Text List

Caput 3

Caput 3

An religio sit virtus theologica vel moralis.

CAPUT III. AN RELIGIO SIT VIRTUS THEOLOGICA VEL MORALIS.

1. Ratio dubitandi proponitur. — Quamvis jam constet religionem non esse aliquam ex illis tribus virtutibus theologicis, adhuc dubitari potest an theologica sit, et cum illis virtutibus sub tali genere proximo constituenda. Ratio dubitandi esse potest, quia videtur religio habere quamdam specialem commu- nicationem, seu convenientiam cum virtutibus theologicis, ratione cujus solet illis annumerari, et ab aliis moralibus condistingui; sic enim D. Thomas 2. 2, quaest. 30, art. 4, cum misericordiam praefert omnibus virtutibus moralibus, non videtur sub iliis comprehendere religionem, nec quaest. 58, art. 12, ubi similiter loquitur de justitia legali; ergo videtur religio ad altius virtutis genus pertinere, quod esse non potest nisi theologica virtus. Quod sic declaratur; nam virtutes theologicae illae sunt, quae hominem ipsi Deo conjungunt; talis autem est religio: ergo. Patet minor, quia religionis munus est, totum hominem consecrare Deo; ideo enim devotio ponitur praecipuus religionis actus, et religio ipsa hac ratione sanctitas appellatur, ut vidimus; ergo vere et proprie unit nos Deo. Cur ergo non erit theologica virtus?

2. Argumenta quae suadent religionem esse theologicam virtutem. — Argumentum primum. — Argumentum secundum. — Tertium. — Solet responderi non unire nos Deo immediate, sed mediante aliqua materia creata, seu actione distincta ab affectu ipsius virtutis; de ratione autem virtutis theologicae esse ut uniat nos Deo immediate per actum internum proxime a se elicitum. Sed contra hoc insto, discurrendo per singulas virtutes theologicas. Nam fides theologica virtus est, etiam quoad habitum quem ponit in voluntate ; et tamen ille habitus non attingit Deum immediate, sed mediante alia actione distincta ab affectu proxime elicito ab illo habitu, qui est pia affectio, non immediate ad Deum, sed ad credendum Deo; ergo. Major probatur, quia fides habet quod sit virtus proprie a voluntate, nam inde habet quod actus ejus honeste et libere fiat; ergo si habitus voluntatis non est virtus theologica, nec fides erit absolute theologica virtus. Praeterea de spe est vulgare argumentum, quia non attingit immediate Deum, sed mediante beatitudine formali, per quam ipsi uniri speramus; et ita non unit nos Deo ipsi per suum proxsimum affectum, sed beatitudini qua illi unimur, quae beatitudo aliquid creatum est. Tandem charitas non solum est virtus theologica, quatenus amat Deum in se, sed etiam quatenus amat Deo gloriam, et honorem propter ipsum, quia per hoc etiam amat Deum ipsum in se. Unde talis amor respectu Dei est benevolentiae, licet respectu honoris et gloriae Dei, sit concupiscentiae.

3. Assertio prima : religio non est virtus theologica.—Nihilominus dicendum est, religionem non esse theologicam virtutem. Ita docet D. Thomas dicta q. 81, art. 4 et 5; et ibi Cajetanus; et omnes Theologi communiter in 3, d. 9; et supposita doctrina praecedentis capitis, sumitur ex communi sensu Ecclesiae, quia virtutes theologales tres tantum esse creduntur, de quibus propterea singulariter dixit Paulus: Nunc autem manent fides, spes et charitas, tria lec. Rationem aliqui conantur desumere ex sola ratione formali objecti, quae debet esse Deus sub aliqua ratione increata. Sed hoc satis non est, quia religio etiam habet pro objecto formali Deum ipsum, id est divinam et increatam excellentiam ; illa enim est ratio sub qua religio praebet cultum, vel adorationem, ut aperte docet D. Thomas, hic, art. 4, ubi ex speciali ratione excellentiae divinae colligit propriam et specialem rationem virtutis religionis, et distinctionem ejus ab aliis virtutibus. Est ergo illa ratio formalis objecti hujus virtutis, quod etiam ex superius disputatis constat; ergo si ad rationem virtutis theologicae sufficeret ut respiciat Deum ipsum, ut objectum formale sub aliqua ratione increata, nihil deesset religioni, quominus virtus theologica sit.

4. Qua sint ad theologicam virtutem necessaria. —Addendum ergo est, quamvis hujusmodi formale objectum sit necessarium ad virtutem theologicam, non tamen esse sufficiens, sed oportere ut etiam proxime et immediate attingat Deum ut objectum quaod. Quia, ut perfecte et simpliciter sit virtus divina, necesse est ut utroque modo Deum atUngat, id est, quod in illo nitatur tanquam in objecto formali, et quod nos immediate conjungat Deo ut ultimo fini, et primo principio, quod spectat ad objectum proximum et immediatum, ut sumitur ex D. Thoma supra, et 1. 2. q. 62, art. 1, 2 et 4. Religio vero, licet nitatur Deo et excellentise ejus, ut objecto formali, non tamen nos illi immediate unit ut objecto quod, et ideo non est theologica virtus. Quod a simili confirmari potest esemplo poenitentiae et obedientia, quae hac ratione non sunt theologicae virtutes.

5. Denique potest declarari in hunc modum. Nam excellentia divina ita est formalis ratio objectiva religionis, ut tamen non sit objectum quod immediate vult ipsa religio, quia velle Deo ipsam excellentiam potius est effectus charitatis, quam religionis: velle autem illam alteri quam Deo, non esset actus virtutis. Solum ergo respicit divinam excellentiam medio honore, vel cultu, quatenus, scilicet, ratione illius Deus sic honorabilis est, et ab illa talis honor habet quod sit honestus, et debitus Deo, quod secus est in omnibus virtutibus theologicis. Quod in fide est clarum, nam illa ita credit primae veritati, ut credat etiam ipsam primam veritatem esse, vel infallibilem esse, vel quid simile. In chariiate etiam est manifestum, quia ita nititur bonitati divina in amando, ut illam etiam amet ipsimet Deo, et ita per se primo amat Deum ipsum. Idem denique est in spe; nam ita sperat aliquid a Deo, ut primo et principaliter speret, et amet ipsummet Deum tanquam summum quoddam bonum ejus qui illum et in illo sperat. Quia tamen hoc bonum non est, (ut ita dicam) actuale bonum ipsius hominis, nisi ei uniatur et conjungatur, ideo non speratur tale bonum, quin simul speretur possessio ejus; sicut amatur calor unitus et pecunia possessa, amor vero non tendit immediate ad solam unionem vel possessionem, sed maxime ad calorem vel pecuniam ; quod tamen non ita est in religione, quae tantum respicit Deum, ut terminum cultus, non ut bonum, quod immediate amet, ut declaratum est.

6. Secunda assertio, religionem esse virtutem moralem. — Solvitur objectiuncula ex D. Thoma et Durando.—Atque hinc a suflicienti divisione concluditur, religionem esse virtutem moralem. Quia virtus voluntatis sufficienter dividitur in theologalem et moralem; ostensum est autem non esse theologalem ; ergo est moralis. Atque est haec communis sententia. Solus Durandus, in 4, dist. 14, quaest. 2. dixit partim esse moralem, et partim quasi theologicam, quod exponens n. 7, ait latriam non esse pure moralem, quia non potest exire in actum suum, nisi praeviis actibus virtutum theologicarum, ostendentium objectum sub circumstantiis ad quas ratio naturalis non possit attingere. Sed hoc non recte dicitur, nec ipse Durandus, in 3, d. 9, ita loquitur, sed absolute moralem eam vocat, sicut revera est, quia nulla est virtus, quae in sua essentiali ratione non habeat puram naturam virtutis morahs, vel theologicae. Neque ratio Durandi est alicujus momenti, quia rehgio operari potest ex proprio motivo sine imperio charitatis, vel spei, et religio infusa solum indiget proxima directione prudentia infu- sae. Quod autem supponat fidei fundamentum, non est contra rationem virtutis moralis, sed commune est omnibus infusis. Sed objici potest, quia virtus moralis consistit in medio, religio autem minime, quia nunquam potest homo tantum reddere Deo, quin plus debeat. Respondetur ex Divo Thoma, dicta quaest. 81, art. 5. ad 3, et Durando, 3, dist. 9, quaest. 1, ad 2, mediumrreligionis imitari medium justitiae, quod est aequalitatem constituere. Quia tamen non potest illam attingere, servat eam prout potest, servata proportione ad conditionem hominis et Dei, ita ut et Deum deceat, et hominis conditionem non excedat.

7. Solutio prima, in qua asseritur piam affectionem , moralem esse virtutem. — Ratio dubitandi in principio posita ex dictis soluta est. Ad instantias vero factas de tribus virtutibus respondendum est. Ad primam de fide, nego habitum piae affectionis, qui est in voluntate ad credendum, esse virtutem theologicam, quia revera ille habitus per se spectatus plus habet virtutis moralis quam theologicae. Neque inde fit fidem in ratione virtutis non esse theologicam ; quia fides proprie et per se est virtus intellectualis, et sub ea ratione esr virtus theologica, non secundum eas denominationes morales, quas habet ab actu voluntatis. Adde quod, sicut actus credendi, ut includit affectum et assensum, est moraliter unus actus, qui simpliciter est theologicus, quia per aliquid sui immediate attingit Deum ut objectum, ita etiam virtus fidei est suo modo moraliter una, ut constans ex habitu piae affectionis, et luminis intellectualis; et illa est simpliciter theologica, quia per actum suum immediate attingit Deum, ut objectum. Neque quoad hoc aquiparatur illi religio; quantumcumque enim actus voluntatis cum actu intellectus per modum unius conjuugatur, nunquam attingit Deum ut objectum, ex vi et influxu religionis, sed solum ut terminum cultus. Nam si per actum petitionis, contemplationis, aut similem, attingitur Deus ut immediatum objectum, id semper provenit aliunde, scilicet, quia ille actus vel est fidei, vel alterius similis virtutis, ut supra tactum est, et disputando de oratione latius dicemus.

8. Solutio secundi argumenti. — Ad secundam diflicultatem de spe, communis responsio est, virtutem spei immediate attingere Deum in se, quia ipse est summum bonum nostrum, quem nobis amamus per illam eamdem virtutem, atque etiam speramus ut mer- cedem potissimam nostrorum meritorum. Nec refert quod non speremus illum, nisi sperando simul visionem, tanquam possessionem iliius boni, quia non propterea spes attingit Deum mediante visione, sed utrumque immediate, ut bonum possessum, et id quo possidetur. Quae duo quasi componunt unum finem, ex formali et objectivo conflatum, ut latius in Metaphysica, et in 1. 2 iraditur. Neque est simile de religione, ut dictum est, quia non Deum immediate amat, sed ut reddatur cultus Deo. Nec Deus, ut cultus, potest proprie dici immediatum objectum religionis, quia ibi involvitur denominatio ab exteriori actu religionis, qui est prosimum objectum ejus, non vero Deus ipse secundum se.

9. Solutio tertii argumenti, qua etiam ostenditur virtutem theologicam non operari in omnibus actibus qua talem. — Intertia instantia de charitate, petitur an charitas, ut amat gloriam Deo, exerceat proprie officium virtutis theologicae ex parte objecti quod, ita ut illud sufficiat, etiamsi per impossibile perfectior modus attingendi Deum praescindatur. Ut autem intelligatur interrogatio, est advertendum, vitutem theologicam non in omnibus actibus suis operari (ut sic dicam), quatenus theologica est, quoad objectum materiale, quia non semper operatur circa illud objectum a quo theologica denominatur; ut charitas, amando proximum, non operatur theologice, et sic de aliis. Et ratio est, quia virtus non denominatur theologica ex adaequata materia, sed ex primario objecto, quod proxime et per se attingit, quod est Deus. Hinc ergo oritur dubium, quando ex charitate amamus gloriam Deo, an ille actus possit dici proprie et formaliter theologicus, ex ea parte qua est amor benevolentiae Dei, quamvis illi solum amet bonum extrinsecum creatum, et ex illa parte, qua est amor concupiscentia ipsius gloriae Dei, deficiat a ratione, et excellentia virtutis theologicae.

10. Resolutio subortae dubitationis. —In hoc ergo dubio utraque pars videtur probabilis, et facile defendi posset. Nam quod ille atfectus proprie theologicus non sit, probare videtur difficultas tacta, retorquendo argumentum ab actu religionis ad actum charitatis ex similitudine rationis , quia per illum actum non attingitur Deus immediate, sed gloria Dei. Et sequendo hanc partem , manet solutum argumentum. Quia vero actus ille est verus amor amicitiae, qui primo et per se fer- tur ad personam tanquam ad objectum, ideo satis verisimile est illum actum esse theologicum, quia unit nos ipsi Deo, ut amico. Neque, hoc admisso, sequitur idem dicendum esse de actu religionis, quia licet per ilium etiam velimus reddere gloriam Deo, nihilominus per illum actum non attingitur Deus, ut objectum quod amatur proprio amore amicitiae. Et propria ratio esse videtur, quia ad amorem amicitiae non sufficit velle alicui quod est ei bonum, sed necesse est velle, quatenus bonum ejus est, et propter ipsum, quomodo charitas vult gloriam Deo, vel potius vult Deum esse gloria atfectum, et propter hunc specialem modum amandi dicitur immediate conjungere affectum ipsi personae amatae, et non tantum gloria ejus. At vero religio vult praebere gloriam Deo, non formaliter ex affectu ad ipsam personam, neque propter ipsam, seu propter bonum ejus, sed solum propter justitiae aequitatem et honestatem, ut supra dicebam; et ideo talis actus, formaliter et proprie loquendo, non est amor amicitia ad Deum, nec tendit in illum, ut immediatum objectum quod, ac proinde ex vi talis actus non est religio theologica virtus. Si autem attente consideremus, hoc totum provenit ex eo, quod illemet Deus, cui amo gloriam ex charitate, est in se et propter se primario amatus per eamdem charitatem, et non per religionem, et ideo in hac ditferentia potissime sistendum est.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 3