et benevolentia ad ipsam personam Dei, neque in eo attendit honestatem, quae est inreddendo debito, sed hoc solum quod sit aliquo modo bonum Dei, quem propter se diligit, tan- quam vera amicitia ad Deum ipsum. Religio autem in divina gloria procuranda aut reddenda, respicit divinam excellentiam, et debitum quod ex illa nascitur, ut supra satis declaratum est.

8. Prima expositio verborum Augustini. — Ad rationem ergo praecipuam dubitandi, ex dictis satis responsum est. Testimonium vero Augustini ibi adductum varie exponitur. Primo, D. Thomas dicta quaest. 81, art. 5, ad1, respondet sensum Augustini esse, fidem, spem et charitatem generare in nobis verum cultum Dei, ita ut sensus sit causalis, his nimirum virtutibus coli Deum, non quia ipsae eliciant cultum Dei, sed quia generant et inducunt illum, vel illuminando, vel imperando. Eodem modo intellexerunt Augustinum Durandus, 3, d. nona, quaestione prima; Marsil., quaestione octava, artic. 1, dub. 3. Et quidem sententia verissima est in se: quod vero fuerit sensus Augustini, non audeo dicere, quia in cap. 2 expresse interrogat quomodo colendus sit Deus, et respondet in cap. 3: Fide, spe et charitate ; et in c. 6 repetit: Ila tria, per qua colendus est ; non ergo agit de principio et causa cultus, sed de ipso cultu, et de modo et actibus quibus Deus colendus est, quia in eis verus cultus continetur. Existimoque, cum Augustinus fidem, spem et charitatem numerat, non solos actus internos ab his virtutibus elicitos intelligere, sed etiam omnes actus quacumque ratione ab his virtutibus procedentes comprehendere, ut in altero loco, lib. 10 de Civitate, cap. 6 et 9, clarius constat.

9. Altera eapositio. — Aliter ergo idem D. Thomas, in 3, d. 9, q. 1, artic. 1, quaest. 3, respondet, coli Deum fide, spe et charitate, tanquam actibus quibus religio utitur, seu quos imperat ad colendum Deum, quia ipsi continent in se quasi materialem cultum Dei supremum omnium, licet formalis intentio ejus sub ratione cultus ad religionem pertineat. Sicut contritio ex charitate est nobilissimus actus panitentie, licet intendere illum sub ratione recompensationis sit specialis virtus poenitentiae, et non charitatis. Unde constat non esse inconveniens, actus theologicarum virtutum a moral aliqua imperari, etiamsi ilae perfectiores sint. Quia hoc imperium non est nisi motio seu applicatio ad actum proprium propter finem alterius virtutis, quae applicatio potest fieri ex libertate voluntatis, etiamsi ex natura rei necessaria non sit, atque ita potest virtus inferior uti actu supe- rioris virtutis ad suum finem, propter proportionem quam ad illam habet. In quo nulla est inordinatio moralis, sed potius quoddam augmentum perfectionis, saltem extrinsecum et accidentarium, quod in divinam gloriam tandem ordinatur.

10. Proposita D. Thome explicatio ab aliquibus impugnatur. — Nihilominus haec expositio aliis non probatur, tum quia non est de mente Augustini ; tum etiam quia falsam continet doctrinam. Putant enim non posse fieri, ut actus fidei, spei et charitatis a religione imperentur in Dei cultum. Non quia religio non possit imperare actus perfectissimarum virtutum, id enim non repugnat, ut ostensum est, sed quia oportet, quando sic imperat, ut actus imperatus habeat proportionem, et aptitudinem ad finem religionis, propter quem imperatur. Actus autem fidei, spei et charitatis de se non sunt apti ad cultum religionis, quia non continent notam subjectionis ex parte colentis, nec significationem, vel testificationem divinae excellentise, et recognitionis ejus. Unde Bonav., 3, d. 9, art. 2, quaest. 9. ad 1 et 2, ad Augustinum respondet, locutum fuisse late de cultu, non prout pertinet ad specialem virtutem religionis. Distinguit enim ibi triplicem acceptionem cultus, communis, proprii et propriissimi. Primo modo significat omnem actum virtutis relatum in Deum, ut in finem. Secundo, significat actus quibus unimur Deo ut objecto immediato, ut sunt actus fidei, spei et charitatis. Tertio, significat actus qui fiunt specialiter in honorem Dei, et testimonium excellentiae divinae. Ait ergo Augustinum locutum fuisse in secunda significatione.

11. D. Thomae responsio propugnatur ut verissima. — Ego vero in 3 part., tom. 1, ostendi, posse religionem imperare actus theologicarum virtutum in peculiarem et maximum ac propriissimum Dei cultum, quod etiam D. Thomas, dicta q. 81, articulo 8, satis significavit, dum universaliter tribuit sanctitati (quam idem esse cum relgione docet, ut statim dicemus) posse imperare actus omnium aliarum virtutum. Ubi Cajetanus expresse id docet de actibus theologicis : imo tunc ait religionem mereri nomen sanctitatis, quando imperat unionem cum Deo pertalesactus; art. item 6, ad 1 et 2, ejusdem quaestionis, sine limitatione dicit religionem esse virtutem universalem in imperando alis, et omnia opera virtutum omnium, ut sunt ex imperio religionis, esse quaedam sacrificia. Sub qua universali locutione actus theologieos, etiam ipsius charitatis, comprehendit, sicut et Augustinus, quem refert et exponit. Idem tenet Gregorius de Valent., 3 tom., disput. 6, quaest. 1, puncto 2. Et uterque utitur argumento ex voto sumpto, quia actus virtutum theologicarum possunt esse materia voti ; ergo possunt imperaria religione. Quam rationem aliqui putant intirmam, quia sine promissione non possumus affectum reverentiae attribuere his virtutibus, sicut nec aliis extra religionem; at facta promissione, jam habet locum in tali actu promisso affectus fidclitatis ad Deum, quem religio ibi exerceat. At profecto argumentum satis firmum est, quia non solum pertinet ad religionem implere promissionem circa illos actus, postquam facta est, sed etiam promittere illos; nam ipsemet actus vovendi religionis est: in vovendo autem non cernitur affectus fideTitatis, sed cultus ; ergo materia illa, quae potest sub votum cadere, non potest esse inepia ad cultum. Nec video quid desit actibus theologicarum virtutum, quominus assumi possint ut notae reverentiae et submissionis, ac cultus. Quia, eo ipso quod per fidem captivatur intellectus in obsequium Dei, est aptissima nota subjectionis et submissionis. Idemque est de aliis. Quapropter licet affectus colendi non pertineat ad virtutes has, nec ad alias extra religionem (hoc enim nullus dicit), tamen actus theologicarum virtutum aptissimi sunt, ut ex affectu colendi Deum, et tanquam testimonia excellentia ejus, Deo offerantur.

12. Hac ergo veritate supposita, recte juxta ilam Augustini verba intelliguntur, quia et intentio totius operis et verborum proprietas optime huic sensui accommodantur. Et ideo in alio loco, de Civitate, semper loquitur de actibus harum et aliarum virtutum, non secundum se, sed ut in Deum referuntur, et hoc modo vocat illa sacrificia, non ut sacrificium dicitur de quodam peculari signo externo divini dominii, ut infra videbimus, sed ut dicitur de omni cultu Dei ex vera religione profecto. Ac denique licet illam expositionem Bonaventura admittamus, et ilas varias significationes cultus ( quamvis non omnes videantur satis usu recepta), nihilominus ex illis, et ex dicta interpretatione intelligi potest, in actibus theologicarum virtutum esse sufficiens fundamentum, ut a religione imperari possint ex affectu cultus; ideo enim dicuntur esse proprii cultus de se, licet non propriissimi, quia de se non habent formalitatem illam, quae est in affectu colendi, habent tamen quasi in actu exercito ipsam Dei reverentiam, et quamdam subjectionem ad ipsum, ratione cujus possunt ex affeetu formali cultus imperari. Ex quo tandem patet hinc non sequi identitatem inter religionem et has virtutes, sed potius inde distinctionem illarum inter se clarius innotescere.

13. Religio qua ratione sanctitas dicatur. — Superest ut de sanctitate, quod in ultima confirmatione petebatur, pauca dicamus, propter divum Thomam, dicta quaestione octogesima prima, articulo octavo, ubi docet sanctitatem speciali ratione significare religionem ipsam, quod pertinet magis ad usum et etymologiam vocis, quam ad rem novam explicandam; nec dubitari potest quin, juxta proprietatem vocis latinae, sanctitas ad religionem pertineat ; nam proprie dicitur sancte fieri, quod religiose fit, ac promde sanctitas propriissime dicitur de ipsa religione, sub diversa consideratione, seu appellatione, nam religio vocatur ut praebet cultum Deo, sanctitas vero quatenus mentem purificat, et disponit ( imperando etiam ad hunc finem actus aliarum virtutum) ut firmius conjungatur Deo ;iubi obiter notare licet, pro his quae diximus, religionem non tantum posse imperare actus aliarum virtutum, ut continent cultum materialem, sed etiam ut bene hominem disponant ad colendum Deum. Quod usu satis constat ; nam homo affectus ad orationem temperate comedit, ut sit ad orandum melius dispositus. Tunc ergo abstinentia a religione imperatur, existimoque religionem, ut officium sanctitatis exercet, imperare actus theologicos, ut supremum cultum, alios autem morales regulariter imperare, ut dispositiones ad cultum. Sic ergo religio sanctitas est.

14. Nomen sanctitas varias habet significationes juxta D. Augustiuum. —Oportet tamen advertere hanc vocem sanctitas varias habere significationes, ut notavit Augustinus sermon. 14 de Verbis Apostoli, circa finem, et attigimus in primo tomo tertiae partis, disp. 18, sect. 1. Sumpta vero sanctitas, prout attribuitur homini , et ad animam veramque ejus salutem refertur, generalius sumi solet pro ipsa gratia, vel justitia, per quam formaliter sanctificamur. Quid enim proprius sanctitas dici potest, quam illud quo proprie sancti efficimur? illud autem est gratia, seu justitia. Et hoc sensu videtur dixisse Paulus, ad Hebr. 12: Pacem habete cum omnibus, et sanctimo- niam, sine qua nemo videbit Deun. Similiter Concilium Tridentinum, sess. 5, c. 1, in hoc sensu dicit, Adam in Paradiso sanctitatem, et justitiam, in qua eonstitulus fuerat, amisisse ; et c. 2 subdit, acceptam a Deo sanctitatem et justitiam, sibi et nobis perdidisse. Hanc autem sanctitatem declarat postea, in sess. 6, consistere in gratia et donis Spiritus Sancti, et ideo, c. 7, justificationem sanctificationem appellat ; quia nimirum ipsa justitia sanctitas est, qua Deus nos sanctificat, signans, et urgens nos Spiritu promissionis Sancto. Et in eodem sensu dixit Basilius, lib. de Spiritu Sancto, sanctificationem non esse absque Spiritu Sancto, ita ut angelici spiritus suapte natura sancti non sint, sine communicatione Spiritus : Alias, inquit, nihil ab ipso Spiritu Sancto differrent. Augustinus vero, lib. de Salutaribus docum., c. 9, dixit, sanctitatem in operibus justitiee positam esse ; quod intelligendum est de justitia christiana et ad Deum relata.

15. Nomen sanctitas religioni et charitati commune est. — Hinc ergo charitas merito etiam dici potest sanctitas animae; nam Augustinus dixit, libr. de Natur. ct grat., c. 42: Charitas est verissima, plenissima, perfectissimaque justitia ; habet enim semper adjunctam secum gratiam, et caetera dona. Nam si religio vocatur sanctitas, eo quod aliarum virtutum opera ad Dei gloriam referat, majori titulo potest charitas hoc nomen sibi vendicare, quia aluori modo refert omnes virtutes et ipsam religionem in Deum, et quia illa est quae praebet majorem firmitatem, et animi puritatem ad ipsum divinum cultum praestandum. Itaque fatemur hoc nomen commune esse religioni et charitati : negamus tamen inde sequi, illas esse ceamdem virtutem, quia vel aequivoce de illis dicitur, vel solum quatenus aliquo modo conveniunt in tendendo ad Deum, et ordinando ad illum caetera virtutum opera, quae ratio generica est, et non specifica.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 2