Text List

Caput 6

Caput 6

Utrum religio sit virtus distincta ab illa quae debitam obedientiam deo reddit.

CAPUT VI. UTRUM RELIGIO SIT VIRTUS DISTINCTA AB ILLA QUAE DEBITAM OBEDIENTIAM DEO REDDIT.

1. Ratio dubitandi ponitur. — Responsio. —Ad considerandam propriam unitatem virtutis religionis, et distinctionem ejus ab aliis, superest ut cum aliis virtutibus moralibus, quae aliquo modo circa Deum proxime versantur, eique aliquod debitum reddere videntur, eam conferamus. Duas autem invenio virtutes, quae in hoc puncto difficultatem aliquam ingerere possunt. Una est obedientia, et altera poenitentia : de priori dicemus in hoc capite, de altera in sequenti. Ratio igitur dubitandi ex supra dictis oritur. Nam diximus religionem esse justitiam quamdam ad Deum, quia illi proprium quoddam et rigorosum debitum reddit ; at hoc etiam convenit virtuti obedientiae ; reddit enim obedientiam Deo, quae illi summa cum proprietate et rigore debetur, non minus quam cultus aut veneratio; ergo obedientia est quaedam justitia ad Deum; ergo erit idem cum religione, nam justitia ad Deum una tantum est. Respondebit aliquis fortasse, obedientiam non considerare rationem debiti respectu Dei, sed solum respicere honestatem, quae in materia praecepta resultat, ex hoc praecise quod praecepta est, quod nos supra, tractando de objecto, insinuavimus.

2. Refutatur ratione tradita vesponsio. Contra hoc vero objicitur, quia obedientia est revera debita Deo, unde illi fit injuria, si ei non obediatur; ergo ad aliquam virtutem pertinet hoc debitum reddere; ergo ad obedientiam. Illa enim videtur maxime formalis obedientia, imo sola illa videtur specialem virtutem requirere, nam illa honestas, quae in materia praecepta resultat, posito praecepto, non esi una, sed nunc ad temperantiam, nunc ad justitiam, vel aliam similem virtutem pertinet. Ergo propria et formalis obedientia est justitia quaedam propria (licet potentialis) ad Deum. Unde D. Thomas 2. 2, quaestione centesima quarta, art. 2, ex ratione debiti colligit honestatem obedientiae : Quia cum multa (inquit) debeant subditi suis superioribus, unwm eorum est obedire illis : quod habet specialem rationem boni; et art. 4 subjungit, moveri hominem ad obediendum Deo, ex quadam necessitate justitie. Ergo obedientia et reddit debitum Deo, et est quaedam justitia ad ipsum; est ergo idem quod religio ; nam sola religio est justitia ad Deum, et omne debitum reddit ei, alias essent plures virtutes distinguendae, qua varia debita Deo redderent, quod admittendum non est, ut 1. 1 tetigi, et infra dicam. Tandem confirmatur : nam qui vovit obedientiam Deo, certum est debere illam ex speciali virtute religionis; sed non est minus debitum illud, quo ex se, et ex vi supremae jurisdictionis Dei, ipsa obedientia debita illi est ; ergo, etiam secluso voto, reddere obedientiam debitam Deo, pertinet ad illam virtutem quae pro officio habet reddere debitum Deo.

3. Fera assertio : religio ab obedientia proprie distinguitur.— In hoc puncto nullam invenio moveri quaestionem a Doctoribus, sed omnes pro comperto videntur supponere religionem esse virtutem distinctam ab obedientia, ut patet ex D. Thoma, 2. 2, quaestione centesima quarta, art. 2, et ibi Cajet., Valent., etc. Patres etiam semper de his virtutibus, ut de distinctis, loquuntur. Et aperte Gregorius distinxit actus earum cum dixit : Melior est obedientia quam victime : de quo testimonio plura in sequentibus. Ratio autem reddi potest, quia formaliter, et in ratione honesti, aliud est colere, aliud obedire; prius est officium religionis, posterius obedientiae ; virtutes autem ex ofliciis seu actibus distinguuntur ; ergo virtutes illae distinctae sunt. Dicet aliquis, obedire et colere non distingui tanquam duo membra specifica omnino condisiincia, sed distingui ut generale et spe- ciale, nam colere generalius est, obedire autem est quoddam colere. Nam obediendo Deo, magnum cultum ei exhibemus; transgrediendo autem praeceptum ejus, injuriam et irreverentiam illi facimus; sicut colere et orare distinguuntur, ut generale et speciale, quia orare quidam cultus est.

4. Ostenditur ita diversas esse rationes formales cultus et obedientie ut ummn non continenatur sub alio tanguam sub superiori. — Sed contra, quia licet obedire possit esse materia cultus, si ex intepntione formali ad eum finem dirigatur, sicut etiam credere vel jejunare, tamen obedire formaliter non est colere, nec adaequate, nec tanquam particulare contentum sub generali, considerata ratione formali utriusque, quae ad distinctionem virtutum maxime spectanda est. Assumptum declaratur, quia formalis ratio et intentio obediendi non respicit reverentiam debitam persona , cui obeditur, propter excellentiam ejus, sed respicit solum honestatem, quae est in observantia praecepti, seu ( quod perinde est ) quae est in conformitate yoluntatis subditi cum voluntate superioris volentis et potentis obligare. Et hoc significavit D. Thomas, dicta quaestione centesima quarta, artic. secundo, ad 4, dicens: Beverentia directe respicit personam enxcellentem, obedientia vero respicit preceptum personee exmcellentis. Velle ergo obedire formaliter non est velle colere superiorem ; et ideo talis actus respectu Dei non est actus a religione elicitus, ac proinde nec obedientia ipsa est religio. Et potest ex dictis haec differentia explicari, quia obedientia, etiam prout versatur circa praecepta Dei, non ita proxime tendit in Deum, sicut religio ; tum quia obedientia tota versatur immediate circa praeceptum, et auctorem praecepti solum respicit, tanquam extrinsecam causam efticientem praecepti , vel tanquam regulam extrinsecam, cui secundum voluntatem conformari tenetur. Unde D. Thomas, dicta quaest. 104, art. 2, in corp., et ad 3, dicit, proprium objectum obedientie esse praeceptum, quod ex alterius voluntate procedit ; et ad 1, dicit, non facere aliquem, formalem actum obedientiae, nisi quando operatur em intentione implendi preceptum. Et Augustinus, 14 de Civit., cap. duodecimo, dixit, obedientiam commendatam esse in praecepto. At religio immediatius et directius tendit in Deum ; immediatius quidem, quia non nititur in praecepto ejus, sed in excellentia ejus, atque ita in eo quod ipse est ; directius vero, quia non respicit Deum ut causam efficientem, sed ut personam ad quam tendit, colendo illam tanquam proximum finem, seu objectum cui reverentiam defert.

5. Ad rationem dubitandi initio positam respondetur. — Ad difficultatem igitur propositam bene responsum est, obedientiam non attendere formaliter ad rationem debiti respectu personae superioris, quod attendit religio. Sed generaliter dicitur reddere debitum, quia implet obligationem praecepti, et hanc obligationem formaliter respicit. Ad replicam vero concedimus, Deo esse debitam obedientiam. Advertimus autem hoc duobus modis considerari posse : uno modo, ut est quid pertinens ad bona Dei, vel(ut ita dicam) ad jus quoddam quod Deus habet in creaturam suam, pertinetque ad integritatem dominii ejus, quod debet illaesum servari; alio modo considerari posse solum, ut ex debito et ex usu illius potestatis nascitur quaedam specialis honestas , quae in re praecepta invenitur, ex hoc praecise quod praecepta est. Dico ergo obedientiam non habere curam solvendi hoc debitum priori ratione spectatum, sed tantum posteriori , ut explicatum est. Cum autem quaeritur an formaliter intendere debitum hoc reddere Deo, priori modo spectatum, scilicet, quatenus quid illius et in bonis ejus extrinsecis computatur, pertineat ad aliquam virtutem, et quaenam illa sit, respondeo pertinere quidem ad aliquam virtutem ; nam ibi profecto cernitur magna quaedam et specialis ratio honestatis. Arbitrorque pertinere ad specialem justitiam ad Deum, de qua statim in puncto sequenti dicam. Et hoc existimo sensisse divum Thomam, dicta solutione ad 4, cum distinguit inter reverentiam et obedientiam, et subdit obedientiam formaliter non respicere reverentiam personae ( utique reddendo illi jus suum), posse tamen imperari ex reverentia personae. Quia nimirum ab illa virtute, quae respicit hoc jus divinum, optime imperatur obedientia in praeceptis Dei.

6. Loca D. Thome supra posita in meliorem sensum trahuntur, juxta ejus doctrinam. — Ad D. Thomam respondeo , loca illa ex aliis ejusdem doctrinae locis explicanda esse. Intelligit ergo obedientiam solvere quoddam debitum generali quadam ratione, quatenus omnis obligatio praecepti est debitum quoddam; in quo solvendo hoc habet proprium et speciale obedientia, quod illam obligationem praecepti formaliter ac praecise attendit. Et haec obligatio vocatur etiam quaedam neceessitus justitiae late sumptae. pro quacumque obligatione quae quovis modo alterum respicit. Sic etiam facile solvitur confirmatio ibi addita, de debito orto ex obedientiae voto; in impletione enim illius voti formaliter loquendo, id est, si praecise ex vi voti impleatur, attenditur speciale jus acquisitum Deo ex vi talis yoti, ideoque actus ille, ut sic, non est formaliter ex virtute obedientiae, sed religionis.

7. Eadem obedientia inclinamur ab obtemperandum Deo et hominibus, non tamen eadem religione colimus Deum et Sanctos. — Denique ex his potest sumi aliqua ratio respondendi ad comparationem relictam in praecedenti capite inter obedientiam, et religionem in unitate. Quanquam enim hic nec tractare velimus nec definire illam quaeestionem, an virtus obedientia, quatenus inclinat ad obediendum Deo et hominibus, una sit: supponendo tamen id ut probabile, ratio differentia inquiritur , ob quam obedientia habeat illam amplitudinem, religio vero sistat in solo Deo, et non habeat unitatem cum virtute, quae sanctos homines veneratur. Ratio igitur ex dictis reddi potest, quia obedientia solum attendit honestatem, quae est in observatione praecepti ut sic, quae ejusdem rationis esse videtur, sive tale praeceptum manet immediate a Deo, sive per hominem. Religio autem respicit excellentiam et debitum ratione excellentise, prout singularis rationis est in Deo, supra omnem creaturam, et ideo singularem virtutem requirit. Quam rationem attigit D. Thomas, dicta quaest. 104, art. 2. ad 4, ubi etiam adjungit quod, licet obedientia praeceptorum unius rationis sit, potest imperari a causis specie distinctis, quia obedientia ad praeceptum hominis imperari potest a justitia ad hominem, vel ab observantia: obedientia vero ad Deum, a religione, seu justitia ad ipsum.

PrevBack to TopNext

On this page

Caput 6